Usor:Sakvaka/Syntagma musicum/Pars I/Membrum I/Caput XVI

E Wikisource
 Caput XV Membrum II, De notatione missodiæ 

Caput xvi.

De usu Psalmodiæ cygneo et lugubri, ad ἐυθανασίαν decumbentium, et agonizantium, atque in luctu funebri: Atque hic Epilogus ἀνακεφαλαιῴδως repetit argumenta in capitibus Psalmodiæ, hic et illic continuandæ.

Apud ægrotos quoque tranquillum vitæ finem, sive mortis horam placidam non sine agone expectantes, non tantum Evangeliorum lectionem, sed etiam Psalmorum modulationem frequentem fuisse Vincentius lib. 23. cap. 108. recitat. Sic Iosiæ Regis optimi obitum Threnodiis deflevit in publico luctu Ieremias, 2. Chron. 35. Inter alios autem Psalmos brevitatem et celerem fugam vitæ humanæ moribundis inculcat canticum Mosis, Psal. 90. quod a Mose præscriptum traditur, quum reversis exploratoribus, Num. 13. populus obmurmurasset Deo, et Deus sententiam mortis dixisset maioribus viginti annis: ut hoc saltem haberent, ederentque documentum resipiscentiæ suæ, et saluti suæ abiectæ prospicerent. Eo etenim cantico salutare μελέτημα θανάτου continetur, et vera hominis Christiani ἐυθανασία describitur, ut cum Simeone feliciter solvere, et iter ad æternas sedes ingredi possimus.

Memorandus hic succurrit, pietate eximius Budissinensis Reip. Consul, is graviter decumbens, et iam morti vicinus accersiverat ex schola Cantorem cum discipulis, quem Passionis historiam, personarum melodiis dramaticis accommodatam, rogatu suo decantantem cum lacrymis et gemitibus auscultabat, donec cum ea finita finiret vitam, et tradito spiritu, veluti cygnei cantus dulcedine sopitus placide obdormiret.

Quandoquidem etiam Gregorii Nisseni sententia, qua in concionis cuiusdam, de assumptione Domini nostri Iesu Christi vestibulo utitur, David uti iucundissimus humanæ vitæ comes, sic in luctu et funere consolatio esse commendatur; in funerum denique deductione sacras Davidis Odas, ad luctum et dolorem minuendum, rite cantatas fuisse, Epiphanius lib. 3. hær. 71. annotat, et Nazianzenus in funerea Basilii oratione collaudat.

Atque hæc sufficiat ex Veterum, et recentiorum Autorum monumentis, olim consignata, per discursum, de Musica Chorali et Psalmodia Veterum disseruisse. Undelicet animadvertere, Musicam sacram esse pio instituto inventam, piis melodiis et modulanti rationibus appositam et distinctam, pio fructu repletam, et pio canendi modo et canoni adstrictam; atque plane cum divino Spiritus Sancti artificio, et mirabiliter inspirata gratia et efficacia in scholis, Ecclesiis, aulis, foris et domi, in accubatione epulari, inter labores ad diem et noctem, in vita et morte, in agone denique et luctu, sive funere, non nisi utili et pie usu frequentatam. Eam nos quoque cum Ecclesia in terris militante, pie excolere atque exercere, a pietate non est alienum, donec cum triumphante in cœlo, Angelorum choris inserti, iunctis concentibus, et continuis æterni sabbathi liturgiis, in conspectu Dei Trinunius, sine fine decantaturi, et celebraturi simus: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Zebaoth: Halleluiah, Deo nostro in secula Gloria, Amen.