Usor:Sakvaka/Syntagma musicum/Pars I/Membrum III/Leiturgodia matutina et vespertina

E Wikisource
 Membrum II, Epilogus et Corollarium Litaniæ 

PARTIS PRIMÆ

III. Membrum.

ΕΞΗΓΗΜΑ

Sive

Explanatio Leiturgodiæ Matutinæ et Vespertinæ

Cum Corollario

De Litaniis, Horis Canonicis, et Psalterio D. Virginis.

Domine labia mea aperies: Et os meum annunciabit laudem tuam.

Quemadmodum in veteri Testamento juge sacrificium mane et vespere Domino offerebant: (Ex. 25, Num. 28.) Sic Christianos decet fragrante fidei flamma in cultus divini suavem nidorem et odorem, ceu hostias Deo gratas, adolere et sacrificare matutinas et vespertinas preces et Leiturgodias.

Exordiri eas solet mystochorodia ubi Mystæ, sive Sacerdoti præcinenti ex Psalmo 51. Domine labia mea aperies; Chorus succinit; Et os meum annunciabit laudem tuam.

Quo ipso Exordio Leiturgi Ecclesiastici, et Cantores et Concionatores, primo apud Deum magnam benevolentiam captant, cum humili professione imbecillitatis humanæ, quæ non apta est invocationi et laudi divinæ. Homines enim, se mutos esse in divinis, et peccatores os clausum habere, cum Origene homil. 38. in Levit. vel se balbutientes, cum Mose Exod. 4. fateantur oportet. Majorem enim cum Deo gratiam ac benevolentiam ineunt hac fiduciæ plena invocatione Dei, qui solus clausa labia et os mutum in Laudis divinæ prædicationem aperire valeat, uti promiserat balbutienti Mosi Exod. 4. Ego ero in ore tuo, doceboque te, quid loquaris. Quod et Psaltes leitourgos David arripit Psalm. 40. Dominus inseruit ori meo canticum novum. Hoc exordio denique de Deo gratuitam in cultum Leiturgicum attentionem sibi cum fiducia pollicentur, simulque Ecclesiæ cum attentione docilitatem insinuant; quod nimirum nihil, nisi divinum, Deoque gratum, et ab ipso inspiratum, labiis et ore sint cantaturi et prædicaturi.

Deus in adiutorium, etc.

Cumque Ecclesia valde periclitetur sub piarum Leiturgiarum exercitiis, quæ invisa sunt Satanæ, eiusque Organis Hæreticis, Tyrannis, aliisque turbatoribus, tam invisibilibus, quam visibilibus hostibus, qui sæpe cœtum piorum vi et armorum strepitu, vel incendiis, vel clamoribus invadere et disturbare ausi fuerunt: adversus hostilem impetum præmuniunt sese Leiturgici, hac sequenti Mysto-Chorodia: qua a Sacerdote præcinente Deus in adiutorium meum intende, provocatur Chorus ad succentionem; Domine ad adjuvandum me festina. Quem Prologum Leiturgodiæ, ex Psal. 69. desumptum, nobis de nota meliori commendat non tantum Chaldæus Paraphrastes, qui ait, hunc Psalmum Davidi pro fasciculo thuris fuisse in manibus; verumetiam ipsius Psalmi titulus, qui sonat, quod Victori, sive Magistro Symphoniæ, traditus sit Psalmus Davidis ad recordationem, sive in μνημόσυνον divinæ liberationis ac custodiæ; quam etriam pro libera et pacata cultus divini Leiturgodia impetratam Ecclesia gaudeat recordari, cum publica ἀναμνήσει, et grata prædicatione beneficiorum. Similem huic, Psalmi 38. titulum augent et explicant Græci lxx. quod sit recordatio Diei Sabbathi. Qui autem Primus Psalmi 69. verba initialia cum S. S. Trinitatis glorificatione cani instituerit, videatur infra in Coronide, sub horis Canonicis.

