Liber secundus, sectio III, caput XIV | Liber secundus, sectio III, caput XVI |
Caput xv.
De regno Nembrod et impietate ejus, et cur Belus vocatus sit.
Nembrod sextus filius Chus.CÆterùm de Nembrod sexto filio Chus et Chami nepote Scriptura Sacra seorsum loquitur ut ait S. August. libr. xvi. de Civit. Dei, cap. 3. vel quia post prænominatos filios ac nepotes ipsius Chus genitus fuerit aut (quod credibilius est) propter ejus eminentiam supra cæteros. Nam et de ipso dicitur: ipse cœpit esse potens in terra: et post pauca: Fuit autem principium regni ejus Babylon et Arach et Achad et Callanne, in terra Sennaar: Genes. cap. x. vers. 10. Ex quibus verbis tria videntur posse colligi ad historiam nostram pertinentia. Primum est annos regni Nembrod numerari debere ab ædificatione Babylonis jam aliquatenus expedita, nimirum post divisionem linguarum ac discessionem gentium in varias terræ regiones, tunc enim cessaverunt ædificare civitatem, inquit Genes. cap. xi. vers. 8. Quare oportet ipsum Nembrod tunc aut paulo post regnare cœpisse in Babylone. Alterum est Scripturam Sacram, cum dicit, Babylon et alias memoratas urbes terra Sennaar fuisse principium regni ejus, tacitè indicare, ipsum postea etiam regnasse super plures alias urbes: ita enim textus habent. Tertium est, Scripturam Sacram cum de nullius alio regno ante meminerit, quodammodo insinuare ipsum Nembrod fuisse primum qui regnare cœperit. Nam, ut Hebræus textus habet.
.ראשית ממלכתו בבל וארך ואכד וכלנה
Et fuit initium regni ejus inter Babel et Arach et Achad, et Chalanne. Cum itaque dico regnum ejus; utique Nembrod Regem ejus fuisse quis negarit? Tametsi post diluvium credibile sit, singulos illos Principes, qui fuerunt veluti capita variarum nationum et linguarum, regnasse in urbibus à se conditis eodem tempore, quo regnabat in terra Sennaar ipse NembrodNembrod primus tyrannicam vitam professus est.. Verùm si loquamur de Rege, non quasi de naturali Principe, sed ut etiam communiter accipitur, pro Tyranno, qui per vim occupando alienas urbes,nil aliud curat, nisi per fas nefasque suum augere imperium, procul dubio dicere possumus Nembrod primum fuisse Regem tyrannum, qui sic regnaverit in hoc mundo, saltem post diluvium. Ipse enim cum esset potens, cœpit potentiam suam in subjiciendis sibi populis, etiam ad se nihil pertinentibus exercere. Et primò quidem dominium arripuit super eos, qui secum in terra Sennaar remanserant: nimirum in Babylone, et in aliis tribus civitatibus paulo ante commemoratis, Achad, Arach et Chalanne. pro quibus interpretatur B. Hieronymus, Edessam , Nisibim et Seleuciam vel certe Ctesiphontem, de qua supra. Deinde his non contentus, finitimas nationes invasit, ac subegit: postremò etiam remotiores populos, puta Persas et fortè item Assyrios, ita ut non solùm super plurimas urbes, sed super varias quoque provincias ac linguas, ipse magnus Rex seu tyrannus evaserit. Rectè igitur (inquit S. Isidorus lib. vii. Etymologiarum) appellatus est Nembrod, qui interpretatur tyrannus, quia prior omnium ipse insuetam arripuit in populis tyrannidem. Et hoc idem priùs etiam asseruerat B. Hieron. in traditionibus Hebraicis in Genes. Mores Nembrod.Oportet itaque ipsum Nembrod non solum fuisse robustum viribus, sed etiam ingenio audacem, ac dominandi cupidissimum, et consequenter, ut esse solent hujusmodi homines, virum crudelissimum, sanguinarium, impium atque rapacem, ut ex typo corporis ejus hîc apposito sat patet. Hinc est quod postea ipsius imitatores, qui omnia divina humanaque jura pervertere ac violare non verentur, regnandi gratia, ex illius nomine, tyranni, non Reges nuncupari cœperunt. Quod insuper Nembrod fuerit idololatra et gentes sibi subditas ad idololatriam, ne à se deficerent, adegerit, affirmat Hugo de S. Victore in suis annotationibus in Genes. ubi ait Nembrod mole corporis et viribus alios superansIdololatriam primus induxit in orbem., dominium cœpit exercere per violentiam, et induxit homines ad idololatriam, ut ignem ac Solem, qui igneus est, quali Deum colerent, quem errorem postea Persæ et Chaldæi secuti sunt. Itaque Deo et homini injuriam fecit. Deo, qui ei debitum cultum ademit; homini verò, quia eum dominio injusto oppressit, et in errorem decipiendo induxit. Isidorus item lib. xiv. Etymologiarum scribit eundem Nembrod abiisse in Persidem, ibique Persas ignem colere docuisse, Nam omnes (inquit) in illis partibus Solem colunt, qui ipsorum lingua אל id est, Deus dicitur. Sed et Persas eum Mythram vocasse, id est Lapidem ignitum, sive Solem, in I. Tom. Oedipi, cap. de Mythra Persarum deastro, ejusque sacrificiis fusè docuimus. Ex quibus omnibus dignosci potest, quàm procul à veritate aberraverint Annius et ejus asseclæ, dicentes, Nembrod magis studuisse paci, religionique deorum, quàm opulentia, ideoque translatum à diis, subitò non comparuisse. Sed hanc imposturam Annianam alibi refutavimus.
