Historia Lausiaca

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Historia Lausiaca
Saeculo V

editio: Migne 1849
fons: Corpus Corporum
1 

Migne Patrologia Latina Tomus 73


PalHel.HisLau 73 Palladius Helenopolitanus364-430 Parisiis J. P. Migne 1849 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

I[recensere]

CAPUT PRIMUM. Vita Isidori presbyteri et xenodochi.

Cum ergo primum venissem in Alexandrinam civitatem, secundo consulatu Theodosii magni imperatoris, qui propter suam rectam in Christum fidem nunc est cum angelis, in ipsa civitate incidi in quemdam virum admirandum, et omni ex parte ornatum, sermone, moribus, et scientia, nempe Isidorum, qui erat et presbyter et xenodochus Alexandrinae ecclesiae. Is dicebatur prima quidem juventute versans in solitudine, peregisse certamina exercitationis. Cujus etiam cellam vidi ego in monte Nitriae: offendi autem eum senem septuaginta annos natum; qui cum vixisset alios quindecim annos, in pace obiit. Hic sanctus usque ad horam obitus nihil lineum gestavit extra vittam, non balneo est usus, non tetigit carnes, nunquam a mensa recessit repletus ad satietatem. Erat autem corpore a Dei gratia tam bene contemperato, ut omnes qui ignorabant ejus victus rationem, persuasum haberent eum laute vivere et opipare. Hujus virtutes animae si velim sigillatim narrare, narrantem me tempus deficiet. Qui erat adeo mitis, benignus, et pacificus, ut etiam infideles ejus inimici, propter rectam in Christum fidem, vel ejus umbram revererentur, ob insignem viri bonitatem. Tantam autem habuit spiritalem gratiam et cognitionem sanctarum scripturarum, et comprehensionem divinorum dogmatum, ut etiam in ipso convivio hora solita refectionis fratrum sancti hujus fieret mentis excessus, mutusque evaderet ipse et obstupesceret; et cum rogaretur ut quae in excessu evenerant narraret, diceret: Mente sum peregrinatus ab aliqua raptus contemplatione. Scio ego eum saepe in mensa fuisse lacrymarum; et cum rogaretur causam cur esset lacrymatus, audivi eum dicentem: Pudet me vesci cibo a ratione alieno, cum sim ratione praeditus; et versari deberem in paradiso deliciarum, replendus ambrosiae nutrimento, propter eam quae nobis a Domino data est potestatem. Is erat Romae notus cuncto senatui et procerum uxoribus, quo tempore cum beato Athanasio episcopo prius recesserat, deinde cum sancto Demetrio episcopo. Is cum abundaret opibus, et iis quae sunt ad usum necessaria, non scripsit testamentum decedens, non pecuniam reliquit, non rem ullam suis sororibus quae erant virgines, sed eas Christo commendavit, dicens: Deus qui vos creavit, vobis quoque victum providebit sicut et mihi. Erat autem conventus virginum quae erant cum sororibus ejus, septuaginta. Is, cum ad eum venissem adolescens, et rogarem ut ad vitam cooptarer monasticam, mea adhuc aetate lasciviente, et non opus habente sermonibus, sed laboribus qui carnem subigerent, duraque et aspera vivendi ratione quae corpus compesceret; is, inquam, tanquam bonus domitor pullorum, duxit me extra civitatem ad eas quae dicuntur Cellae eremiticae, circiter quinto ab urbe lapide.

CAPUT II. Dorotheus Thebanus.

