Usor:Sakvaka/Syntagma musicum/Pars I/Membrum I/Caput V

E Wikisource
 Caput IV Caput VI 

Caput v.

De efficacia, et religioso devotoque fructu Psalmodiæ, quod veritatis divinæ meditatione ac celebratione numerosa, convenientes coram Deo et Angelis erga proximum et adversus Satanam affectus ubique solenniter excitet.

Certe in Chorali Musica et Psalmodia Ecclesiæ gratam de Deo famam esse sparsam, devotæ fidei mens deprehendit: Siquidem sacrarum rerum argumenta, veritatis Christianæ documenta, confessionis de Christo mysteria, et non superstitiosa Apostolorum martyria, religiosa item supplicis Ecclesiæ vota et suspiria, eaque omnia fidei regulæ et canoni tam analoga, ut ne latum quidem unguem a Prophetico et Apostolico fundamento recedant, strictis notarum numeris, et certis tractuum ambituumque modis, ad singula verborum et sententiarum pondera librat, appendit et meditatur, meditandaque Cantori non oscitanti, excitatoque auditori, exhibet.

Verissimum etenim est encomium, quo Musicam Φιλόμουσος illa luscinia, (Philippum puto Melanchthonem) commendavit: Nihil dulcius, inquiens, est homini non monstroso, quam doctrina verbis recte illustrate, quæ bene harmoniis ad aures atque animos profertur. Et sensus testantur, tali Musica flecti animos, tum ad dolores, cum audiunt querelas de nostris delictis, vel lugubres cantilenas de pœnis: tum vero etiam leniri, cum audiunt dulciores melodias de Dei misericordia, et accendi ad invocationem.

Et quod de Psalmorum usu in præfatione primi Psalmi scribit Basilius, idem de Musica affirmari potest: Psalmodia enim et Musica Choralis Ecclesiæ est lætitia, tranquillitas animarum, pacis caduceus, qui omnes fluctus et procellas timoris et affectuum sedare potest: iram enim placat, lasciviam refrenat, amoris est conciliatrix, dissidentium compositrix, inimicorum reconciliatrix. Quis enim inimicum, cum quo unam ad Deum emittit vocem, putaverit? Itaque charitatem, quæ maximum est bonorum, Psalmodia præstat, ac in unius consonantiam populum coaptat. Psalmodia Dœmones in fugam coniicit, et Angelorum auxililia conciliat, securitatem in timoribus nocturnis exhibet, requires est diurnorum laborum, infantium tutela, iuvenum præsidium, senum solatium, mulierum ornatus convenientissimus; in solitudine dulce diversorium præbet, forum moderatur; incipientibus institutio, proficientibus augmentum, absolutio, firmamentum, Ecclesiæ vox. Insuper solennitates illustrat, tristitiam, quæ ex Deo est, operatur, lacrymas e corde lapideo provocat. Psalmodia est opus Angelorum τὸ οὐράνιον πολίτευμα, cœlestis Hierosolymæ gubernatio et societas, spirituale thymiama et suffimentum: O admirabilem Magistri cœlestis sapientiam, qui una eademque opera simul et canere, et utilia discere institutit! Hæc cum Basilio.