Usor:Sakvaka/Syntagma musicum/Pars I/Membrum I/Caput XII

E Wikisource
 Caput XI Caput XIII 

Caput xii.

De usu Psalmodiæ δειπνολόγῳ καὶ συμποτικῷ in conviviis, etiam Psalmorum Consuetudinariorum officio peractis.

In conviviis etiam ad mensam, cibi et potus sumptionem hymnis δοξολογικοῖς exceperunt Christiani, quod Clemens Alexandrinus lib. 2. Pædagog. cap. 4. multa in lascivam Musicam impiarum cantinelarum graviter dicens, diserte refert: Duplex sit, inquit, nostra apud potum φιλοφροσύνη, modestiæ studium, iuxta Legem, quæ iubet, ut diligas Dominum Deum tuum, et postea proximum tuum. Prima quidem erga Deum hilaritas modesta fiat, per Gratiarum actionem et Psalmodiam: Secunda autem, quæ est in Proximum, per honestam, et gravem conversationem. Verbum enim Domini habitet inter vos copiose, dicit Apostolus, Col. 3. Hoc autem Verbum se accommodat, et reddit conforme temporibus, personis, locis, atque adeo nunc quoque in convivio versatur. Rursus enim subiungit Apostolus: In omni sapientia docentes, et admonentes vos ipsos Psalmis, hymnis et canticis spiritualibus, in gratia canentes in corde vestro Deo. Et rursus: Quicquid feceritis vel in sermone, vel in opere, omnia in nomine Domini Iesu, gratias agentes Deo et Patri eius. Hæc est gratiosa et iucunda nostra commessatio.

Et quod potum hymnis exceperint Veteres, idem porro Clemens testatur: Quemadmodum antequam sumamus cibum, laudare nos convenit Factorem universorum: ita etiam in potu ei decet psallere, cum eius Craturarum efficimur participes.

Etiam Christus ipse Servator noster, quoties cibum capere et porrigere voluit, ab ἐυλογίᾳ et ἐυχαριστίᾳ auspicatus est: ex quo, tanquam infallibili charactere, et perpetuo eius more, quamprimum fractioni precationem inunxerat, Emaunta profecti ipsum agnoscunt, et apertis oculis asseverant fuisse Dominum. Et Christum Servatorem nostrum, suis cum discipulis ad cœnam Agni Paschalis Hymnum vel recitasse, vel cantasse, historia Passionis Matth. 26. clare testatur. Solebant enim Iudæi, cum in aliis festis solennibus, tum maxime in Paschate peracta cœna poculum circumferre, quod nominabant cos halel, id est, ποτήριον ὑμνήσεως, Poculum laudationis, ita dictum quod, eo per cœnam circumlato, canebatur unus ex Psalmis Davidicis, qui incipiunt a verbo Halleluiah, id est, Laudate Deum. Sunt autem complusculi illorum in Psalterio: et Psa[l]mus 113. is esse putatur, quem Dominus peracta cœna ultima dixerit; in quo inter alios versiculos hi insignes habentur: Quis sicut Dominus Deus noster, qui in altis etc. Extat in codice Rituali.

Et Apostolorum ætate Psalmos ad mensam esse recitatos et cantatos, indicio est Apostolus 1. Cor. 10. regulam tradens mensalem: Sive edatis, sive bibatis, sive quid aliud agatis, omnia in gloriam Domini faciatis. Ad Ephes. cap. 5. ait: Ne inebriemini vino, in quo est luxus, sed pleni estote Spiritu, colloquentes inter vos de Psalmis, et Hymnis, et Canticis Spiritualibus, canentes et psallentes in cordibus vestris Domino. Et Iacobi 5. vers. 13. Bono est animo quis: psallat. ἐυθυμεῖ τίς ψαλλέτω Ist jemand guts Muhts / der singe Psalmen.

Quam Apostolicæ sanctionis consuetudinem in conviviis Patres nobis inculcarunt, et Ægyptii Eremitæ frequentarunt.

Ambrosius lib. 6. de Sacramentis cap. extremo, de ea laudabili ceremonia ita scribit: Non debes quasi famelicus ad cibum de cibo incipere, sed ante a laudibus Dei.

Et Hieron. in Epistola ad Eustochium: Nec cibi sumantur, nisi oratione præmissa; nec recedatur a mensa, nisi Creatori reddatur gratia. Et Aquinas, exempla Christi observans, ex Chrysostomo inquit: Audiant porci, qui ad ebrietatem manducantes, surgunt absque gratiarum actione.

Ex Cassiano, cuius monumenta cum Damasceni libris iunguntur, constat, Fratres in Ægypto Eremitas, quales tunc erant, quos non inanis sanctimoniæ ambitio, sed Tyrannorum persecutio, in sylvas expellebat, in solennioribus conviviis ante et post cibum Psalmos decantasse, inter quos 145. non postremus fuit: Oculi omnium in te etc.

Sic memorat lib. 3. cap. ult. In solennibus prandiis, vel canonica ieiuniorum refectione, præcedere consuetunidarii Psalmi et subsequi solent.

De Psalmis consuetudinariis autem, ut hoc obiter inseratur, quos nuncuparunt Ægyptii Eremitæ, Cassianus lib. 2. de orationum et Psalmorum modo narrat, Fratres in Ægypto inter se deliberasse, quot Psalmos in congressibus suis dicerent, et alios quidem quinquagenos cantari voluisse, nonnullis maiorem, quibusdam etiam minorem numerum placuisse; litem tandem apparitione Angeli diremptam fuisse. Cum enim sedentibus cunctis, et in psallentis verba omni cordis intentione defixis, Psalmos quidam (quem Angelum fuisse postea collegerunt) undecim cantasset, duodecimum sub Alleluia responsione consumans ab universorum oculis repente subtracturs, quæstioni pariter et ceremoniis finem imposuit. Angelum eum fuisse a disparitione collegerunt. Angelica apparitio, et illa confirmata duodecim Psalmos decantandi consuetudo suis relinquatur autoribus. Hoc saltem inde cognoscere iucundum est, quod recitarint, vel cecinerint in conventibus, uti etiam in solennioribus conviviis, cum alios Psalmos, tum præcipue istos, qui Alleluia habent, quales sunt, qui post 145. ad finem usque Psalterii numerantur, licet alii quoque præcesserint.