Usor:Sakvaka/Syntagma musicum/Pars I/Membrum III/Horæ canonicæ

E Wikisource
 Litaniæ Psalterium B. Virginis 
De horis canonicis

Preces horarias sive canonicas, quas vocant, Hieronymus primus, Eusebio Cremonensi et plerisque aliis, qui cum eo vixerant, instituisse fertur, quibus divinæ in Templis laudes canerentur, quas Patres deinde receperunt, imitati carmen Davidis dicentis: Septies in die laudem dixi tibi. Sunt autem qui tradant, et inprimis D. Cyprianus morem celebrandi primam, tertiam, sextam et nonam horam a Daniele sumtum, quod ille ter in die positis humi genibus patrio ritu, mane hora sexta et nona precari consuevisset. Ita, teste D. Hieronymo, tria sunt orandi tempora: mane, id est, hora tertia, quum Spiritu Sancto afflati sunt Apostoli: sexta, quum edendum est; sic Petrus Apostolus, volens cibum capere, ascendit circa horam sextam in cœnaculum orandi causa: nona, tum idem Petrus et Iohannes perrexerunt ad templum precandi gratia.

Postea Pelagius ii. (Sigeberto et Cranzio lib. 2. Metrop. 2. testibus.) decrevit, ut ipsæ septem Canonicæ horæ quotidie a Sacerdotibus recitarentur, velut præsens remedium humanæ imbecillitati futurum, quo sicuti Iustus septies in die cadit, ita per orandi curam toties resurgat. (Anno Christi 555.)

Deus in adiutorium meum intende, etc. Gloria Patri, etc.

Singulis autem horis Gregorius præfationem dedit initium Psalmi David: Deus in adiutorium meum intende; Domine ad adiuvandum me festina: subjecitque Hymnum illum; Gloria Patri et Filio, et Spiritui sancto.

Ut totidem etiam horæ in honorem Deiparæ Virginis quotidie recitarentur, instituit Urbanus ii. in concilio, quod in Gallis ad Claromontem habuit. Et Hieronymus rogatu Damasi digessit Psalterium in septem partes, ad numerum dierum unius hebdomadæ, ut quilibet dies certum Psalmorum numerum haberet, qui canererur. Quod ita distinctum nunc ex ipsius Damasi decreto in omnibus templis legitur.

Fertur idem Pontifex omnium primus, rogatu Hieronymi, (teste Sigeberto) Hymnum; qui tribus divinis Personis redditur, ad extremum quemque Psalmum adiecisse, quem in Nicæno conventu editum memorant. Damasus instituit, ut ad singulas horas canonicas recitaretur, pressa tamen voce, symbolum, quod ad differentiam Nicæni Symboli vulgo brevius, et apostolicum appellatur: quamvis multi tradant, istud non illud in Nicæno concilio editum. (Polyd. lib. 6. cap. 2. de Invent. rerum)

De horis Canonicis hæc sufficiant.