Usor:Sakvaka/Syntagma musicum/Pars I/Membrum I/Caput X

E Wikisource
 Caput IX Caput XI 

Caput x.

De usu Psalmodiæ ἐπανορθωτικῷ καὶ πρὸς παλιγγενεσίαν, (per πρόληψιν sive objectionis ex Augustino præoccupationem) ad corrigendum et convertendum in fide errabundos et Catechumenos.

Non sine magno Spiritus Sancti motu, Musica Choralis et Psalmodia veritatis Christinæ dogmata, tam valide asserere potuit, contra hæreticas opiniuones, ut iis imbutos sæpe correxerit, et vera fide illuminarit. Eaque causa præcipua est, ob quam in Ecclesia primitiva assidue Choralem Musicam tractarunt, et ad Davidicorum exemplum suos Psalmos et Hymnos in honorem Christi composuerunt.

Eusebius lib. 5. Eccles. hist. cap. ult. impiæ hæresi Artemonis, et aliorum eius Sectæ, qui divinitatem Christi pernegarunt, Psalmos fidelium opponit, ita scribens: Quot sunt Psalmi, inquit, et Cantica, ab initio a fidelibus Fratribus scripta, quæ Christum, Dei Verbum, tanquam Deum, celebrant et laudant? Quamvis Augustinus, quandoque nimis rigidus fuerit Musices censor, ut lib. Confessionum 10. cap. 33. fatetur, quod melos omne cantilenarum suavium, quibus Davidicum Psalterium frequentatur, ab auribus removeri voluerit: attamen eodem in capite concludit, quod Musica in Ecclesia retineri debeat: Veruntamen, inquit, cum reminiscor lacrymas meas, quas fudi ad cantus Ecclesiæ tuæ, in primordiis recuperatæ fidei meæ, et nunc ipse commoveor, non cantu, sed rebus, quæ cantantur, cum liquida voce et convenientissima modulatione cantantur, magnam instituti huius utilitatem rursus agnosco. Idem Augustinus lib. 9. Confess. cap. 6. et 7. percenset, quo pacto Mediolani, una cum Alipio, et filio suo, puero sedecim annorum, quem nominat Adeodatum, Baptismi lavacro Ecclesiæ insitus, et quantopere ad studium Verbi divini hymnis et canticis spiritualibus excitatus fuerit: Nec satiabar, ait, illis diebus, dulcedine mirabili considerare altitudinem consilii tui, super salutem generis humani: Quantum flevi in hymnis et Canticis tuis, suave sonantis Ecclesiæ tuæ vocibus commotus acriter: Voces illæ influebant auribus meis, et eliquabatur veritas tua in cor meum, et ex ea æstuabat inde affectus pietatis, et currebant lacrymæ, et bene mihi erat cum eis. Et quo pacto Augustinus, post quam a Manichæorum hæresi ad veram Christi agnitionem conversus esset, Hymnos Deo cecinerit, attendendum ipse exhibet lib. 9. Confess. cap. 4. errorem, pœnitentiam et conversionem ingenue fateri non tergiversatus: Quas tibi Deus, inquit, meus voces dedi, cum legerem Psalmos David, cantica fidelia et sonos pietatis, excludentes turgidum spiritum, rudis in germano amore tuo catechumenus, in villa cum catechumeno Alipio feriatus etc. Quas tibi voces dedi in Psalmis illis, et quomodo in te inflammabar ex eis et accendebar etc. Quam vehementi et acri dolore indignabar Manichæis etc. inhorrui timendo, inferbui sperando, et exultando in tua misericordia, Pater. Et hæc omnia exibant per oculos meos, et vocem meam, cum conversus ad nos spiritus tuus bonus, ait nobis: Filii hominum quousque graves corde? Ut quid diligitis vanitatem et mendacium. Psal. 4. etc. Audivi et contremui, quoniam talis dicitur, qualem me fuisse reminiscebar, in phantasmatis enim, quæ pro veritate tenueram, vanitas erat, et mendacium, et insonui multa graviter, et fortiter in dolore recordationis meæ. Quæ utinam audissent, qui adhuc diligunt vanitatem, et quærunt mendacium: forte conturbarentur, et evomuissent illud, et exaudires eos, cum clamarent ad te etc. Hactenus Augustinus.