| 54. The Capture of a Man-of-War |
|
Prīmō bellō, [1] quod Britannī cum Americānīs gessērunt, per prōvinciam Noveborācēnsem ad mare iter facere cōnābantur, ā sociīs Indīs[2] multum adiūtī sunt; barbarī enim paulum ante exercitum prōgressī, villīs undique incēnsīs, colōnōs summā crūdēlitāte occīdēbant.[3] Quārē agricolārum omnium suspēnsī erant animī.
Dum rēs[4] ita sē habent, in praediō quōdam servus Āfer ōlim subitō ex hortō perterritus fūgit, dominumque certiōrem fēcit sē Indum in herbā latentem vīdisse. Quō audītō, dominus statim ad frātris vīllam[5] profectus est, ut cum eō cōnsilium commūnicāret;[6] interim uxor fīlium iussit equōs candrrumque parāre. Tum, postquam rediit pater, pauca[7] in carrum imposuērunt, aedibusque ac bōbus[8] relictīs, ad rīpam flūminis satis[9] magnī, quod prope fluēbat, sine morā prōgressī sunt. Id cum trānsissent, celeriter inde per agrōs contendērunt ūnā cum colōnīs aliīs,[10] quī in hīs regiōnibus diūtius morārī nōn audēbant. At nē sīc quidem sine labōribus perīculīsque effūgērunt; nam in itinere, tempestāte subitō coortā, māter līberīque sub caelō noctem agere[11] coāctī sunt: sed postrēmō in prōvinciam proximam incolumaes pervēnērunt.
- ↑ Prīmō bellō: abl. of time when.
- ↑ Indīs: here adj..
- ↑ occīdēbant: cf. rapiebant, p. 7, 1. 17.
- ↑ occīdēbant: matters.
- ↑ villam: farm, cf. the com moner meaning of the word in I. 3.
- ↑ communicāret: communicō, 1, make jointly.
- ↑ Formula:Wkref titulus=pauca
- ↑ bōbus: from bōs.
- ↑ satis: quite.
- ↑ aliīs: not reliquīs or cēterīs.
- ↑ noctem agere: cf. vītam agere, p. 61, 1. 13.