Usor:Sakvaka/Syntagma musicum/Pars I/Membrum II/De notatione missodiӕ

E Wikisource
 Membrum I, Caput XVI De missæ et missodiæ ritibus 

PARTIS PRIMÆ

II. Membrum.

ΥΠΟΜΝΗΜΑΤΑ

Sive

Commentarii

De

Leiturgia Summa;

Sive

Missodia, ad missæ, sive leiturgiæ summæ ritus accommodata.

Ex Guilielmo Durando, Sigeberto, Platina, Volaterrano, Polydoro Vergilio, Petro Martyre, aliisque vetustissimis Patribus, et scriptoribus recentioribus conscripti.

De Notatione Missodiæ
  1. Ut Leiturgiæ antemeridianæ cantiones omnes speciali nomine notari et comprehendi possent, cum literatorum pace et venia, quam vocum penuria meretur, Titulum hunc (missodia) suppeditavit ex diversarum linguarum vocibus Compositio; quarum posterior Græca ᾠδη cantum significat, altera, videlicet missa, variæ est derivationis et significationis.
  2. Nam sunt qui ab Hebræo מָס Mas, quod Tributum significat, arbitrantur nomen traxisse missam, Et ex Deuteron. 16. 10. oblationem interpretantur: Tamen quia non nisi per Græcam Ecclesiam, quæ missæ vocem plane ignorat, voces Hebræas mutuata est Latina, non Hebrææ originis esse quidam opinari voluerunt. (Reuchlinus, Kyberus, Polydor. lib 5. cap. 12. Chrysostomo Missæ forma tribuitur, qui tamen et Missæ nomen ignorat, et a recentiore Titulus inscriptus est.)
  3. Latine a missione Missam plerique derivant, ad denotandam oblationem, qua res a fidelibus oblatæ, ut Elcemosynæ etc. dicerentur mitti. At ea nominis ratio ad corporis et sanguinis Christi oblationem pro vivis et mortuis, detorquetur a Pontificiis.
  4. Rectius eo modo, quo Patres leguntur Remissam dixisse remissionem, Latina Ecclesia videtur Missam pro Missione appellasse Leiturgiam, qua non tantum habebatur concio, verum etiam celebratio Sacramenti Eucharistici, post Missionem Catechumenorum, agebatur, qui Tertulliano Audientes vel auditores inde vocabantur. (Remissa peccatorum dixit Tertullianus, lib. 4. contra Marcion. Cyprianus de Bonopatientiæ. Et in Ep. 14. lib. 3.)
  5. Nam quod ex veterum Leiturgiis elicitur (Dionysius horum ordinum meminit) κατηχούμενοι nondum babtissimi lavacro regenerati, ut et ἐνεργούμενοι, qui a Spiritibus malis agitabantur, excommunicati, Desertores et Pœnitentes, concione habita abibant ad illam Diaconi vocem: Exeunto Catechumeni. (Cyrillus super Ioh. lib. 12. cap. 50.) Sic et Græci dicebant: ἅγια τοῖς ἁγίοις. De Catechumenis sic narrat Chrysostomus: (in primum caput ad Ephesios) Post acta mysteria accedere licet ac videre: præsentibus vero mysteriis abito; nihil hic tibi quam Catechumeno plus licet. De pœnitentibus hoc modo; Præconem, inquit, audis stantem et dicentem: Quotquot estis in pœnitentia constituti, abstinete. Quin et Gregoriiætate proclamabatur: Si quis non communicat, det locum. (Greg. lib. 2. cap. 3. Dialogorum) Unde Ambrosius dixit aliquando; Missas facere: Et, suo licet sensu et usu, ad finem istius adiiciunt Catholici Romani, ite missa est.
  6. Etenim Missam facere (Ambros. lib. 5. Ep. 38.) est non missam Papisticam dicere, sed aliquos et cætu dimittere. Ego mansi in munere missam facere cæpi. Ita Sueton. in Caligula cap 25. Aug de Temp. serm. 237. Ecce post sermonem fit Missa Catechumenis, manebunt fideles. Hinc communio Missa dicebatur metonymice, quia hac incipiente, dimissio fiebat per ann 600. ut testatur Isidorus Originum lib. 6. cap. 19.
