Usor:Sakvaka/Syntagma musicum/Pars I/Membrum II/Epilogus et Corollarium

E Wikisource
 De missæ et missodi ritibus Membrum III, Leiturgordia matutina et vespertina 
Epilogus.

Hæc omnia etsi Christianum populum a prima illa simplicitate Cœnæ Dominicæ abduxerunt, adjectis compluribus, ut variis hominibus visum fuit; Attamen utcunque ferri poterant, nec superstitionis aut Idololatriæ jure accusanda. Non tamen in omnibus Ecclesiis erant, nec eodem modo servabantur; nam adhuc in Ecclesia Mediolanensi ex instituto Ambrosii aliter agitur. Cæterum posteris temporibus Antichristi Romani omnia corruperunt. (Petr. Martyr.)

Corollarium.
Testimoniis veterum partes Leiturgiæ plerasque demonstrans.

Veteri instituto servata fuisse, quæ commemorata sunt, ex scriptoribus vetustissimis potest comprobari.

Tertullianus (in Apolegetico) Coimus in cœtum et aggregatione, ut ad Deum quasi manu facta precationibus ambiamus orantes: Hæc vis Deo grata est. Oramus etiam pro Imperatoribus, pro ministris eorum et potestatibus, pro statu seculi, pro rerum quiete et mora finis. Hæc indicant summam Collectarum. De recitatione vero scripturarum subdit. Coimus ad scripturarum divinarum commemorationem, si quid præsentium temporum qualitas aut præmonere cogit aut recognoscere. Certe fidem sanctis vocibus poscimus, spem erigimus, fiduciam fugimus, disciplinam præceptorum nihilominus inculcationibus densamus: Ibidem et exhortationes, castigationes et censura divina. Nam et judicatur magno cum pondere, etc. Hæc sunt quæ fiebant in sacro cœtu. Quibus et ea sunt addenda, quæ idem autor alibi dicit: nimirum Eucharistiam consuevisse de manu Præfectorum sumi, etc. Possumus in iis verbis præcipuas Missæ partes quæ commemoratæ sunt agnoscere:

Iustinus martyr scribit, (Apolog. 2.) die Solis Christianos convenisse, ibi recitari ait divinas literas, quibus postea suam adhortationem præfectus subiiceret. Quo pacto, inquit, surgimus et oramus. Addit postea; Panis et potus ad Præfectum affertur, super quibus quanta cum vi potest, gratias agit: Cui ab omnibus amen respondetur. Duo hæc verba indicant, non oscitanter præterunda. Primum gratias non perfunctorie fuisse actas, sed quanta cum vi posset, hoc est, summo affectu. Deinde Clara voce, ea omnia dicta fuisse liquet, cum populus responderit amen. Distribuitur postea, inquit, Eucharistia, deinceps est communis gratiarum actio, et Eleemosynarum oblatio.

Dionysius (in Hierarchia Ecclesiastica) hæc eadem fere commemorat, recitationem scripturarum, Psalmorum cantum, communiomen, et alia, quæ longum esset modo referre; Sed quod magis mirandum videtur, Oblationis Corporis Christi mentionem minime facit.

Augustinus Pater in Epistola 59. ad Paulinum, dum quæstionem quintam dissolvit, quatuor voces, quæ in Epistola 1. Timot. 2. habentur, exponit.

Eae vero sunt, δεήσεις, προσευχαὶ, ἐντεύξεις καὶ εὐχαριστίαι.

  1. Atque δεήσεις statuit celebrationem Sacramenti præcedere.
  2. προσευχὰς autem preces facit, quæ in ipsa Sacramenti administratione habebantur, ubi quodammodo nos ipsos Christo vovemus.
  3. ἐντεύξεις autem petitiones ac postulationes esse arbitratur, quibus Ecclesiæ Minister, astanti populo bene precetur.
  4. Et denique εὐχαριστίας communes gratiarum actiones fuisse tradit.