Usor:Sakvaka/Syntagma musicum/Pars I/Membrum I/Caput VII

E Wikisource
 Caput VI Caput VIII 

Caput vii.

De usu Psalmodiæ ἐκκλησιαστικῷ in Encæniis et dedicatione Templorum.

Et sane ut verum usum Templorum commonstrarent, et ad studium Verbi divini auditores redderent alacriores, Psalmorum oracula non tantum concionibus exposuerunt; sed etiam Psalmodiis iterarunt. Iucundum est ex Euseb. lib. 10. histor. Ecc. cap. 4. videre et audire Encænia Christianorum, qui ad templorum consecrationem sine superstitiosis et inanibus ac theatricis pompis celebratam, certos Psalmos adhibuerunt; quibus uni Deo salutem Ecclesiæ commendarunt, et Pios sustentarunt adversus Tyrannorum crudelitatem, atque Ecclesiam excitarunt, ad ponderandum cum gratitudine tranquillitatem, sub præsidio Monarcharum Orthodoxorum, atque ad serio agnoscendum collectionem et propagationem Ecclesiæ in Novo Testamento. In Encæniorum enim Solennitate Christianos hæc verba e Psalmis decantasse, Eusebius et alii memorant:

  • Psal. 37. Gladium evaginaverunt peccatores, intenderunt acrum, ut sagittis petant pauperem et inopem, et occidunt rectos corde; Gladius eorum intret in cor eorum, et arcus illorum confringatur.
  • Psal. 9. Periit memoria illorum cum sonitu, et nomen illorum delevisti in seculum, et in seculum seculi.
  • Psal. 19. Cum in malis essent, clamaverunt, nec erat qui salvos faceret, ad Dominum, nec exaudivit eos. Eripies me de contradictoribus populi, constitutes me in caput gentium.
  • Psal. 20. Illi impegerunt et ceciderunt, nos autem surreximus et erecti sumus.
  • Psal. 44. Deus, auribus nostris audivimus, Patres nostri annunciaverunt opus, quod operatus es in diebus eorum, et in diebus antiquis.

Manus tua gentes disperdidit, et plantasti eos, afflixisti populos, et expulisticos.

  • Psal. 48. Sicut audivimus, sic vidimus in virtute Dei nostri: Deus fundavit eam in æternum.
  • Psal. 84. Quam dilecta tabernacula tua Domine virtutum etc.
  • Psal. 122. Lætatus sum in his quæ dicta sunt mihi, in domum Domini ibimus: Stabunt pedes nostril in atriis tuis Hierusalem.