| 73. A Tale of Brave Women |
|
Indī Americānī nōn sōlum cum colōnīs saepe bellum gessērunt, sed inter sē quoque pugnāre cōnsuēvērant ācerrimē. Sīcut in Britanniā Novā rēx quīdam, nōmine Miantōnimō, diū per īnsidiās[1] cōnātus est interficere Uncam, rēgem fīnitimum, ut ipse sōlus duārum[2] nātiōnum rēgnum obtinēret; cum autem ista cōnsilia eum fefellissent[3] omnia, subitō magnō cum exercitū in vīcīnī fīnēs quam celerrimē contendit: Uncās[4] vērō, dē eius adventū ab explōrātōribus certior factus, cōpiās coēgerat et sine morā ad pugnam profectus est.
Ubi aciēs duae īnstrūctae sunt, Uncās, paulum ante suōs prōgressus, sē velle[5] dīxit sōlum cum Miantōnimōne sōlō dīmicāre, ut sine detrimentō cēterōrum[6] rēs dīiūdicārī[7] posset. Quod[8] cum ille[9] recūsāret, Uncās cōnsultō in terram prōlapsus est, eiusque mīlitēs, clāmōre sublātō, super ducem iacentem[10] sagittās plūrimās coniēcērunt in hostīs; quī repentīnā rē[11] perterritī sē cōnfestim in silvās palūdēsque contulērunt. Quā in fugā periērunt multī, rēxque ab[12] Uncā ipsō captus est. Ab inimīcō salūtem petere dux victus scīlicet nōlēbat, et paulō post secūrī percussus est[13]: quō quidem[14] tempore Uncās, cum inimīcum humī moribundum vidisset, eius umerum sicā[15] appetīvisse dīcitur, frūstumque carnīs inde[16] abscīsum vultū laetō[17] dēvorāsse[18]; tantae enim saevitiae sunt mōrēs Indōrum.
- ↑ īnsidiās: see the Vocab..
- ↑ duārum: the two.
- ↑ fefellissent: from fallō.
- ↑ Uncās: for the declension, cf. the note on Cercās, p. 23, l. 4.
- ↑ velle: pred. adj. with dīmicāre; what other part of speech has the same form? (cf. l. 5), was willing.
- ↑ cēterōrum: we would say “to the others”.
- ↑ dīiūdicārī: dīiūdicō, 1: decide, or settle.
- ↑ Quod: this (proposal).
- ↑ ille: Miantōnimō.
- ↑ iacentem: lit. what?, prostrate.
- ↑ repentīnā rē: sc. hāc.
- ↑ ab: of.
- ↑ secūrī percussus est: lit. what?, i.e. was executed.
- ↑ quidem: omit in translation.
- ↑ sicā: abl. of means.
- ↑ inde: i.e. from it.
- ↑ vultū laetō: cf. p. 58, l. 4.
- ↑ dēvorāsse: for the form, cf. nāvigāsset, p. 3, l. 1.