Usor:Sakvaka/Syntagma musicum/Pars I/Membrum III/Litaniæ

E Wikisource
 Membrum III, Leiturgodia matutina et vespertina Horæ canonicæ 
Coronis leiturgodiæ

Non alienum hic plane erit, coronidis loco quemdam adiicere de Litaniis, Horis Canonicis, et D. Virginis Psalterio, quod vocant.

De litaniis

Λιτανειας Litanias (inepte Letanias) a λιτανέυειν; quod supplicare est, Græeam secuti vocem, Latini vocant Supplicationes, sive Rogationes. Vulgo Præcessiones nominant, quod binos præcedendo bini longo ordine sequantur, a loco ad locum progrediendo, ac magna voce orando.

Quidam malunt processiones appellare; quia ea sacrificalis pompa publice procedit: Quo Græci respexere, qui eas προσοδους vocant.

Latinius dixeris supplicationes publicas. Nam et apud Romanos ethnicos publicæ fiebant supplicationes, non solum re feliciter gesta, ad agendum Diisgratias; sed et imminente periculo, ut averterent, et averruncarent mala, prodigia et porrenta. Decernebantur videlicet hæ supplicationes Senatus-consulto in aliquot dies, duos, quindecim, viginti, plures paucioresve, de consilio Pontificum et Decem virorum qui libros Sibyllinos inspexerant, aperiebantur templa, Divorum simulacra in lectulis, quibus fasciculi ex verbenis (struppi vocantur Festo) loco pulvinarium insternebantur, collocabantur, Senatores et patritii cum coniugibus et liberis coronati plerumque: quandoque vero omnes tribus simul et ordines, præcunte Pontifice maximo, nonnunquam Duumviris, sequentibus e vestigio pueris ingenuis et libertinis; ac virginibus patrimis et matrimis coronatis, aut lauream manu præferentibus, et modulata voce pronunciantibus carmen. Atque ita tota urbs ad solemnem precationem conversa vel mala deprecari, vel fausta precari, vel grates persolvere pro insigni quadam Victora. Unde apparet etiam ethnicis persuasum fuisse, preces communes unanimi voce et consensu prolatas, Deo magis acceptas esse: unde et inter fragmenta Petronii Arbitri hoc exstat distichon:

Nos quoque confusis feriemus sidera verbis:

Et fama est iunctas fortius ire preces.

Exempla supplicationum huiusmodi plurima exstant apud Ciceronem, 3. Catilin. Cæsarem, 4. Bell. Gallic. Livium, lib. 21. et 40. Lampridium, in Commodo. Vopiscum, in Tacito. Videantur Augustinus, de civit. Dei, lib. 3. Ioh. Garzias Gallecus I. C. tract. de Expens. et meliorat. cap. 21. n. 36. Peucerus de Divinat. tit. de Auguriis et aruspicina.

Apud Christianos Processionum usum iam inde a principio Christianismi fuisse, testimonio est Tertullianus libro ad uxorem altero; Et videri potest, Christianos a Iudæis mutuatos esse has processiones, quasi mystice voluerint imitari eos, qui primi occurrerunt Christo, ex Bethania se Hierosolymam conferenti.

Litaniarum aliæ Maiores sunt, aliæ Minores. Mamercus Claudianus, Vienensis Episcopus Minores in Gallia, Salutis anno 458. (Volaterranus, cum Ptolomæo Lucensi refert ad annum 454.) instituit, quæ triduo ante Domini ascensum eduntur, quo tempore rei atrocitate territis Gallis, in ipso meridie lupi feremque aliem Urbes ingressæ, inhomines grassabantur; quotidieque aut tellus movebatur; aut de cœlo tacta loca vel ruebant, vel comburebantur. Alcimus Avitus, Vienensis Episcopus peculiari homilia, ternis diebus ante ascensionem celebratas, et inde in omnem Galliam derivatas ait. Sidonius eadem plane cum Avito commemorat, in Epistola 7. ad Mamercum: item lib. 5. Epistola ad Aprum.