Δοξολογὶα S. Trinitatis subiungitur in Leiturgodiæ Gloria Patri, etc. exordio; Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto: Sicut erat in principio, et nunc et semper, et in secula seculorum, Amen. Qua glorificatione Trinitati gratitiudinem declarant Leiturgi, certi de exauditione promissa Esaiæ 65: Adhuc te loquente adsum. Primum versiculum Nicena Synodus dicitur edidisse; et antiquissima Ecclesia Græcorum, monente Basilio δοξολογίαν hanc Psalmis adjecit: Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto: ut publice τὴν τριάδα et ὁμοουσίαν personarum profiteretur. Acne novum amplius Macedoniani dicerent esse de Spiritus Sancti divinitate dogma, Hieronymi suasu additus et hic versiculus; Sicut erat in principio, et nunc et semper, et i secula seculorum. Atque hos duos versus Hieronymus putatur misisse Damaso Papæ, qui ipsius rogatu eos in fine Psalmorum cantari instituit. De more δοξολογίαν hanc canendi, in monophonis AEgyptiorum Psalmodiis recepto, dictum est supra Membro I. hujus partis cap. I. in discursu de Chorali Musica, et Psalmodia Veterum.

Invitatorium.

Quia vero non sufficit, ut vel solus Sacerdos, vel tantummodo Cantorum Chorus, atque unus et alter Deum laudet, ad laudes gregatim conjungendas vel certe devotione unanimi attendendas, Invitatorio excitatur universa Ecclesia, desumpto ex Psalm. 96: In quo προτροπὴ et exhortatio multiplicem causam jubilandi et exultandi, ex Deo eiusque beneficiis depromtam, piis et gratis animis obtendit; Et ἀποτροπὴ , sive dehortatio, ab induratione cordium, proposito trisi exemplo cœcæ et obstinatæ multitudinis, quem in deserto periit, ingratos serio avocat. Eam autem ad matutinas Leiturgodias invitationem inter alia suppeditasse videtur Angeli cum Israële colluctantis δέησις, et oratio admiratione digna: Dimitte me, quia ascendit aurora. Ubi addit Paraphrastes Hierosolymitanus: Appropinquat enim hora Angelorum ad celebrandum Deum Gen. 32.

Vehementi autem motu Spiritus Sancti plena est interpretatio Psalmi 96. ad Ebr. 3. et 4. extans, quod illi nimirum, qui in æternam requiem ingredi volunt, Christum nequaquam contemnere, sed assiduo cultu et veneratione prosequi debeant: Venite, exultemus Domino, jubilemus Deo salutari nostro. Quoniam Deus magnis est Dominus, et Rex magnus super omnes Deos. Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, sicut in Meriba, secundum diem tentationis in deserto. Unde quoque Veteres diebus Dominicis, preces matutinas ab hoc Psalmo exordiri consueverunt; ut nimirum animum suum ad auscultationem et meditationem verbi cœlestis excitarent, neve impiorum Israëlitarum exemplo Christum, eiusque verbum quispiam contemnere auderet. Profanis enim Evangelii contemtoribus Deus iuramento interposito minatur, quod in æternam requiem ingredi non debeant.

Antiphonæ cum Psalmodiis.

De Psalmodiis in Chorali Musica satis dictum est. Cum Psalmodiis autem, quod hic indicandum restat, Antiphonæ (quas ordinavit Celestinus Pp anno Christi 426.) cantantur; dictæ ab ἀντὶ, quod contra, et Φωνὴ, quod idem est, quod vox et sonus: secundum huius enim Melodiæ tonum Psalmodia intonatur ab uno unius Chori, et a duobus Choris alternatim cantatur, eaque absoluta, Antiphona ab omnibus perfecte repetitur, et communiter canitur. Antiphona Græcis vox reciproca, quod vicissim canatur, inquit Polydorus (l. 5. de rer. inv. c. 13.). Mittimus ex hac canendi vicissitudine Durandi allegoriam de Caritate; inter duos non pauciores consistente, quem ab uno capite incepta, et in omnibus membris consummata, ad unitatem tendat, et ad commune surgat gaudium.

Psalmi Maiores et Minores.