Nembrod Bel dicitur.Quæri hoc loco potest, num iste Nembrod sit ille primus Rex, quem Belum, seu Bel ethnici appellarunt; an quem gentilitas vocat Ninum? vel fuerit diversus ab istis? Certè Berosus ille ab Annio confictus, tradit Nembrod fuisse illum, quem Saturnum prophani dixere scriptores, eundemque extitisse patrem Beli, avumque Nini, perperam. At Gerardus Mercator in sua Chronologia affirmat Nembrod fuisse Ninum, refellitque predictam Berosi Anniani sententiam, dicens eam nullo modo posse subsistere; cum ipse falsissimam amplexus sit: nimirum opinionem omnino singularem, et omnibus ferè præcipuis scriptoribus contrariam. Vide Pererium qui lib. xv. Commentariorum suorum in Genes. num. 64. ejus argumenta optimè dissolvit. Nam ad id, quod ait Mercator ea quæ de Nembrod ecclesiastici scribunt auctores, et Josephus; nimirum quod fuerit vir valde bellicosus, at impius et primus qui per vim regnare cœperit, et urbes expugnare, ac sibi subditas facere, et hujusmodi alia, prorsus cum his, quæ de Nino habentur in gentilium historiis, convenire: responderi potest hæc multò magis congruere cum his quæ de Belo idem auctores prodiderunt. Sententiamque Mercatori contrariam comprobat auctoritate B. Hieron. super cap. ii. Oseæ , et Eusebii in Chronico. Quorum duo posteriores apertè asserunt, Belum fuisse primum Regem Assyriorum in Babylone; et plerique Rabbini Nembrod vocant
נִמְרוח שְׁמובִצַל וְחואאָבנִינוס שָיִבְנֵחנִינִיוֵת
Nembrod Bel, patrem Nini, qui ædificavit Ninive. His adde quod idem Eusebius lib. ix. de præparattone euangelica c. 4. non procul ab initio, refert ex Alexandro Historico et Eupolemo, primum in Babylone Belum regnasse. Ergo idem fuit Belus cum Nembrod, quem vel ipsa Scriptura Sacra primò omnium regnasse in Babylonia testatur. Cum igitur in hac veritate, tum sacri, tum ecclesiastici, tum etiam prophani, antiquissimique scriptores convenire videantur, libenter nos quoque eandem sequi, amplectique debemus sententiam, præsertim cùm jam in Obelisco Pamphilio, Saturnum et Belum et Nembrod, unum et eundem esse ostenderimus. Unde sit consequens, Nembrod à Belo non fuisse diversum. Cur Bel dictus.Cur autem Nembrod à gentilibus dictus sit בֵעֵל Bel, non penitus exploratum videtur. Forsan ab impuro coitu, quo sine discrimine utebatur. Vide Guidonem Fabricium in Dictionario Syro-Chaldaico ad vocem בֵעֵל. Nam etsi non sit improbabile, ut quidam putarunt, ipsum fuisse binominem, ac primò quidem quando natus est vocatum fuisse Nembrod ob corporis robur, postea verò ex quo factus vir, cœpit exercere tyrannidem, et ob profusam libidinem dici cœpisse בעל Bel. Hinc mihi probabilius videtur, ei primò nomen Nembrod à proprio patre fuisse impositum, qui prophetiæ dono (quod interdum etiam malis concessum constat) futura prospiciens, nominaverit filium suum Nembrod, eò quod tunc prævidisset, ab eo tyrannidem in mundo esse introducendam, quemadmodum de quibusdam aliis hujusmodi priscorum patrum prædictionibus non semel dictum est. Nam ut rectè Baal Hatturim dicit, Et fuit Nimrod vocatus Baal, eò quod ipse primò instituisset cultum deorum quos בעלים Baalim vocant. Quicquid sit: quod verò à suæ linguæ gentibus Bel ei postea inditum fuit, quod apud Syros, Hebræos בֵעֵלet reliquos orientales, Bel, dominum, id eet, in omnia dominium sonet. An ideo primum ejus nomen, Nembrod, apud Hebræos tantum; Belis autem vocabulum in universa etiam gentilitate deinceps diffusum est? Certè, quemadmodum ipsi nomen à Bel impositum fuit, sic apud Syros Baltis nomen Veneri impositum fuit, quod Amoris esset domina, ut in Genealogia Deorum. I. Tom. Oedipi expositum fuit. Quod verò juxta nonnullos ei à Babel civitate ab eo condita nomen Bel impositum sit, neutiquam approbare possum, cùm urbis Babel etymon à confusione linguarum inditum fuisse unanimi interpretum opinione constet. Sed ne inutilibus ratiociniis tempus teramus, sufficiat nobis annos regni ejus ab ædificata Babylone, seu à divisione linguarum esse auspicandos; hæc enim duo eodem circiter tempore accidisse ex sacra Genesi satis apertè colligi potest. Videlicet à diluvio anno ducentesimo septuagesimo sexto, annos regni Nembrod sive Belis dinumerare incipiemus. De Regno et Imperio Nini vide in Arca Noë à nobis
edita.
Liber secundus, sectio III, caput XIV | Liber secundus, sectio III, caput XVI |