Usor:Sakvaka/Syntagma musicum/Pars I/Membrum I/Caput XIII

E Wikisource
 Caput XII Caput XIV 

Caput xiii.

De usu Psalmodiæ ἐωθινῷ καὶ ἑσπερινῷ pro cubitum vespere euntibus, et somno mane surgentibus.

Neque sine Musica Christiana se cubitum contulerunt, cubituque surrexerunt pii Veteres, ut benignum Dei præsidium impetrarent, Psalmodiis et diem et noctem exorsi.

De Psalmodia ante quietem sic memorat Clementius Pædagogus supradictus: Postremo antequam nos somnus invadat, pium et sanctum est nos Deo gratias agere, ut qui eius benignitatem et gratiam fuerimus consecuti, ita ut cum divino quodam afflatu nos ad somnum conferamus. Et confitere ei, inquit, in canticis labiorum, quod in eius iussu fiat, quicquid ei visum est, et ad eius Verbum nihil est neque mancum neque diminutum, iuxta Psalmi nimirum 62. et 118. testimonia.

Ambrosius lib. quinto Hexaëmeri cap. 12. avicularum nobis exempla proponit, ut ab illis psallere, Deumque assiduis hymnis concelebrare discamus. Quis enim, sensum hominis gerens, non erubescat sine Psalmorum celebritate diem vel inchoare, vel claudere: cum etiam immitissimæ aves solenni devotione et dulci carmine ortus dierum et noctium persequantur.

Idem vero etiam in libro 15. de Helia, seu ieiunio, graviter obiurgat eos, qui diem non a Psalmis, sed a poculis et heluationibus exordiuntur: Non immerito, inquit, væillis, qui mane ebrietatis potum requirunt, quos conveniebat Deo laudes referre, prævenire lucem, et vacare orationi; occurrere Soli iustitiæ, qui nos visitat, et exurgit nobis. Sic nos Christo, non vino et siceræ surgamus. Hymni dicuntur (a piis videlicet et sobriis) et tu Citharam tenes? Psalmi canuntur, et tu Psalterium sonas, aut Tympanum? (De abusu Instrumentorum ad temulentam et lascivam voluptatem loquitur) Merito væ, qui salutem negligis, mortem eligis.