Cæterum Psalmi generaliter dividuntur non exarte, sed usu sic probante, in Maiores et Minores. Minores sunt omnes Psalmi Davidis, et cantica veteris Testamenti. Maiores sunt ex Evangelio sumpti, ubi habentur Zachariæ, Mariæ, et Simeonis cantica. Hi cum ascensu, illi vero aliquot notis in unisono positis; inchoantur: et in Psalmis Minoribus, quando medium desinit in dictiones indeclinabiles, monosyllabicas, Hebræas, atque barbaras, tum ultima eius nota elevari solet.

Psalmorum Tomi. Evovæ.

Cumque Veteres, Tonorum tropos triplices numeraverint; Psalmorum, Introituum et Responsoriorum: hic Tropus nihil aliud est, quam brevis Melodia, cuiusque Toni repercussione incipiens, quæ singulis Psalmorum versibus in fine adhibetur. Et significatur Post Antiphonarum finem per dictionem, in clausula positam, evovæ, quæ omissis consonantibus, seculorum Amen sonat.

Constitutio Troporum, Maioris et Minoris Psalmi intonationi conveniens, petatur ex Lossii Psalmodia, vel aliorum Musicorum institutionibus.

Damasus instituit primus, ut Chorus alternis vicibus Psalmos caneret: quanquam non nemo tradit, id antea ab Ignatio Episcopo Antiocheno institutum fuisse quippe qui per quietem audivisset Angelos, ad eum modum vicissim Psalmos concinentes. (Polyd. de inv. l. 6. c. 2)

Psallendi rationem per Antiphonam, id est, Choros, sibi alternatim succinentes, primus Constantinopoli instituisse legitur Chrysostomus, æmulatione quadam Arianorum, qui ad Oratoria sua extra urbem procedentes, inter eundum ea modulandi ratione utebantur, singulari quadam pietatis specie. Ne itaque simpliciores a saniori Ecclesia, hypocrisi illa abalienarentur, similia ipse quoque instituit, et quidem maiori cum splendore et magnificentia. (Socrat. lib. 6. cap. 8. et Sozom. lib. 8 cap. 8.) Antiphonas enim cum Psalmis canendas omnino Græcos instituisse, ex Græco colligitur vocabulo; qui mos ad universas exivit Ecelesias. Ambrosio Antiphonarum cantus in Ecclesiis Latinis a Sigeberto tribuuntur. Et Ivo in Chronico sub Valente refert, Vigilias, Antiphonas, Mediolani primum ab Ambrosio cœptas; emanasse ad omnes Provincias. Syricius quoque Antiphonas Psalmis admiscuit. Balæus. Fuit autem Syricius natione Romanus, patrem habuit Tiburtium; in Episcopatu Damaso successit, anno imperii Gratiani et Valentiniani sexto: Christi Anno 387. secundim Prosperum. Familiaris fuit Ambrosio, Mediolanensi Episcopo, cuius ad Syricium aliquot extant Epistolæ: ut quæ in ordine quadragesima nona es, et quinquagesima quarta, in qua Patrem eum suum nominat. Mortuus est circa annum Domini quadringentesimum, posteaquam Romanæ sedi præfuisset annis quindecim: iuxta Socrat. lib. 7.cap. 9. et Sozom. lib. 8. cap 25. ad Damasum: decimo sexto vero secundum Prosperi Chronicon.

Responsorium.

Responsorium est illud canticum, quod plerisque in Ecelesiis canendo vel recitando a puero præmissæ lectioni Evangelii, vel Epistolæ, Chorus subiungit; sic dictum, quod eiusdem Lectionis argumento, vel documento mystico, apte respondet et consonat, per textum seu typum maxime congruum: Vel quia a pueris decantato versui totus respondet Chorus.

De Responsoriis Polydorus hæc consignavit: Responsoria vero, quæ novitio quidem vocabulo sic dicunt, Itali primum invenisse traduntur. Sunt qui Responsorium etiam Gradale vocent, quod iuxta gradus suggesti cantetur. (Polyd. lib. 5. de invent. rerum, cap. 11).

Ut autem Psalmorum Tropos in Tonis ex clausula Evovæ, sic Introituum et Responsoriorum ex versuum melodia constituunt Veteres. Posteritas vero tantum Psalmorum tropos propter rerum intonationes probat, Introituum et Responsoriorum tonos ex aliis modis cognoscendos relinquit.

