Jump to content

Utopia/Liber I/Peregrinationes Raphaelis

E Wikisource
Liber I
Peregrinationes Raphaelis
1516

 Homo peregrinans Raphael Hythlodaeus Colloquium apud Cardinalem Ioannem Mortonum 

Hæc ubi narrauit Petrus, actis ei gratijs quod tam officiosus in me fuisset, ut cuius uiri colloquium mihi gratum speraret, eius uti sermone fruerer, tantam rationem habuisset, ad Raphaëlem me conuerto, tum ubi nos mutuo salutassemus, atque illa communia dixissemus, quæ dici in primo hospitum congressu solent, inde domum meam digredimur, ibique in horto considentes in scamno cespitibus herbeis constrato, confabulamur. Narrauit ergo nobis, quo pacto posteaquam Vespucius abierat, ipse socijque eius, qui in Castello remanserant, conueniendo atque blandiendo cœperint se paulatim eius terræ gentibus insinuare, iamque non innoxie modo apud eas, sed etiam familiariter uersari, tum principi cuidam (cuius & patria mihi, & nomen excidit) grati, charique esse. eius liberalitate narrabat commeatum atque uiaticum ipsi & quinque eius comitibus affatim fuisse suppeditatum, cum itineris (quod per aquam ratibus, per terram curru peragebant) fidelissimo duce, qui eos ad alios principes, quos diligenter commendati petebant, adduceret. Nam post multorum itinera dierum, oppida atque urbes aiebat reperisse se, ac non pessime institutas, magna populorum frequentia respublicas. Nempe sub æquatoris linea tum hinc atque inde ab utroque latere, quantum ferè spatij solis orbita complectitur, uastas obiacere solitudines perpetuo feruore torridas. Squalor undique & tristis rerum facies horrida atque inculta omnia feris habitata serpentibusque, aut denique hominibus neque minus efferis quàm sint beluæ, neque minus noxijs. Cæterum ubi longius euectus sis, paulatim omnia mansuescere, cœlum minus asperum, solum uirore blandum, mitiora animantium ingenia, tandem aperiri populos, urbes, oppida, in his assidua non inter se modo, ac finitimos, sed procul etiam dissitas gentes, terra marique commercia. Inde sibi natam facultatem, multas ultro citroque terras inuisendi, quod nulla nauis ad iter quodlibet instruebatur, in quam non ille, comitesque eius libentissime admittebantur. Naues quas primis regionibus conspexerunt, carina plana fuisse narrabat. uela consutis papyris aut uiminibus intendebantur, alibi coriacea. post uero acuminatas carinas canabea uela reppererunt. omnia denique nostris similia. nautæ maris ac cœli non imperiti. Sed miram se narrabat inisse gratiam, tradito magnetis usu, cuius antea penitus erant ignari. ideoque timide pelago consueuisse sese, neque aliâs temere, quam æstate credere. Nunc uero eius fiducia lapidis contemnunt hyemem, securi magis, quam tuti, ut periculum sit, ne quæ res magno eis bono futura putabatur, eadem per imprudentiam magnorum causa malorum fiat. Quid quoque in loco se uidisse narrauit, & longum fuerit explicare, neque huius est operis institutum, & alio fortasse loco dicetur à nobis, præsertim quicquid ex usu fuerit non ignorari, qualia sunt in primis ea, quæ apud po pulos usquam ciuiliter conuiuentes animaduertit, recte prudenterque prouisa. His enim de rebus & nos auidissime rogabamus, & ille libentissime disserebat, omissa interim inquisitione monstrorum, quibus nihil est minus nouum. Nam Scyllas & Celenos rapaces, & Lestrigonas populiuoros, atque eiuscemodi immania portenta, nusquam ferè non inuenias, at sanè ac sapienter institutos ciues haud reperias ubilibet. Cæterum ut multa apud nouos illos populos adnotauit perperam consulta, sic haud pauca recensuit, unde possint exempla sumi corrigendis harum urbium, nationum, gentium, ac regnorum erroribus idonea, alio, ut dixi, loco à me commemoranda. Nunc ea tantum referre animus est, quæ de moribus atque institutis narrabat Vtopiensium, præmisso tamen eo sermone, quo uelut tractu quodam ad eius mentionem reipublicæ deuentum est.

 Homo peregrinans Raphael Hythlodaeus Colloquium apud Cardinalem Ioannem Mortonum