Usor:Sakvaka/Syntagma musicum/Pars I/Membrum I/Caput IV

E Wikisource
 Caput III Caput V 

Caput iv.

De Psalmodiæ suavitate et gravitate pathetica, a Melopœis attemperata ad voces, modosque; Musicos, non inutiliter inventos.

Inprimis nunc attendatur choralis Musica gravis suavitas, et suavis gravitas, vivam continens Suadæ cœlestis medullam. Eamque certe Autores non sine Spiritus Sancti instinctu ac præpulsu promere et exprimere intenderunt, tam actuosa pronunciatione vocum singularum, et syllabarum tam mira prosodia, idque non cum assidua μονοτονίᾳ, sed cum flexabili, variaque æquabilitate, et æquabili varietate; qua, dum voces ita sonant, ut a motu animi sunt pulsæ, vox animi pie et attente affecti, interpres et nuncia coram Deo, Angelis et Ecclesia in oratoriis palam redditur: Ut vox, os, et lingua confitens ad salutem, cum mente et corde credente ad iusticiam, (Rom. 10) in devotæ hymnologiæ exercitio audiantur amice concertare, sibique mutuam dare palmam: Quemadmodum enim Poëtæ nequaquam carminis genere quolibet, quamlibet materiam exprimunt: quod monet Horatius (in arte poëtica)

Versibus exponi tragicis res Comica non vult.

Et Ovidius:

Callimachi numeris non est dicendus Achilles;
Cydippe non est oris, Homere, tui:

Ita Melopœi, sive condendæ melodiæ artifices, pro rerum et verborum diversitate, Modos et notularum applicationes discrete variaverunt. Nam certe artificiosissimi instar Apellis fideli et cauto penicillo loquentium Notarum, modorumque colore vivam sacræ eloquentiæ effigiens cum sanguine et succo verborum, cum nervis thorisque sententiarum perspicue ac evidenter repræsentare videtur ψυχαγωγὸς et flex nima choralis Melodia, materiæ diversitati diversos motus modis diversis attemperans: Et enim in miseratione, flebilem vocem ex corde coarctato; in metu, hæsitantem sonum ex corde punctim constricto; in voluptate et læticia spirituali, effusum, hilaratumque vocum genus ex corde dilatato; in dolore denique, sive commiseratione, grave quiddam, et imo pressum, ac sono obductum, ex corde exæstuante et indignante accinit textui. Unde choralis Melodia eloquiorum Dei singulorum attentionem auribus, meditatione mentibus, affectionem solidamque devotionem cordibus exsuscitat ac suppeditat longe efficacius Demodoci cithara, quæ tacta in convivio Alcinoi Ducis, Ulyssi lacrymas extorsit, et abstersit deposita. Homer. Odyss. 8.

Cæterum in condendis Melodiis, et aptandis Musicorum modis occupatos multos, Ecclesiarum Scholarumque celebravit historia.

Iohannes Damascenus Theologus, qui ex Scriba Imperatoris factus est Monachus Damasci, circa ann. Christi 725. una cum Cosma Maiumensi Episcopo et Theophane fratre Theodori Graptorum Episcopi, melodi sive cantores sunt cognominati, eo quod Melodiis comprehendissent eas cantilenas, quas decretum in Ecclesiis Christianorum cani iubet. Canticorum certe canones Ioannis et Cosmæ hactenus fuerunt incomparabiles. (Suidas et Cedrenus.) Idem Damascenus Characteres excogitavit, quibus intervalla ascendendi et descendendi exprimentibus, Psalmodiæ cantilena Choralis, quæ tum in Ecclesia locum habebat sola, et scriberetur et caneretur. (Ioseph. Zarlinus.)

Quinam vero et quales hi fuerint characteres, coniecturare difficile, imo impossibile est. Sane huius modi fuisse, qualibus nos nunc communiter utimur, nemo mihi facile persuaserit. Nam nec eos admodum vetustos, nec semper et constanter usurpatos esse, argumento est vetus quoddam Missale, quod extat in illustri Bibliotheca Guelphica, quæ est Wolferbuti. Perseriptum id est eleganter et artificiose, un puro et mundo pergameno, anno, ut frontispicium libri perhibet, nongentesimo decimo quinto; sed quia id ab aliena manu est, coniecturam caperem multo etiam antea scriptum fuisse. Ut vero cuilibet pateat scriptura et characteres illius libri quales sint, exempla ad vivum expressa exhibemus, unum atque alterum.