Te Deum laudamus.

Dum laudum divinarum materiam Ecclesia meditatur et tractat, ab Ambrosio et Augustino evocatur in campum amplissimum, una cum cœlestibus et terrestribus creaturis, universarum rerum conditorem et Gubernatorem, atque generis humani Redemtorem celebrandi, coniuncta pro beneficiis gratiaru actioni precatione, ut Ecclesia hic beneficiorum Christi per fidem particeps, hæreditate æternæ salutis tandem ornetur. Volunt autem quidam, quod, cum Augustinum, de Manichæis conversum, baptizasset beatus Ambrosius, dixerit: Te Deum laudamus; Augustinus vero responderit: Te Deum confitemur. Illo iterum dicente: Te æternum Patrem; hic responderit: Tibi omnes Angeli; et sic totum Symbolum ab Ambrosio et Augustino alternatim esse compositum: ad quem modum in quibusdam Ecclesiis mutati Chori, vel Chorus eum Ecclesia, mutatis vicibus et versibus, hoc Symbolum alternatim decantare consueverunt.

Hymnus.

Hymnus, qui post Responsorium cani solet, est laus, Deo reddenda, cum Cantico et Carmine, vel rhythmice, vel metrice, ad certos syllabarum numeros composito.

Hymnum Augustinus in Psalmum lxxii. ita definit: hymni, inquit, laudes sunt Dei cum Cantico: Hymni Cantus sunt, continentes laudem Dei; Si sit laus, et non sit Dei, non est hymnus; Si sit laus, et Dei laus, et non cantetur, non est hymnus: Oportet ergo, ut si sit Hymnus, habeat hæc tria, et laudem, et Dei, et Canticum.

Quæ descriptio Hymni cum Ode practica coincidit: de quo modulationis genere, ab aliis distincto, commemoratum est in discursu de Chorali Musica et Psalmodia Veterum: de quo etiam in subseq: Theoria Organices cap. 9. tractabitur. Et fuisse aliquam differentiam inter Psalmos, Hymnos, et Odas Spirituales, innuit D. Paulus, hæc sacra exercitia commendans non sine distincta enumeratione, Col. 3. Eam Pauli admonitionem Chrysostomus, et ex illo Theophylactus, interpretati, Hymnos quidem Angelis, Psalmos Sanctis hominibus adscribunt, et utraque sub genere Spiritualium carminum contineri perhibent. Polydorus simpliciter differuit; Psalmus, inquiens, et Hymnus utrumque Græcum; ac alterum Latinis Canticum, alterum Laus dicitur. lib. 5. de rerum invent. cap 13.

Lætitiæ communis Hymnorum et Cantuum Theophilus Alexandrinus meminit, paschali libro primo. De Ecclesiis etiam Insularibus attestatur Epiphanius lib. 3. Tomo 2. in doctrina compendiaria de fide Catholica; Matutini, inquiens, Hymni in Ecclesia perpetuo siunt, et orationes matutinæ lucernalesque, simul Psalmi ac orationes. Et Ephrem lib. de pœnitentia cap. 2. Festivitates nostras honoremus in Psalmis, Hymnis, et Canticis Spiritualibus.

Hilarius autem, Pictaviensis Episcopus; qui vixit sub Constantio, primus Hymnorum carmine floruit; et post eum Ambrosius Mediolanensis Episcopus Hymnos instituit, ideoque Hymni Ambrosiani dicuntur, quod eius tempore primum in Ecclesia Mediolanensi cantari cæperunt. Augustinus enim refert (lib. Confess.) Ambrosium, cum a Iustina Imperatrice, Arrianæ perfidiæ damnata, persecutionem pateretur, instituisse Hymnos et Psalmos secundum modum Orientalium decantari, ne populus mœroris tædio contabesceret, quod ad omnes fuit postmodum derivatum. Quemdadmodum etiam Antiphonarum Cantus; sic et Hymnos in Ecclesiis Latinis D. Ambrosio Sigebertus tribuit, atque tam Hymnos, quam Antiphonas; Mediolani primum ab Ambrosio cœptos esse sub Valente, memorat Ivo in Chronico. Et quod D. August. (lib. 9. Confess.) affirmat, Ambrosium, Mediolanensem Antistitem, canendi Hymnos et Psalmos morem primum apud occidentales instituisse populos, non utique multtum abhorret a sententia eorum, qui Damaso assignant. Nam cum ambo per idem tempus fuerint, et quod unus cœpisset, ab altero ratum haberi oportuerit; non iniuria et ambo eius rei autores dici possent. (Polyd. 6. lib. de rerum invent. cap. 2.)