  7. Cum piis Patribus Missas omnino facimus, et suis autoribus relinquimus quadruplices missæ significationes: (Gab. Biel, lect. 15. et 89.) Et Missæ vocabulum in missodiæ titulo, si placet, pro oblatione accipiatur, quo Leiturgiæ cantionibus comprehensas glorificationes, preces, et meditationes in Christi pro nobis oblati ἀνάμνησιν et recordationem, veluti accepta sacrificia labiorum et animorum fidelium, altissimo offerimus et transmittimus.
  8. Siquidem sacrificare et offerre apud Patres est per metaphoram actiones Ecclesiasticas, ad cultum Dei pertinentes celebrare, tractare, peragere. Orig. lib. 2. in Epist. ad Rom. pro circumcidi dicit: Sanguinem circumcisionis offerri. Tertull. lib. 4. contra Marcionem, gratiarum actionem, vocat Oblationem. Ad Scapulam, pro Cæsare orare vocat, pro Imperatore sacrificare. Euseb. demonst. lib. 1. cap. 10. Deum celebrare appellat, hymnos et orationes sacrificare. Cyprianus lib. 2. Ep. 3. pro communionem celebrare, dicit sacrificium passionis offerre. Epiph. hæres. 79. Evangelium sacrificare, pro Evangelium prædicare. Cyprianus lib. 3. Ep. 13. et serm. 5. de lapsis: Eucharistiam celebrare vocat, panem et calicem offerre.
  9. Vel ad nostræ Ecclesiæ ritus Leiturgicos conformata, missodia nihil aliud est, quam musica modulans odas sive Leiturgiæ Antemeridianæ cantiones sacras omnes, Sabbathi et festorum feriis destinatas; ut ad concionis Evangelicæ et cænæ Dominicæ solennitates, ob quas conjunctas, Officium κατ' ἐξοχὴν dicitur Summum, Ecclesia cum publica Dei glorificatione, supplicatione ac confessione pie congregetur, et illis solennitatibus peractis rite dimittatur.
  10. Etenim cum missa Græcis sit Leiturgia, (Pol. 5. c. 12. de Inv.) et Cassianus l. 3. c. 7 et 8. (Honorii tempore vixit, et ab hæreticis ex Hierosolymitana Ecclesia pulsus Massiliam venit) dixerit: præstolari congregationis missam; id est, ut cætus et conventus compleatur et absolvatur; idemque Missam vigilarum intelligit tempus, quo vigiliæ absolvebantur: Certe missodia hæc congruit missæ sive Leiturgiæ, cantionibus sacris, pro more nostrarum Ecclesiarum, consummandæ, cum in præsentia etiam Catechumenorum, apud nos baptisatorum, et post confirmandorum, tum aliorum iuxta cum communicantibus in Christi recordationem Mystagogiam aspectantium, et donec finita sit exspectantium. Atque ea ratione, cum principio et medio, finem Leiturgodiæ huius universæ, complectitur missodia; tanquam perfectio, complementum et absolutio officii sive λειτουργίας Musicæ. (Actor. 13. 2.) Siquidem λειτουργεῖν θεῷ ministrare Deo significat munus publicum exequi, (Szegedin. in confess. de Trinitate) idque ut docendo et precando, sic etiam canendo, et celebrando sive voce sive instrumentis fiat.
  11. Præterea Missa apud veteres significat etiam Conventum publicum, ad cænam Domini, et ad preces habendas, sive etiam cultus divini formulam. G. Cassander præfat. in preces suas ait, Missarum et Collectarum nomen; Item Collectas facere et Missas facere vel celebrare, idem significare quod συναγεῖν, συνάξεις ποιεῖν, et εκκλεσιάζειν. Addit, neque Missa fieri potest, nisi Collecta adsit, neque ulla Collecta esse potest, in qua non et Missa fiat. Ita Epiphanius Historiæ Tripartitæ interpres. Rursus Collectam ait, orationem esse, quæ in cætu aliquo collecto recitabatur et Missam, quia dimissiones fiebant. Et in Concilio Milevit. cap. 12. Orationes et Missæ pro eodem accipiuntur.
