A First Latin Reader/11

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png 10. Pocahontas 12. Henry Hudson (Continued) Fairytale right blue.png
LESSON 11
Henry Hudson.

Hōc ferē tempore[1] Batāvī, quī volēbant viam invenīre, quā circum Eurōpam ad Asiam nāvigāri posset[2], parāvērunt nāvem, cui erat nomen Lūna Dīmidia[3], et Hudsōnem, virum Britannicum, ducem fēcērunt.

Ille prīmō circum Eurōpam nāvigāre frūstrā cōnātus, ad Americam deinde profectus est, quod ibi audīverat esse freta, quibus nāvēs in Asiam trānsīre possent. Quō[4] ubi perventum est, multa mīlia passuum secundum lītus nāvigāvit; cumque loca multa explōrāsset[5], postrēmō pervēnit ad īnsulam, ubi nunc est oppidum, quod Eborācum Novum appellātur. Hīc Indī subitō adortī sunt nautās, quī cum scaphīs portum explōrābant, sagittīsque hominem interfēcērunt ūnum.

Quō[6] factō, dux duōs Indōs rapuit nāvemque cōnscendere coēgit. Tum īnsulā relictā, adversō flūmine[7] profectus est; cum autem haud longē nāvigāsset, captīvī ē nāvī sē iēcērunt in aquam, et nandō[8] ad rīpam incolumēs pervēnērunt. Interim nāvis lēniter prōgrediēbātur, moxque in cōnspectū erant montēs, quōrum incolae frūmentum cōpiāsque aliās nautīs libenter vēndidērunt.

————————
  1. hōc … tempore: for syntax, cf. illīs temporibus, p. 1, l. 9.
  2. nāvigāri posset: lit. it could be sailed; cf. the impersonal passive nāvigātum erat, p. 1, l. 11.
  3. Dīmidia: Half (dīmidius, -a, -um).
  4. quō: cf. p. 8, l. 14.
  5. cum explōrāsset: having explored. For the form of the verb, cf. nāvigāsset, p. 2, l. 1.
  6. quō: this (noun).
  7. adversō flūmine: cf. p. 6, l. 12.
  8. nandō: gerund, by swimming; the phrase nandō … pervēnērunt may be rendered freely “swam.”