Hymnorum Vespertinorum facit mentionem Hilarius in expositione Psalmi 64: Dies, inquit, in orationibus Dei inchoatur; dies Hymnis clauditur. Et Psal. 65; Audiat, inquit, orantis populi consistens quis extra Ecclesiam, vocem; spectet celebres Hymnorum sonitus, et inter divinorum quoque Sacramentorum officia responsionem devotæ confessionis.

Mane Christianos et Psalmos, et Hymnos cecinisse indicat D. Ambrosius, idque a quibusdam non factum reprehendit, in libro de ieiunio cap. 15. Et Imperator Theodosius iunior medius Hymnos eanendo præivit, privato habitu incedens, ut testatur Niceph. lib. 14. cap. 3.

Vitalianus vero canendi modum invenit decentissimum; quo Hymni sacri canerentur, tametsi id ante eum Gelasio et Gregorio non nemo assignat, adhibuitque ad eum Organa, teste Polydoro de rerum invent. lib. 6. cap. 2. Durandus refert ex institutione Papæ Galesii, ac approbatione Conciliorum Toletani et Agathensis, Hymnos in divinis officiis esse decantatos.

Et certum est, Hymnodiam a magnis viris eximia liberalitate et devotione singulari subinde stabilitam et auctam fuisse. Theophilus enim Imperator multum impendit cantilenis operæ, hymnos quosdam et carmina componens, ac canere ea iubens, de quibus et: Benedicite quarti Toni, quod ex Audifilia, octavi toni, translatum a se, atque concinnatum, in Ecclesia clara voce cani mandavit. Ac ferunt, eum carminis amore illectum, in solennibus ad magnam ædem conventibus, ne manus quidem ad cantus artificiosam agitationem detrectasse, Clerumque Musicæ exercendæ causa centum libris argenti donasse. Cedrenus.

(Hymnum Theodulphi vide in Missodia de Sequentiis.) Infesto Palmarum solebat in Græca Ecclesia cantari Carmen, a Theophilo Imp. Musicis concentibus ornatum: Exite gentes, exite populi. (Zonaras tomo tertio.)

Leo ii. Pontifex, vir doctissmus, ut eius scripta indicant, Musices peritus, Psalmodiam composuit, Hymnosque ad meliorem concentum redegit, artem exercitatione confirmans. (Platina.)

Stephanus Laodicensium Episcopus nocturnum de Sancto Lamperto Martyre (cuius quoque vitam et passionem descripsit) cantum; Item de Sancta Trinitate, inventioneque Stephani Protomartyris, dulci et regulari modulatione composuit, et suo tempore in Ecclesia cani instituit, anno 903. (Sigebertus in Chron.)

Rathbodus xiv. Episcopus Ultraiectensis, varios in Sanctorum honorem Cantus composuit, circa annum salutis 900. (Trithemius.)

Hybaldus, nepos Milonis monachi, septem liberalium artium peritus, in Musica præcipue claruit, et de multis Sanctis cantus dulci modulatione composuit, (Sigebert. in Chronicis, Anno 879.)

Et quis nescit præter supra commemoratos tot pios hymnographos poëtas?

Moses Hebræorum legislator, cum Sorore Maria primus Hexametrum carmen Deo opt: max: modulatus est, sive Heroicum: postquam Israëliticum populum per rubrum mare duxisset incolumem. (Exod. 15.)

Hymnorum Lyricorum David Rex autor fuisse videtur: apud Græcos Sidon, filia Ponti, teste Eusebio.

Philo Iudæus ait, therapeutas (sic enim ille Christianos anachoretas vocat) solitos canere Hymnos, et sacra carmina componere.