  12. Quidam etiam putant, Missæ verbum a Musa deduci posse. Nam vocabulum Græcum, μοῦσα vel μοῖσα (Æolica Dialecto) origine Ebræum esse, ab Ebræo themate vel radice originem trahere, cum in hoc et nominis et rei notatio conveniat. Est enim μοῖσα vel Musa idem quod Ebreæum מַעַשֶה compositio, et opus perfectum et absolutum, in gloriam Dei excogitatum atque inventum. מַעֲשֶׂה vero Inventio opus, est nomen verbale a vocabulo עָשָׂה hoc est, invenit, fecit, composuit, præposita litera מ quæ una ex literis הֶאֱמַנְתִּי quibus nomina verbalia a verbis derivantur, deductum. Et inde vocabula μοῦσα vel μοῖσα Musa Misa vel Missa, et ex his Musica scaturiginem habent. Sic enim Moses omnium historicorum, scriptorum et Autorum, ut antiquissimus, ita verissimus, non solum vocabulum עָשָׂה fecit, veluti gloriam et honorem summum Dei, tanquam summum Dei beneficium et opus Dei et Missarum Missam, et Musarum Musam, et Musicarum Musicam celebrat, atque in ipsum Deum, unde et exortum est, refert Gen. 1. v. 26. ubi scribit: Et dixit Deus: נַעֲשֶׂה ab עָשָׂה præpositio מ Heæmantica litera מַעֲשֲׂה et illa מ in ף mutata (propter cognanomen literarum labialium כּומַף ) LXX. dixerunt, ποιήσωμεν Faciamus hominem in Imagine Nostra, secundum similitudinem Nostram. Et ut liber Sapientiæ cap. 2. v. 23. explicat: καὶ εἰκόνα τῆς ἰδίας ἰδιότητος ἐποίησεν ὁ θεὸς ἄνθρωπον. Imaginem propriæ proprietaris et identitatis fecit Deus hominem, opus longe maius et mirabilius cælo et terra, quæ etiam cum toto exercitu suo propter hominem facta sunt. Hanc primam Missam, Musam vel Musicam et מַעֲשֶׂה Moses Deo uni in vocabulo dixit: et Trino in verbo faciamus et quidem in primo vocabulo libri Geneseos בְּרֵאשִׁית a Spiritu Sancto peculiariter inventum, in descriptione originis rerum prædicat atque decantat. Quam Musam, Missam, Musicam et opus Dei, et deinde David in opere suo Musico Psalmorum, Psalmo videlicet numeri completi centesimo, κατ᾿ ἐξοχὴν ad illam Missam ordinato: Iubilate Deo omnis terra et v. 3 sic prosequitur: Scitote quoniam Dominus ipse est Deus, Ipse fecit (composuit) nos, עָשָׂנוּ LXX. ἐπόιησεν ἡμᾶς, et non ipsi nos. Quo et in novo Testamento Christus ad veteris Testamenti מַעֲשֶׂה opus videlicet Dei in creatione hominis, eductionem populi Israël ex Ægypto et gratiarum actione, laudem et gloriam, per varia sacrificia Agnum Dei qui tolleret peccata mundi repræsentantia, respiciens et sacram cœnam opus admirandum instituens, inter alia dixit: hoc facite in mei commemorationem: Item Matth 23 Hoc oportuit facere. Ab hoc sacrosancto opere et מַעֲשֶׂה institutionis cænæ Dominicæ vocabulum Missa transumptum, a tempore Apostolorum usque in hodiernum diem remansit in Ecclesia: Quæ ex aurea cantione Germanica Divi Lutheri (Nun freut euch lieben Christen gemeyn / und last uns frölich springen / Daß wir getrost und all in ein mit lust und liebe singen) canit, Was Gott an uns gewendet hat / und seine süsse Wunderthat / gar theur hat ers erworben: In qua cantione totum meritum Christi, etc. comprehenditur.

Et hæc, de dominis Musæ μοῦσα μοῖσα Musica ad Missæ Etymologiam ac derivationem collatione, quamvis longius petita ipsi mihi visa sint, referre tamen placuit.

Atque sic Missæ et Missodiæ orationes Leiturgicas decantantis nomen et significatum, satis demonstratum est.