Usor:Sakvaka/Syntagma musicum/Pars I/Membrum I/Caput VIII

E Wikisource
 Caput VII Caput IX 

Caput viii.

De virtute et fructu Psalmodiæ ἰδιοποιητικῷ, quo decantati textus verba canens, vel auscultans cum compunctione et conversione pro suis usurpat.

Plurimum etiam admiranda, omnique veneratione digna est dignitas Musicæ Ecclesiasticæ, præsertim Choralis, cui Spiritus Sanctus tantam inspiravit gratiam et efficaciam, ut tam devote auscultans, quam attente decantans decantata verba ad sese accommodare, eademque pro suis usurpare non dubitet. Quæ enim ab Athanasio de Psalterii dignitate differuntur, de tota Musica Ecclesiæ dici possunt: In Musica quippe Ecclesiastica Chorali peculiaris est sermonis character, omnibus hominis cuiusque affectibus conveniens, qui in Psalmis, Hymnis, Prosis, Responsoriis, Antiphonis et reliquis textibus illud peculiare habet miraculum, quod cuiusque animi motus, motuumque immutationes et castigationes depictas, et vivis imaginibus expressas complectitur, ut singulis inde velut ab exemplari desumere atque intelligere licitum sit, eodemque modo se formare, qui ibi præscriptus est.

Ex Musica, sacros sermones decantante, affectiones sui animi auditor advertit, et reperit, quam morbo medelam adhibeat: Et proinde in sacris canticis illud miri est, quod, qui psallit, sua se verba in re pietatis suæ canere opinatur, et quilibet ita psallit, quasi de se ea ipsa, quæ psallit, conscripta essent, et tanquam de seipso sermo fieret, ita mentem suam ad Deum dirigit. Atque ita fit, ut ea velut prævaricator mandati; vel ut observator audiat, quæ adipsius indolem actaque pertinere videantur. Atque adeo ut is, qui psallit, ex canticus sacris vicem speculi usumque habeat, quo et ibi animi sui motus consideret, et considerando verbis confiteatur. Nam qui audit sacros cantus, eosque putat de se loqui, ille aut reprehensus a conscientia compungitur, aut de spe in Deum audiens, deque, retributione credentium non aliter, quam de sua retributione exultat, Deoque gratias agere incipit etc. et voces Deo quasi suas ac proprias accinit.

In summa quilibet Psalmorum ea forma verborum conceptus est a Spiritu Sanco, et ita temperatus, ut in illis motus affectuum nostrorum animadvertamus, omniaque illa putemus de nobis referri, ac nostramet ipsorum esse. Unde sit, ut memores nostrorum affectuum, nostra in melius commutemus. Quæ enim in Psalmis canuntur, ea formula nostræ et exemplaria esse possunt. Hæc cum Athanasio.

Sic quoque ipsi quandoque nobis occinimus et concionamur, quare publice tantis tempestatibus et calamitatibus obnoxii simus, et privatim quisque suos patiamur manes. Quod sit in omnibus illis Psalmis, qui impiis et a lege Dei prævaricantibus iram denunciant divinam. Cuius generis est canticum illud, quod Moses moribundus jussu Dei Deuteron. 31. scribit publice legendum, et a singulis decantandum, ut Israëlitis beneficentiam Dei ingratum istorum animum testatum faceret; atque ipsimet pœnarum sensu provocati sibi reatum et culpam, Deo auem omniscientiam et iustitiam tribuerent, et Deum excusantes seipsos accusarent, atque, pœnitudine ducti in melius vitam mutarent. Sic enim legitur de mandato Dei Deuteron. 31. v. 19. Nunc itaque scribite vobis Canticum istud, quod doceas filios Israëlis, indendo illud ori ipsorum, ut sit mihi hoc ipsum Canticum loco testis contra filios Israëlis. Usum Cantici graviter his inculcat Deus verbis. v. 21. Erit igitur, cum obvenerint ei mala multa atque angustiæ, ut testetur Canticum hoc in faciem eius loco testis (non enim oblivioni tradendum est, quin versetur in ore feminis eius) me cognovisse figmentum eius, quid is sit facturus iam hodie antequam ducam eum in terram quam iuramento promise.

Mosis institutionem exhibit v. 22. scripsit igitur Moses Canticum istud die illo, quod docuit filios Israëlis. Et v. 30. Elocutus est itaque Moses audiente tota congregatione Israëlis verba cantici huius usque ad finem eorum. Canticum ipsum extat sequenti capite 32. graviter commendatum, cum comminatione, tum consolatione plenissimum.