Synesius Cyrenæus Episcopus Prolemeensis, qui sub Theodosio iuniore vixit, decem Hymnos sacros Divinitati consecravit, qui elegantia cum antiquis certare, pictate etiam superare possunt: Eos latinitate donarunt Viri doctiss. Guil. Canterus Ultraiectensis, hinc Fr. Portus Cretensis.

Gennadius Afer, Pont. Rom. Hymnos scripsit, qui adhuc in sacris habentur ritibus.

Quibus non inferiori loco annumerandi sunt Hymnorum scriptores; Paulinus Nolanus Episcopus; Aurelius Prudentius; Clemens Hispanus sub Theodosio Iuniore; Licentius Hipponensis, Augustini amicus; Beda venerabilis anno 732. Paulus Diaconus; Rabanus Maurus Fuldensis, Bedæ discipulus, sextus Moguntinorum Pontifex, Parisiensis cholæ fundator; Theodulphus Pontifex Aurelianensis: Hudalbertus, Cenomanensium Antistes primo, deinde ab Honorio secundo Pontifice Max. Turonensis Episcopus factus; ut taceam nostri seculi Hymnologos ipsa Luscinia suaviores, Philippum, Fabricium, Siberum et alios.

Priusquam concluditur Hymnorum Leiturgia, referenda hic venit per abusum inventio et compositio Hymni; festo Iohannis Baptistæ dicati, qui nostris in Ecclesiis correctius decantatur, et nemini non notus est: Ut queant laxis resonare fibris etc. Unde sex Musicales voces sunt desumptæ, Guidonis Aretini, qui sub Conrado ii. et Henrico iii. Impp. floruit, opera. At manifesta est idololatria, quod Paulus quidam nomine, Romanæ Ecclesiæ historiographus, aliquando sub exhibitione Paschalis facis, der Osterkertzen/raucedinem persentiscens, pro recuperanda vocis integritate hunc Hymnum composuerit, atque eo ipso Ioannem vocis clarioris patronum invocaverit, cuius quippe natali die, muto patri Zachariæ vox sit reddita, cumque ipse præcursor et præco Domini, Clamantis vox Esaiæ encomio proclametur.

Tantum de Hymnis: sequitur Magnificat.

Magnificat.

Magnificat B. Virginis Mariæ θεοφόρου Canticum ab initiali voce sic appellatum, ode est Eucharistica, qua Christi matercum θεοτοκίας beneficium sibi licet despectæ et humili præstitum, tum Ecclesiæ benefacta, gratuito et magnifice ex pollicitatione, contra malignorum voluntatem, collata, intime ac medullitus celebrat.

Inter Psalmos, quos Maiores vocant, hoc Mariæ cum Zachariæ et Simeonis cantico commumeratur. Sunt autem Psalmi Maiores, quos Spiritus Sancti maiori cum luce, tempore novi Testamenti, exhibito Christo, inspiravit, et quidem Maioribus, h. e. præcipuis in Ecclesia eius seculi personis, Christo carne spirituque proxime cognatis, eundemque coram cum læticia contuitis; cujusmodi homines ob rem et corpus, ad spem et umbram collatum, maioris, quam prisci sunt felicitatis; a quibus maius; h. e. præcipuum beneficium Dei, videlicet adventus Christi, promissa priscis facta explentis, celebratur; ob id maiores inscribi dignissimi Psalmi, quippe ad finem usque seculi in maiore; h. e. Novi Testamenti Ecclesia Catholica, pleno ore et corde, domi forisque decantandi.

Ex iis Psalmis μεγαλυνῳδία sane Leiturgodiæ Ecelesiasticæ pars maxime insignis ac frequentissima est. Etenim Magnificat illud tam magnifecit pia vetustas, ut omnibus Tonis, Tonorumque differentiis, cuiusque Dominicem ac Festi solennitati congruentibus, post Antiphonas rite concini instituerint μελοποιίασ periti artifices Musici.

