Usor:Sakvaka/Syntagma musicum/Pars I/Membrum I/Caput III

E Wikisource
 Caput II Caput IV 

Caput iii.

De fructibus Psalmodiæ in genere, Legi, et disciplinæ devote ac modeste psallendi coniunctis; atque; hic μετάβασις sive transitio, ad Psalmodiæ efficaciam et usus, et alteram potissimam διανοίας partem.

Quam pulcherrimi autem fructus sint Psalmodiarum, Iustinus enarrat; ἡδύνει γάρ ἡ ψαλμῳδία τὴν ψυχὴν πρὸς ζέοντα πόθον etc. id est,

  1. Psalmorum cantio excitat animum ad fervens desiderium eius, quod in carminibus desiderabile est.
  2. Consopit affectiones, quæ ex carne oboriuntur.
  3. Discutit improbas cogitationes, quæ ab invisibilibus hostibus nobis inspirantur.
  4. Instigat animam, ut fructus divinorum bonorum ferat.
  5. Generosos certatores in pietate perficit ad patientiam in rebus adversis.
  6. Omnium in vita dolorum medela est piis.
  7. Gladium Spiritus Paulus nuncupat, quando contra invisibiles hostes armis instruit pietatis milites: ῥῆμα γάρ ἐστι θεοῦ, τὸ καὶ ἐνθψμούμενον, καὶ ᾀδόμενον, καὶ ἀνακρουόμενον. Nam Verbum Dei est, sive mente cogitetur, sive canatur, sive pulsu edatur.
  8. Dæmonum est ἀπελατικὸν, sive depulsio.
  9. Perficiunt animam in virtutibus pietatis ea, quæ ex cantionibus Ecclesiasticis adhibentur piis.

Hæc Iustinus.

Duplicem quoque fructum Psalmodiarum in Ecclesia esse: nempe quod psallentes, dum verba divina loquuntur, Deum in corde suscipiant; et eiusmodi cantibus in Deum devotio accendatur: innuit Papa Iohannes XXII. Extravag. com. de vit. et honest. cler. his verbis. Dulcis omnino sonus in ore psallentium resonat, cum Deum corde suscipiunt, dum loquuntur verbis: in ipsum quoque cantibus devotionem accendunt. Inde etenim in Ecclesiis Dei Psalmodia cantanda præcipitur, ut fidelium devotio excitetur: in hoc nocturnum diurnumque officium, et missarum celebritates assidue clero ac populo sub maturo tenore, distinctaque gradatione cantantur; ut eadem distinctione collibeant, et maturitate delectent. Ubi simul docet Pontifex huic fini potissimum Psalmodias in Ecclesiam introductas et receptas esse, ut devotio in Deum accendatur et exuscitetur.

Ut autem Psalmodia, Spiritus Sancti operante gratia, suam excitet virtutem in animis, necessum est, verum, Deoque gratum psallendi modum observari. Et de eo in quarta Synodo Carthaginensi Psalmodis et Cantoribus præceptum fuit in hanc sententiam: Vide, ut, quod ore cantas, corde credas, et, quod corde credis, operibus comprobes. Etiam cantantes et psallentes in cordibus Domino requirit Apostolus Ephes. 5. Quem locum ubi Hieron. lib. 3. comment. ad cap. 5. Ephes. explicat, sic cantores alloquitur: Audiant ii, quibus psallendi in Ecclesia officium est, Deo non voce sed corde canendum: Audiantur cantica in timore, in operibus, in scientia scripturarum etc. Idem Hieronymi præceptum ascribitur in Iure Canonico, distinctione XCII. capitulo. Cantantes, etc. Ubi glossa duos adiecit versiculos:

Non vox, sed votum; non chordula Musica, sed cor;
Non clamans, sed amans cantat in aure Dei.

Et Chrysostomus in sermone de Davidicis canticis: Incinamus, inquit, animæ, a Diabolo, aut carnis nefariis suggestionibus perturbatæ, cum aliis sacrarum Literarum scriptis etiam Davidica, et ita ut os canendo mentem erudiat: neque enim tenue illud, et exiguum videri debet; siquidem cum linguam ad cantum instruimus, pudebit animam, vel contraria alioquinsentientem, non saltem canentem illa imitari.

Atque in Ecclesia ne quid leviter et lascive, sed omnia graviter et decenter, sub cantu fierent, sedulo cautum fuit atque a canentibus et attendentibus summam verecundiam et modestiam præstitam fuisse legitur. Nam docta sanctorum patrum decrevit auctoritas (inquit Iohannes XXII. Pont. Max. in d. Extravag. com. de vita et hon. cler. in princ.) ut in divinæ laudis officiis, quæ debitæ servitutis obsequio exhibentur, cunctorum mens vigilet, sermo non cespitet, et modesta psallentium gravitas placida modulatione decantet. Nam in ore eorum dulcis resonabat sonus. In qua epistola decretali graviter reprehendit Pontifex illos cantores, qui contra honestatem clericalem, in melodiis suis nimis lasciviebant, atque ut in posterum abstineant a levitate eiusmodi, sub pœna interminatur. Nec enim in tragœdorum modum guttur et fauces dulci medicamine leniendæ sunt, ut in Ecclesia theatrales modi audiantur, et cantica. inquit Hieron. d. c. cantantes dist. 92. Quanti item apud Veteres fuerit Pauli regula, de capite velando, 1. Corinth. 11. tradita, apparet ex libro, quem Tertullianus, antiquissimus scriptor Ecclesiasticus, integrum scripsit: de vela. virg. in quo inter alia multis rationibus probat, inhonestum esse virginibus, si inter Psalmos, vel in quacunque Dei mentione retectæ sint: Quantam castigationem, inquit, merebuntur illæ, quæ inter Psalmos, vel in quacunque Dei mentione retectæ perseverant? Meritone etiam in oratione ipsa facilime fimbriam, aut villum, aut quodlibet filum cerebro superponunt, et tectas se opinantur? Tanti caput suum metiuntur.

Atque ita Choralis Musica, ex Ecclesiastica Psalmodia nata, et in Veteris et Novi Testamenti Ecclesiis introducta per Choros canendi ratio, eius denique Melodia, distincta modulandi varietas, multiplex fructus, devote canendi modus et qua eam dignati fuerunt, disciplina et reverentia, hactenus discursu cognosci potuit: Nunc penitius discurrendum est in amplum campum frequentissimi usus, qui Musicam Choralem, Spiritus Sancti motu plenam, Deo gratam, Ecclesiæ necessariam, piisque animis utilem abunde probabit.