In Concilio Aurelianensi primo, circa tempora Hormisdæ Pp. qui sedit anno Christi; 515. novem annos, de Litaniis hisce ita definitum est, cap. 29. Rogationes, id est, Litanias ante Ascensionem Domini placuit celebrari, ita ut præmissum triduanum ieiunium in Dominicæ adscensionis solemnitate solvatur. Per quod triduum servi et ancillæ ab opere relaxentur, quo magis plebs universa conveniat. Quo triduo omnes abstineant, et quadragesimalibus cibis utantur. Translatus est hic canon in c. rogationes. 3. de consecrat. distinct, 3. Hinc manaverunt et reliquæ sunt, etiam in quibusdam reformatis Lutheranorum Ecclesiis, solemnitates illæ, quæ circa ea tempora celebrantur. Vulgo vocant die BetWoche. Verum post Agapetus Pontifex, qui sedit anno Christi 534. dicitur primus constituisse in singulos Dominicos dies; in templis vel circa templa habendas Litanias. A Leone iii in Aurelianensi concilio posteriori, per universam Ecclesiam huiusmodi supplicationes stabilitæ fuerunt. (Fulgosus lib. 2. cap. 1, et Egnatius lib. 2. cap 1.)

At Gregorius Magnus maiores litanias, sicut et Psalmodias et processiones anno Christi 591. instituit, quas omnis ordinis populus, septeno ordine incedens, alternis caneret, vi. Kalend. Maias celebrari solitas, cum per id tempus quodam morbi genere laboratetur, quo inguinibus statim tumescentibus multi mortales interirent. Cuius pestis causam fuisse prodigiosum Tiberis incrementum, Paulus Diacon prodit, quod recedentibus inde undis, ingens serpentum numerus in urbem invaserat, ac usque eo aërem tabefecerat, ut inguinibus subito tumefactis passim homines perirent. Quod malum Pelagius secundus (in cuius locum Gregorius surrogatus postea fuit) precibus avertere conatus, ieiunium ac Litanias indixit; sed et ipse inter alios interiit, anno Christi 579. Gregorius ergo multitudinem ad rem divinam hortatus est, constituitque ut ab universa civitate supplicaretur, sed discretis ordinibus: ut clerus universus a Iohan. Baptistæ templo; prophana virorum multitudo a D. Marcello; Monachi a Iohanne et Paulo; Sanctimoniales a Cosma et Damiano; Matronæ, quæ in matrimonio erant, a Protomartyre; viduæ a Vitale; puerorum et puellarum choria Cæcilia suppliciter procederent, atque ubi omnibus esset templis supplicatum, ad ædem virginis, cui Novæ cognomentum est, omnes reverterentur. Ferunt, cum hæc pararentur, adeo pestilentiam atrociter incubuisse, ut populo in concione stante octoginta exanimati sint. Nec Gregorii et populi supplicantis preces incassum sunt missæ. Pestilentia sensim remittens brevi extincta est. (Sabellicus lib 5. Enneadis octavæ.)

De ea paulo aliter Sigonius Anno 590. Dira pestilentia Romanam urbem affligente, Litaniam Maiorem vulgo dictam, in sesto S. Marci celebrari solitam, instituisse fertur D. Gregorius Magnus Pp. ut feria quarta prima luce clerus egrederetur ab æde SS. martyrum Cosmæ et Damiani, cum Presbyteris regionis sextæ; Abbates cum monachis suis, ab æde SS martyrum Gervasii et Protasii cum Presbyteris regionis quartæ; Abbatissæ cum congregationibus suis, ab æde SS. martyrum Marcellini et Petri cum presbyteris regionis primæ; omnes pueri et puellæ, ab æde SS. martyrum Iohannis et Pauli cum presbyreris regionis secundæ; omnes Laici, ab æde S. Protomartyris Stephani cum presbyteris regionis septimæ; omnes mulieres viris orbatæ, ab æde S. Euphemiæ cum presbyteris regionis quintæ; omnes coniugio sociatæ, ab æde S. Martyris Clementis, cum presbyteris regionis tertiæ; E singulis autem ædibus in hunc modum egressi, in ædem B. Mariæ convenirent, ac longis ibi fletibus et gemitibus Domino supplicantes, peccatorum veniam implorarent. Iussit quin etiam, ut convocati Clericorum Chori per triduum psallerent, et Domini misericordiam invocarent. Itaque ab illo traditum nunc quoque manet, ut post Missarum Introitum novies Domini Christive misericordia exposcatur.