Et D. Lutherus Megalander Magnificat in Postillis domesticis seu privatis vocare dignatur Canticum Magisteri; Ein MeisterGesang / quod frequenti ac decenti consuetudine in Ecclesiæ congressibus dignissimum sit, iugis Sacrificii instar, destinari Leiurgodiis Vespertinis. Quippe sub mundi vespera et seculo ultimo, in Novo Testamento, exhibitum Messiam hac gratiarum actione excipit cum Maria, humilis et indigna Ecelesia, sibimet gratulans de Dei erga humiles contemtosque misericordia, de Christi in superbos contemtores potentia, de fide denique Dei in promissis servandis verissima.

Etiam omnibus omnium ordinum hominibus assiduam hanc Leiturgiam pervolvendam inculcat, singulis conveniens arglmentum, quod acutissime innuit p. m. Reverendus vir Simon Musæus. Siquidem Et Misericordia eius a progenie in progeniem timentibus eum. Fecit potentiam in brachio suo, dispersit superbos (Hæreticos) mente cordis sui: Hæc verba templorum valvis et Scholis affigantur.

Quæ sequuntur: Deposuit potentes (Tyrannos) de sede, et exaltavit humiles: aulis et curiis appendantur.

Denique: Esurientes implevit bonis, et divites dimisit in anes: domesticis ianuis, cellis penuariis et cubiculis adscribantur.

Præterea scite et mirifice nobis commendat hanc memorabilem B. Mariæ' oden, quod personarum cognominum cognatique argumenti canticis; in Veteri Testamento præcantatis, unanimi consensione correspondeat.

Nam ad chori Ecelesiæque Deum collaudantis, sedulam in castitate et integritate operam designandam, Almah, sive illibatæ virginitatis Sponsa Maria, Christi mater, in Novo Testamento prima huius carminis conditrix fuit et præcentrix: sicuti olim Miriam; Mosis soror, Almah, sive virgo præcentrix, prima fuerat in Veteri Testamento, ubi omnium primam Oden Deo celebravit, cum fœminis reliquis, et virginibus, priori virorum Choro respondens; ceu Veteres constat στροφαῖς subiunxisse ἀντιστροφὰς et ἀντιχορίας. Par enim est ab omnibus, cuiuscunque sexus et conditionis; celebrari Deum, Psal. 148. v. 10, et 13.

Quid? quod eodem non tantum cum Miriam illius, sed etiam Hannæ in Veteri Testamento concinentis, Spiritu afflata hæc Hannæ alterius filia Maria canticum hoc ediderit, tam consona cum illis Voce et mente, ut harum trium veluti Charitum Chorus harmonia incredibili, cum suavi et gravi gratia diserte concordare, aure facili; nec prorsus ægra, percipiatur expresse.

Nonne pari intonant modo utræque Mariæ? Luc. 1. et Exod. 15.

Hæc:

Magnificat anima mea Dominum: Et exultavit Spiritus meus in Deo salutari meo. Quia respexit humilitatem ancillæ suæ; Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes. Quia fecit mihi magna qui potens est, et sanctum nomen eius.

Illa:

Cantabo Domino; quoniam triumphando magnifice egit: equum et ascensorem eius deiecit in mare. Fortitudo mea et laus Dominus, factusque est mihi in salutem: ille Deus meus, et decorabo eum: Deus patris mei; et exaltabo eum.

Etiam uno ore ab utrisque concinuntur generi humano exhibita Dei beneficia.

1. Misericordiam prædicant;
Hæc tali encomio:
Et misericordia eius a progenie in progeniem, timentibus eum.

Illa vero huiusmodi:
Duxisti in tua misericordia populum istum, quem redemisti: Duxisti intua fortitudine ad habitaculum sanctitasis tuæ.

2. Potentiam et iustitiam;
Hæc:
Fecit potentiam in brachio suo, dispersit superbos mente cordis sui. Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles.

Illa:
Dextera tua, Domine, magnificata est in virtute:
Dextera tua, Domine, fregit inimicum, etc.
Cadit super eos tremor et pavor in magnitudine brachii tui: etc.
Et paullo ante:
Triumphando magnifice egit: equum et ascensorem eius deiecit in mare, etc.

3. Veritatem;
Hæc Novi Testamenti Maria posterior:
Suscepit Israël puerum suum, recordatus misericordiæ suæ: Sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini eius in secula.

