Usor:Sakvaka/Syntagma musicum/Pars I/Membrum I/Caput IX

E Wikisource
 Caput VIII Caput X 

Caput ix.

De usu Psalmodiæ θαῤῥητικῷ in persecutione pro veritatis oppressæ assertione, ad compungendum Satanam et Tyrannos simul ad animandum pressos, et ad convincendum hæreticos.

Chorali quoque Musicæ et Psalmodiæ inspirata est tyrannos et hæreticos percellendi vis maxima. Quo pacto tyrannorum crudelitatem Christiani olim in primitiva Ecclesia adhibitis Psalmorum cantilenis animo magno contempserint, et superaverint, hinc inde historia Ecclesiastica testatur.

Memorabile imprimis est, quod Theodoretus lib. 3. hist. Eccl. c. 10. annotavit: Pythius Daphneus coram Apostata Iuliano, futurum expeditionis in Persas eventum expiscante, simulavit se ossibus Babylæ et Martyrum prohiberi, quo minus oracula edat; Eo comperto Iulianus, cum teneret ex antiqua adhuc pietate Martyrum potentiam, ipse quidem inde corpus mortuum transtulit nullum; reliquias autem Martyrum tradidit deportandas Christi cultoribus, qui cupide in locum venerunt, et arcam plaustro imposuerunt, præuntibus turbis, et choreis et cantibus Davidicam melodiam insonantibus, et singulis membris accinentibus: ex Psal. 96. Confundantur omnes, qui adorant sculptilia. Quo nihil rectius et aptius in Tyrannum et ferventem eius iram dici potuisset. Hæc in auribus profani Principis (ut Ruffinus lib. 1. cap. 35. commemorat) per sex millia passuum facta exultatione psallebat omnis Ecclesia, ut cœlum clamoribus resultaret: Unde et ille in tantam iracundiæ rabiem deductus est, ut altero die comprehendi Christianos passim et trudi iuberet in carcerem, et cruciatibus affici. Ruffinus ibidem cap. 36. adiicit historiam de Theodoro iuvene, dignam notatu quæ sic habet: Salustius Præfectus mandata Tyranni in Christianos exequebatur invitus, minimeque hanc eius sævitiam approbans, licet gentilis esset: Apprehensum itaque unum quendam adolescentem, qui primus occurrit, Theodorum nomine, a prima luce usque ad horam decimam tanta crudelitate, et tot mutatis carnisicibus torsit, ut nulla ætas simile factum meminerit. Cum tamen ille in equuleo sublimis, et hinc inde lateribus instante tortore nihil aliud faceret, nisi quod vultu sereno ac læto Psal. 96. quem pridie omnis Ecclesia cecinerat, iteraret; Cumque se omni expensa crudelitate Salustius nihil egisse perspiceret, recepto in carcerem abiisse fertur ad Imperatorem, et monuisse, ne tale aliquid in posterum tentaret; alioquin illis hoc gloriæ, Imperator ignominiæ futurum.

Addit Ruffinus, se eum iuvenem postea Antiochiæ vidisse, atque interrogasse, num cruciatus tormentorum sensisset: illum autem respondisse: se quidem dolores parum admodum sensisse, adstitisse autem sibi quendam iuvenem, qui sudanti sibi candidissimo linteo et sudores abstergeret, et aquam frigidam frequenter infunderet, et ita se esse delectatum, ut tunc mœstior factus sit, cum e tortura deponeretur. Meminit eiusdem historiæ Augustinus lib. 18. de civitate Dei cap. 52.

Maiore admiratione digna est Publiæ fœminæ virilis et rara fortitudo, quam ex Psalmis Davidicis hausit et probavit.

Erat Iuliani Apostatæ temporibus Publia, nobilissima fœmina, et celeberrima propter egregiam virtutem suam. Hæc cum in Ecclesia Antiochena Diaconissæ officio fideliter fungeretur, habebat secum cœtum virginum, castitatem vitæ professarum, semperque celebrabat Deum creatorem ac Servatorem. Prætereunte vero Imperatore altius carmen commune modulabantur, contemtui nimirum et risui habentes furias illius. Accinebant autem potissimum ea, quibus simulacrorum infirmitas incessitur, cumque Davide ex Psal. 115. insonabant: Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum humanarum: Et narratione, quam nihil sentirent, absoluta addebant: Similes iis fiant, qui faciunt ea, universi illis freti. His Iulianus cum summo dolore auditis, imperat illis, ut se prætereunte sileant. Publia vero parvi pendens leges et minas illius, maiore cum cura Choros instituit, iussitque, ut veniente illo canerent Psal. 67: Exurgat Deus, et dissipentur inimici eius. At Iulianus graviter ferens, adduci ad se imperavit Magistram, et conspecta anu venerabilis senectæ, neque misericordia canorum motus, neque honor e habito virtuti ipsius, iubet unum de satellitibus utramque ei genam alapis affligere, et manibus reffere rubentem. Ea vero maximi in honoris loco posita hac contumelia revertitur domunculam suam, et ut ante consueverat, impetebat illum Spiritualibus carminibus, imitata autorem ipsorum et Doctorem, qui Spiritum malum illum Saulis hac arte represserat. (Theodoretus lib. 3. cap. 19.)

Tempore persecutionis ob singularem consolandi vim Psalmodiarum consuetudo Mediolani cœpit, ut Augustinus pluribus commentatur, et ait; Non longe cœperat Mediolanensis Ecclesia genus hoc consolationis et exhortationis celebrare magno studio Fratrum, concinentium vocibus et cordibus. Nimirum annus erat, aut non multo amplius, cum Iustina, Valentiani Regis pueri mater, hominem tuum Ambrosium persequeretur, hæresis suæ causa, qua fuerat seducta ab Arrianis. Excubabat pia plebs in Ecclesia, mori parata, cum episcopo suo, servo tuo. Ibi mater mea, ancilla tua, solitudinis et vigiliarum primas partes tenens, orationibus vivebat. Nos adhuc frigidi a calore Spiritus tui, excitabamur tamen civitate attonita atque turbata. Tunc Hymni et Psalmi ut canerentur secundum morem orientalium partium, ne populus mœroris tædio contrabesceret, institutum est: Et ex illo, in hodiernum retento, multis iam, ac pene omnibus gregibus tuis, et per cætera orbis imitantibus.