Hora igitur tertia venerunt ipsi canentium chori ad templum, per campos urbis clara voce Domini misericordiam implorantes. Dum autem populus supplices ad Deum voces effundit, repente octoginta homines in turba exanimes conciderunt. Gregorius haudquaquam exterritus continuo populum monuit, ne ab obsecratione cessaret, sed multo intentius in studium divinæ precationis incumberet. Interim indies magis pestilentia sæviebat. Ad cæteros autem casus, quibus homines passim absumebantur, hoc etiam mali accesserat, quod multi cum sternutarent, alii cum oscitarent, repente spiritum emittebant. Quod cum sæpius eveniret, consuetudo inducta est; quem nunc etiam observatur, ut sternutantibus salutem precando, oscitantibus signum Crucis ori admovendo, præsidium quærerent. Quibus rebus permotus Gregorius, ad cætera cœlestis iræ piacula, anno 591. religiosam in die Resurrectionis supplicationem instituit, atque solenni in pompa sanctam Virginis Dei genitricis imaginem extulit. Hæc ex ore eius Lucæ Evangelistæ manu affabre ad vivum expressa, iam tum in æde D. Mariæ ad præsepe in Exquiliis sita, eximia populi religione conservabatur. Factum est autem; ut imaginem ipsam, quacunque ferretur terra pestitentis cœli gravitate cedente, optata salubritas sequeretur. Qua de re Deo gratulantibus omnibus, ecce Angelus sanctam virginem his vocibus e cœlo alloquens est auditus: Regina cœli lætare, alleluia; Quia quem meruisti portare, alleluia; Resurrexit, sicut dixit, alleluia. Quam ubi Gregorius autibus orationem excepit, statim divino instinctu, spiritu scilicet; in hunc modum explevit; Ora pro nobis Deum, alleluja. Exinde Antiphona solennis Ecclesiæ paschalis argumento læticiæ mansit. Neque ita multo post Angelus super Hadriani molem astans, ac strictum mucronem vagina recondens conspectus est. Quo viso Gegorius exhilaratus, converso ad populum ore; Bono, inquit, omnes animo estote: nam optatus divinæ iræ, ac furentis iampridem pestilentiæ finis, Deo ipso annuente, ostenditur. Atque ita, ut ille præsensit, ipse deinde morbus elanguit. Ab hacre molis S. Angeli nomen est inditum. Hæc ex Ritualibus recenset Sigonius lib. 1. Regni Italiæ. Unde quid fide dignum sit et recipiendum, prudens lector facile dignoscer. Stephanus 3. Pp. nudis pedibus Litaniis incessisse legitur; anno Christi 768. Latanias etiam ante festum Ascensionis instiuit Adrinus, anno Christi 800.

Sed controversia est, quam obiter attingere libet, apud Iuris Pontificii consultos; An ad has Litanias sive rogationes publicas et processiones teneantur accedere omnes Clerici territorii, vel duntaxat (ut loquuntur) omnes do territorio baptismalis Ecclesiæ? Et quidem Archidiaconus, celebris eius iuris interpres, in c. quando. 38. distinct. existimat, quod omnes clerici Episcopatus teneantur singulis annis venire ad Litanias ad Ecclesiam maiorem. Argumento utitur hoc, quod in d.c. quando, æquiparentur Litaniæ et Concilium. Iam vero ad Concilium quotannis bis comparere tenentur. c. propter. c. non oportet. et tot. distinct. 18.

At vero Abbas Panorm. in c. nimis. de excessi prælat. Felin. in c. dilectus. de offic. ordinar. Cardinal in Clement. unic. de reliq. et vener. sanct. ab Archidiacono secessionem fecerunt, et opinantur solum teneri eos Clericos comparere, qui sunt in territorio Ecclesiæ baptismalis Quorum opinio, ut antea recepta erat, it et in Concilio Tridentino nupero confirmata est. Session. 25. c. 13. de reformat. Iohan. Garz. de expens. et melior. cap. 21. n. 37. et seq.

Atque hæc de Litaniis cum minoribus tum maioribus.