Alumnus desidiosus

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Alumnus desidiosus
Saeculo XIX

editio: Ex Officina Salesiana, 1887
fons: librum vide
 Ficedulae Mater educatrix 

ALUMNUS DESIDIOSUS.

ELEGIA.

Improba Siren

Laeta abeunt, graviora manent! Periere secundi
Tot lusus vacuo qui peperere dies!
Eheu quam propera canent conspersa pruina
Prata, ubi nescierat finis adesse iocis!
Impiger aequales queis flexi auriga fugaces
Parietibus pendent, stupea vincla, lupi.
Tum currus orbesque leves, puerilia passim
Arma relicta solo pulverulenta iacent.
Acta pila hinc toties, atque inde remissa quiescit,
 10Tympana tam grato pulsa sonore silent.
Folles quot vidi tumidos innare per auras,
Hoc turrim, hisque tholos, illo imitante domum.
Et quoties coelum picti petiere cometae,
Certa hac funiculos arte regente manu.
Pulchra abeunt, instant peiora! valete secundi,
Gaudia cum licuit carpere tanta, dies!
Linquenda en tot cara, vocant crudelia namque
Fata retro, expectant urbs et in urbe labor.
Aspicio reliquos, nostri quantum instar in illis!
 20Qui graditur tacitus vix modo sanus erat.
Hinnitu hic cursuque fugam simularat equorum,
Rure modo sicut tardus asellus abit.

Quis fuit invisas primus qui condidit urbes?
Ah! demens, immo perfidus ille Cain![1]
Tunc sunt torquendae conlegia nata iuventae
Et peiora nigro carcere gymnasia.
Hinc libri tenuant miseros perimuntque legentes,
Hinc constat letum corripuisse gradum.
Libertas! o mellitum et venerabile nomen,
 30Tu mihi cordi, alius iam mihi sordet amor.
Liber ego natus, cur ergo haec vincula cerno?
Heu sum captivae fata secutus avis.
Quae nuper rapidis quacumque per aera pennis
Flectere pro lubitu sueverat ales iter,
Pro dolor! insidiis venantis capta dolosi
Claudi invita brevi carceris orbe dolet.
In caveae pulchra pro libertate tenellum
Obiecto rostrum vimine ut illa terit!
Pabula non puro oblectant data opima catillo,
 40Virginis aut tereti praebita ofella manu.
Hospitia incolimus castrensibus aequa tabernis,
(Ne versu illa quidem dicere forte queas);
Perbrevis hie lusus, longa at fastidia, censor
Et castigator namque decanus adest.
Dì meliora! abaco invitum te affigit iniquus
Dum tali in votis atque fritillus erant.
Ni facias, plectenda libro commissa notabit
Proque salutari litera tristis erit.
Expectata venit gratum latura soporem
 50Nox, quid? si ex oculis exulat ille meis?

Nam sola offusis patriam sub nocte tenebris
Cum repeto, rorat largiter unda genas.
Nec satis! et placido clausi cum lumina somno,
Mens fingit fuerat quae meditata die.
Tunc loca vitales auras ubi primitus hausi,
Caeruleo, subeunt, risit ubi axe polus.
Et caramque domum videor cunas que videre,
Iuxta et quae somnos saepe ciebat anum.
Ante oculos nec non optata crepundia circum
 60Effusa, illa animi gaudia prima mei.
Hei mihi! ut assultu iactatur pectus anhelo,
Iucundo et viso quam calet igne lare!
Quid, quando, genitrix, oculis venis obvia nostris?
Exsilio, inque sinus arbitror isse tuos.
Somnus abit; coram reserat qui limina durus
Verna astat, pulso dum strepit acre domus.
Doctrinam tali pretio sibi comparet alter;
Non opis ah! nostrae est his superesse malis!

Nota[recensere]

  1. Cain aedificavit civitatem (Gen. iv 17).