Usor:Sakvaka/Syntagma musicum/Pars I/Membrum I/Caput II

E Wikisource
 Caput I Caput III 

Caput ii.

De Veterum in Psalmodiis modulatione, eiusdem fine, vario Ecclesiastice canendi genere; atque deritu in Psalmis Graduum connotato.

Melodia et vocum modulatio qualis apud Veteres in usu fuerit, non satis certo constat, præterquam quod Isidorus in libro de divinis officiis annotat: Primitus Ecclesiam ita psallere solitam, ut modico flexu vocis Psalmos modularetur, ita (quodipsum etiam de Alexandrino Episcopo, Athanasio sibi dictum commeminit Augustinus, lib. confess: 10. cap. 33) ut psallens pronuncianti vicinior esset, quam canenti. Addit ibidem rationem adhibitæ Musices, inquiens: Propter carnales (quales nos omnes fateamur oportet) non propter spirituales, in Ecclesia consuetudo canendi est instituta, ut qui verbis non compunguntur, suavitate modulaminis moveantur.

Porro quomodo distinguant Patres inter Psalmum, Canticum seu Oden, Hymnum, Canticum Psalmi, et Psalmum Cantici etc. diserte explicabit Theoria Organices, cap. 9. ex Basilio in Psalmi 29. expositione; et ex Hilario in prologo Psalmorum: Ubi idem addit: His quatuor Musicæ artis generibus competentes singulis quibusque Psalmis superscriptiones sunt coaptatæ.

Hymnum, cuius mentio fancta est in distinctione Patrum, definiet ἐξήγημα sive Explanatio Leiturgodiæ Matutinæ et Vespertinæ, in membro huius Partis tertio. Sic autem distinctas illas species Patrum quam brevissime numerare licebit, ut sit:

  • Primo Psalmus, quem canit Organon.
  • Deinde Ode, quæ siletur.
  • Postea Ode Psalmi, seu, quod idem, Psalmus Odes, vel Cantici, qui ad Musicum Organon voce humana concinitur.
  • Novissime Hymnus, qui voce humana, remoto Organo, personat.

Melodiam autem veterum, in Psalmodiis peculiariter observandam, innuere videtur inscriptio Psalmorum, qui dicti שִׁירֵי הַמַעֲלות, Schire Hammaaloth, Carmina graduum seu ascensionum, licet eam ἐπιγραφὴν ad Psalmorum sententiam et doctrinam plerique interpretes cum Patribus refereant.

Augustinus referens ad cordis ascensiones e valle plorationis, ita commentatur: Est mons, quo ascendimus, spiritualis quædam celsitudo: Et quis est iste mons, quo ascendimus, nisi Dominus noster Iesus Christus? vide Doct. Mart. Lutherum in Psal. 121. Levavi oculos meos ad Montes: Christus est locus, tempus et omnes circumstantiæ, quæ requiruntur ad orationem, et sic ad cantationem et omnes locos Theologicos. Ascensiones enim sicut Montes et Benedictiones, et Salutes, et Egressiones Christo attribuuntur in plurali fœminino abstracto, quia Ebræi carent neutro genere, ideo eius loco utuntur fœminino plurali κατ' ἐξοχήν, ne dubitaremus de ulla residua parte salutis, sedut omnia ὑπερπερισσῶς haberemus in Christo. Iohan. 10. Ideo Ascensiones sunt superlativorum loco, quæ ultra, supra et extra omnem captum rationis humanæ transcendunt, quæ oculus non vidit, auris non audivit, et in cor hominis nunquam ascenderunt, 1. Cor. 2. daẞ heissen מַעֲלוֹת ascensiones, בִרָכוֹת benedictiones, מוֹשָׁעות salutes, תוֹצָאות egressiones. Intantum (ut Bernhardus cecinit) quod Christi sanguis tam preciosus fuerit, ut una guttula suffecisset ad totum genus humanum redimendum, nedum totus sanguis: ita ὑπερπερισσοτάτως sumus salvati propter superabundantiam pretiositatis sanguinis eius. A quo non abludit Pauli illud ad Ephes. 4. Qui descensit in infima loca terræ, superascendit omnes Cœlos, thronos, Maiestates.

Basilii hæc est sententia: Cantica Graduum iuxta historiam quidem de ascensu e Babylone loquuntur, secundum anagogen vero eos Psalmos de ascensu ad virtutem protulentur.

Athanasius, et Nazianzenus, Cyrillus et Hilarius allegorice interpretantur de his, qui virtutis studio profecerunt, quibus singularis est felicitatis progressus ad resonanda hæc quindecim graduum carmina. Hilarius prolixius dilucidiusque rem sic explicat: Princeps Sacerdotum, Dominus noster Iesus Christus, ingressus cœlos, sedens ad dexterum æterni Patris, orans ad Patrem, ut, ubi ille esset, nos quoque essemus, qui et excitavit et collocavit nos in cœlestibus. Ille iam per Prophetam monuerat, quibus modis, quibusque vitæ operationibus ascendi posset ad sese: Sed per Esaiamita ait: Lavamini, mundi estote, aufertenequitias ab animis vestris, e conspectu oculorum meorum, definite a malitiis vestris, discite bonum facere, exquirite iudicium, eripite iniuriam accipientem, iudicate pupillo, et iustificate viduam, et venite disputemus, dicit Dominus Omnipotens. Hi sunt igitur gradus perfecti illius, æternique Templi, quo Princeps Sacerdotum, facta per sanguinem suum peccatorum nostrorum purgatione, transcendit. Hæc Hilarius.

Vatablus quindecim Psalmos, centesimum decimum nonum ordine sequentes, hoc titulo insignitos putat, quod post ascensum vel reditum ex Babylonia fuerint decantati.

Tremellius et Iunius ἐξοχὴν quandam, id est, eminentiam et excellentiam volunt indicatam, quod instar gemmarum emineant maxime, et cum brevitate, tum consolationum suavitate, nec non verborum amœnitate cæteris facile possint præferri; siquidem reddiderunt carmina excellentissima.

Paulus Fagius interpretatur Canticum conclusionis, quod in fine sacrorum, ante dimissionem cœtus ut plurimum recitatum fuerit: quandoquidem verbum עָלָה alah idem nonnunquam est Hebræis, quod finire seu evanescere.

Iudæi nugantur prædici futuram gentis suæ liberationem, ubi Messia exhibito in Iudæa ascensuri, et Psalmos hosce triumphanti voce, ali quando scilicet, sint recitaturi.

Rabbi David Kimhi appellationem inde fuisse sumtam arbitratur, quod in monte domus Dei per quindecim gradus a mansione muliercularum ascendendum fuit, ad locum, quo viri congregabantur, et singulis gradibus singulos graduum psalmos fuisse destinatos.

Chaldæus Paraphrastes vertit Canticum, quod dictum est super gradibus vel ascensionibus abyssi. De abysso autem fabulantur Iudæi, eam in fundamentis domus sacræ struendis ita ascendisse, ut metus fuerit, ne orbem universum inundaret: Achitophelem itaque eam, per Schemhamphoras cohibitam, ad quindecim usque gradus restrinxisse.

Sunt tamen alii, qui ad concentum Musicum referunt, et existimant sublimiori voce istos Plasmos fuisse decantatos: Alii in loco chori Hierosolymitani editiore concini solitos arbitrantur: Inter quos Lutherus cum Lyrano, et editiorem locum, et clatiorem vocem inscriptione ista indicari existimant. Et Rabbi Abenezra certum Melodiæ genus opinatur fuisse, sive celebris cuiusdam carminis principium, cuius tonum hæc Psalmodia expresserit.