Illa Veteris Testamenti Maria prior:
Introduces eos et plantabis eos in monte hæreditatis tuæ, ubi habitaculum mansioni tuæ fecisti Domine, ubi sanctuarium firmaverunt manus tuæ, Domine.

Ex choro Mariæ; quæ Musis fuit soror, hæc Maria; Christi mater, digressa, mox videtur tam unanimi concentu Hannæ Samuelis matri sese coniunxisse, ut verba et sententias nonnullas ex Hannæ Ode, 1. Sam. 2. mutuata, aut inde edocta iure putetur.

1. Illa inquit:
Magnificat anima mea Dominum, et exultavit Spiritus meus, etc.

Hannah item:
Exultavit cor meum in Domino.

2. Illa inquit:
Fecit mihi magna, qui potens est.

Et hæc:
Non est fortis, sicut Deus noster.

3. Illa:
Et sanctum nomen eius.

Hæc:
Non est sanctus, ut Dominus.

4. Illa:
Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles.
Esurientes implevit bonis.

Hæc:
Infirmi accincti sunt robore, et famelici saturati sunt panibus.

Denique in utroque Hymno multa sunt consimilia, nec mirum; quia consimile tractant argumentum: ibi virgo peperit; hic sterilis est fœcundata.

O utriusque Testamenti suavissimam harmoniam: o concordiam salvificam: Unius Christi, unius Spiritus, unius fidei testificationem et obsignationem certissimam, evidentissimam: quæ vel sola Megalynodiæ commendationi sufficere posset.

Benedicamus Domino. Deo dicamus gratias.

Colophonis loco post orationem eulogodia, a pueris imperfectæ ætatis canitur: benedicamus Domino. Denotari quippe volunt quidam, quod omnis laus nostra puerilis sit, et imperfecta plane, ad opera et beneficentiam Dei, quem laudamus, comparata: Quicquid enim dici potest, minus laude Dei est: vel isto puerorum cantu admonemur de puerili simplicitate, et simplici fidelitate, a Christo in omnibus, ad regnum cœleste contendentibus, desiderata, (Marc. 10.): quam universus Chorus imitatus, floridorum instar Cherubim, reverenter et humiliter Dei mirabilia in finem usque extollit, cum grata memorique recordatione.

Nunquam enim ingrati animi oblivione est omittenda Eulogodia, Leiturgiæ Ecclesiasticæ ἐυχαριστικὴ clausula; qua post ritus Leiturgiæ, in congressibus peractos, cum gratiarum actione, tanquam ad plus dandum invitatione, Deo accepta beneficia referre Christiana pietas exigit: Namque Deus ille munificus est, qui ex promissi tenore in sacrariis et Oratoriis ad nos pervenit, benedicens nobis, (Exod. 20.) καὶ εὐλογητὸς ὁ θεὸς, εὐλογήσας ἡμᾶς εὐλογίᾳ πνευματικῇ, hoc est, Benedictus Deus est, qui benedixit nobis benedictione spirituali, Ephes. 1. Cumque Dominus ex Sion benedicat nobis, Psal. 127. et populo suo, imo Hæreditati suæ Dominus benedicere sit rogatus; Psalm. 28. et 27. certe pro tam almæ benedictionis impetratione, ad gratæ Benedictionis remunerationem nos vicissim devinctos esse decet, prout Eulogodia ista Eucharistica: Benedicamus Domino; et, Deo dicamus gratias, tres pueri, ex quorum Hymno puerorum Eulogodiam desumptam esse volunt, in fornace Babylonica ab igne illæsi, Deum omni ἐυλογίας genere prosecuti sunt.

Ad illam publicam Eulogodiam Ecclesiæ cœtum exhortatur etiam Regius Psaltes Psalm. 68. In Ecclesiis, inquiens, Benedicite Deo Domino, de fontibus Israël. Et persolvere tenentur pii, quod ipsorum nomine spondet Psalm. 144. Sancti tui benedicant tibi: Ibidem iterum: Benedicat omnis caro nomini sancto eius in seculum, et in seculum seculi.

Laus Deo Trino & Uni,
Benedicto in secula,
AMEN.