| 120. He maintains his Army’s Loyalty to Caesar |
|
Interim equitēs cum hostibus proelium commīsērunt et, priusquam legiōnēs[1] plānē explicārī possent, tōta auxilia rēgis, quae nūllō ordine et sine metū[2] iter faciēbant, in fugam coniecta sunt. Equitēs hostium per lītus in oppidum properāvērunt, peditum autem magnus numerus interfectus est.
Proximā nocte centuriōnēs duo[3] ex castrīs Cūriōnis cum manipulāribus suīs duōbus et vīgintī ad Attium Vārum[4] perfugiunt; cuī cōnfīrmant tōtīus exercitūs animōs alienōs[5] esse ā Cūriōne, multōsque facultāte datā[6] libenter esse trānsitūrōs[7]. Quā ōrātiōne adductus Vārus posterō diē māne legiōnēs ex castrīs ēdūcit[8]. Facit idem Cūriō, atque ūnā valle[9] nōn magnā interpositā suās uterque[10] cōpiās īnstruit.
Erat in exercitū Vārī lēgātus quīdam, cuī nōtī erant multī Cūriōnis mīlitēs. Hanc ille nactus appellātiōnis[11] causam, circumīre aciem Cūriōnis atque omnēs hortārī coepit, ut Vārum sequerentur[12]; quīn etiam praemium pollicitus est, sī quī[13] ad eum trānsīre voluissent[14]. Hīs verbīs audītīs, nūllam in partem[15] ab exercitū Cūriōnis fit sīgnificātiō[16], atque ita[17] suās uterque cōpiās redūcit.
- ↑ legiōnēs: f, sc. Cūriōnis.
- ↑ sine metū: m, evidently they had not heard of Curio's arrival in Africa.
- ↑ duo:.
- ↑ Attium Vārum: commander of the Pompeian forces at Utica.
- ↑ alienōs . . . ā: freely, disaffected toward.
- ↑ facultāte datā: translate as a conditional clause.
- ↑ esse trānsitūrōs: will desert (to Varus).
- ↑ ēdūcit: ēdūcō, 3, -dūxī, -ductus: lead out, idem: note the gender.
- ↑ ūnā valle: f, note the gender.
- ↑ uterque: as noun.
- ↑ appellātiōnis: appellātiō, -ōnis: f, accosting, translate here accosting (them).
- ↑ Vārum sequerentur: join the army of Varus.
- ↑ sī quī: cf. the note on quid, p. 56, l. 1, if any.
- ↑ voluissent: freely, were willing, cf. esset perruptus, p. 107, l. 3.
- ↑ nūllam in partem: see the Vocab. under pars.
- ↑ sīgnificātiō (-ōnis, F.): f, sign.
- ↑ ita: i.e. with the loyalty of Curio's troops still a matter of doubt.