Usor:Sakvaka/Syntagma musicum/Pars I/Membrum I/Caput XV

E Wikisource
 Caput XIV Caput XVI 

Caput xv.

De usu Psalmodiæ παρακλητικῷ in angustiis, Martyriis, contra metum mortis et supplicii sub Tyrannis.

Ad extremum, ut sub omni calamitate, Spirituali et corporali, Musicæ divinæ beneficio sese pii erexerunt ad eluctationem et tolerantiam: Sic in ipsa mortis hora Spiritus Sancti instinctu præpulsi, moribundi præsertim Martyres, Musicæ sacræ inspirata virtute, et Psalmodiarum et Hymnorum recordatione, omnem sibi lethi metum exemerunt, tam animose, ut vita intrepide posita, omnes Tyrannorum minas, et horrenda suppliciorum tormenta contempserint, et placide anima tradiderint.

De Babylæ Antiocheni Episcopi martyrio scribit Socrates lib.  2. cap. 16. et Niceph. lib. 6. c. 34.; de ipsius autem insigni magnitudine animi Theodoretus in Catalogo annotat; Babylam nimirum Numeriano, vel, ut alii malunt, Decio Imperatori, ingredi in sacram ædem ad multitudinem populi volenti, obstitisse in foribus, quod negarit se passurum, ut lupus ad oves irrueret; atque post, ubi in regia læsæ Maiestatis crimine damnatus, Diis Imperiatoris suasu sacrificare recusaverat, eum abripi vinctum, et caput illi amputari imperasse Principem; ibi Babylam, cum abduceretur, magno animo hæc de Psal. 116. accinuisse: Convertere anima mea ad quietem tuam: Dominus enim respexit te: preciosa in conspectu Domini mors sanctorum eius. Sic æternæ quietis et beatudinis spe, omnem supplicii atrocitatem superavit.

Gordius quoque Cæsariensis centurio, cum ob Christi confessionem in maxima populi frequentia, quæ eo die ad ludicra Martis spectacula convenerat, ad supplicium traheretur, nullis cruciatuum terroribus, Tyranni minis, populi clamoribus, hostium insultationibus perturbari potuit, ut non Psalterii recordaretur, et voces animo penitus infixas sonaret. Cum enim Tyrannus, ira æstuans, præciperet: Præsto sint lictores, flagella plumbeis nodis onusta, corpus rotis scindatur, in equuleo suspendatur, omen tormentorum genus excogitetur, feroces adsint bestiæ, igni tradatur, gladio feriatur, in altum barathrum deiiciatur; Christi miles animo ad hæc tranquillo, oculis in cœlum conversis, Psalmorum carmina decantabat: Dominus mihi adiutor, non timebo, quid faciat mihi homo. Et Psal. 23. Non timebo mala, quia tu mecum es. Basilius in Gordium Martyrem.)