De Hebræorum accentibus hic etiam quædam addenda fuisse, videri posset: quandoquidem quibusdam instar Notarum fuisse putantur. Sed cum res obscura sit et ignota, ut prætermitteretur, satius duxi. Nam ex Grammaticorum et Rabinorum scriptis constat, atque ipse ego a quodam natione Iudæo Christianismum professo (qui etiam nunc Ecclesiastæ munia obit in provincia Anhaldina) cuinomen Christianus Gerson accepi, apud Iudæos modernos non constare de accentibus et melodiis Psalmorum, aliarumque cantionum veteris testamenti, nec titulis quibusdam Psalmis præfixis. Quin et Iudæos in Polonia degentes, alia melodia uti in canendis Psalmis, quam quos Germania habet: iisdem tamen uti accentibus. Et sane accentus in canendo non attendere, vel id argumento esto, quod aliter diebus festis maioribus, aliter minoribus canant, nec mutent accentus. Imo omnem plane accentuum rationem Iudæis incognitam nunc temporis esse patet ex eo, quod nesciant quamobrem in Decalogo quælibet vox duplici signetur accentu. Non igitur operæ pretium esse putavi plura de accentibus tradere, quæ quisque ex Schindlero, D. Rennemano, aliisque Grammaticis libellis petere potest.

Ut vero ad rem redeamus: Pipinus, Caroli Magni parens, a Pontifice Rex Francorum creatus, Romanorum ritus et cantus in Gallias attulit, anno Dni. 751. (Sigebertus.) Carolus Magnus dissonantia Ecclesiastici cantus inter Romanos et Gallos offensus, duos clericos Romam misit, ut authenticum cantum a Romanis discerent et Gallos docerent. Per quos primum Metensis Ecclesia, hinc omnis Gallia ad auctoritatem Romani cantus revocata est, anno Domini 774. Sigebert. et Æmylius lib. 2.

Cum post annos sedecim iterum in psallendo et legend esset a Romanis etiam in Metensium Ecclesia variatum, Carolus per Cantores ab Adriano missos eam dissonantiam correxit, anno Domini 790. opera Pauli Varnefridi, qui ei a sacris erat; (Sigebertus.) Cumque ex Gregorii instituto quatuor duntaxat Tropi seu Modi, Phrygius, Dorius, Lydius, Mixolydius, quos vulgus Cantorum Tonos Authentos vocat, in usu fuissent; ne Latini ulla ex parte Græcis cederent; Ducem a Comite divisit, quatuor subdititios modos a quatuor primariis distinxit, Octo Tropos fecit: illos Cantores Plagios, id est, Obliquos nuncupant. Nec alio consilio hoc fecit, quam ut Ecclesia omnem Scripturæ verborum δεινότητα ac potentiam congruentibus sonis exprimere posset: et ut scripturæ Concentuum suavitate conspectiores in cœtu Christianorum redderentur. Etiam cum Græci legati Aquisgrani patriis ceremoniis rem divinam facerent et psallerent, Magnus qui occulte subauscultabat, captus dulcedine cantus, iussit eos numeros excipi. (Aventinus lib. 4. annalium Bojorum et Iacobus Curio, lib. 2. Chronicorum.)

Et Robertus Carnotanus Episcopus doctrina et sanctitate vitæ insignis, multa scripsit et canendi modum in sacris meliusculum reddidit, sub Gregorio V. Pontifice et Roberto Gallorum Rege, Magni Hugonis filio. (Platina.)

Claruit quoque in Italia Guido Aretinus sub Conrado II. et Henrico III. Impp. Hic ignotos cantus brevissima omnium via pueros docebat, omnia ad varia instrumenta Musicorum applicans. Sigebertus in Chronicis eum circiter annum Christi mxxiix vixisse scribit. Volaterranus lib. 21. De eo sic Cranzius lib. 4 cap. 18. Metropoleos: Guido per varias regiones proficiscens corruptam Musicam emendavit et per flexuras articulorum in manibus cantum discernere docuit; Scalam vulgo vocant. Hermannus Archi Episcopus Hamburgensis et Elvericus Osnaburgensis Episcopus eius opera usi sunt. Ex sapphicis hemistichiis Hymni in memoriam D. Iohannis Babtistæ conditi et hodie correcti (Is hymnus ad raucedinem pellendam olim adhibebatur, cum Ioannes Babtista vox clamantis dictus, clamantium et canentium in cœnobiis tutelaris Deus crederetur pontificia superstitione) sex illas syllabas Musicales ut re mi fa sol la, ingeniose scribitur desumsisse:

Ut queant laxis resonare fibris
mira babtistæ famuli tuorum
solve pollute labii reatum
Sancte Iohannes.

Præcipuam autem laudem inter nostril seculi Melopoeos iure sibi vendicat in Germaniæ Ecclesiis gravissimus et suavissimus Lutheranæ Citharæ conditor Ioannes Waltherus in Ioan. Friderici et post Mauritii Ducum Saxon. et Electroum aula Capellæ Magister, cuius in Chorali conatus et studium ex ipsius manuscripto, memorandum occurret in Titulo generali Leiturgodiæ Sioniæ præfixo.

Sed ad efficaciam et fructum Psalmodiæ pergamus.