Et me tradit cuidam Dorotheo exercitatori Thebano sexagesimum annum agenti in spelunca, et jubet me implere apud ipsum tres annos ad domandas animi perturbationes (sciebat enim senem agere vitam admodum duram et asperam), et postquam annorum numerum implessem, rursus ad eum reverterer, mandavit ob reliquam doctrinam spiritalem. Cum autem non potuissem apud eum implere numerum trium annorum, eo quod in morbum 710 incidissem vehementem, ab eo recessi ante tempus praestitutum. Erat enim ejus vitae ratio longe asperrima, squalida et plane arida. Toto enim die, atque adeo in ipso aestu meridiei, in solitudine quae est propter mare, colligebat lapides, et ex eis semper aedificans, et cellas faciens, eas cedebat iis qui non poterant aedificare, singulis annis cellam faciens. Cum autem ego aliquando huic sancto dixissem: Quid agis, Pater, in tanta senectute corpusculum tuum occidens caloribus intolerabilibus? Respondit mihi, dicens: Illud me occidit, ego quoque ipsum occidam. Comedebat autem singulis diebus sex uncias panis, et minutorum olerum fasciculum; aquae autem bibebat modicum quid. Deum autem testor me nunquam eum cognovisse pedes extendisse, non dedita opera dormiisse in toro, aut super lectum; sed per totam noctem sedens contexebat funem ex ramis palmarum, ut ex eo sibi victum pararet. Cum autem suspicarer eum, cum adessem solummodo, tam extrema usum esse exercitatione, sciscitatus sum ut scirem a compluribus ejus discipulis, an perpetuo uteretur tam accurata exactaque exercitatione: qui quidem manebant ipsi quoque deinceps seorsum, se recte et ex virtute gerentes. Hi mihi dixerunt quod a juventute vitam suam ita instituit, nunquam dedita opera dormiens nisi quod inter operandum vel comedendum aliquando convivebat oculis dejectis; adeo ut saepe panis quoque ex ejus ore excideret esus tempore propter nimiam dormitationem. Cum autem ego aliquando cogerem hunc sanctum paululum jacere super stoream, aegre ferens mihi dixit: Si quando persuaseris angelis ut dormiant tum virtutis studioso quoque persuaseris.

Quodam autem die ad puteum suum me misit circa horam nonam, ut implerem cadum, quo eo in refectione uteretur cum instaret hora cibi capiendi. Accidit autem ut cum accessissem, infra in puteo viderem aspidem, et prae metu aquam minime haurirem, sed currendo reversus ei nuntiarem, dicens: Periimus, abba, vidi enim aspidem inferius in puteo. Ille autem honeste subridens, quoniam mei magnam habebat rationem, et caput quatiens, dixit: Si visum fuerit diabolo in omnem puteum injicere serpentes, et aspides, vel testudines, aut alia venenata animalia, in omnes fontes aquarum, tu manebis nunquam bibens? Ipse autem e cella egressus, cum per se hausisset, bibit jejunus, cum prius signaculo crucis muniisset, et dixisset: Ubi crux adest, illic viribus caret diaboli improbitas.

CAPUT III. Acta et temperantia Potamiaenae

Beatus ergo Isidorus xenodochus, qui beatum Antonium convenerat, narravit mihi, se ab eo audivisse rem dignam quae mandetur litteris.

Potamioena quaedam puella formosissima, tempore Maximini persecutoris fuit ancilla cujusdam intemperantis et libidinosi. Quam cum multum rogasset, et ei varia promisisset ejus dominus, eam non potuit decipere. Quo factum est ut is tandem furore percitus, eam traderet praefecto Alexandrino, qui erat eo tempore, tanquam Christianam, et quae tempora et imperatores insectaretur maledictis propter persecutiones; pollicitus se ei magnam pecuniae vim daturum ob ejus calamitatem, dicens: Si ei persuaseris ut meo desiderio assentiatur, eam custodi nullo affectam supplicio. Quod si mansisset in ea quam ab initio ostenderat austeritate, rogavit ut ea supplicio affecta moreretur, ne, dicens, viva meam irrideat intemperantiam. Producta autem ante tribunal virgo fortis, diversis ad poenas sumendas comparatis instrumentis, corpore fuit excruciata, et adversus multas ac varias rationes mente tanquam turris firma ac stabilis resistebat. Inter instrumenta autem suppliciorum, crudelius quoddam caeteris tormentum ab eo qui tunc erat judex inventum est. Jubet enim magnum lebetem pice repletum vehementissimo igne accendi. Cum bulliret ergo pix et valde arderet, conversus ad illam beatam saevus praeses, dixit: Abi, pare voluntati domini tui; alioqui, ut intelligas, jubeo te devolvi in lebetem. Illa vero respondit, dicens: Absit ut sit judex adeo iniquus qui me jubeat parere libidini et intemperantiae. Ille itaque furore percitus, jubet eam exui, et in lebetem injici. Illa vero vocem emittit, dicens: Per caput imperatoris quem tu times, si statuisti sic me supplicio afficere, ne jusseris me exui; sed jube me paulatim in picem ferventem demitti, ut videas quantam mihi largitus est patientiam Christus quem tu ignoras. Quae sic paulatim demissa spatio trium horarum, emisit spiritum cum pix pervenisset ad ejus collum.

CAPUT IV. Vita Didymi orbi

Plurimus ergo coetus sanctorum virorum et mulierum tunc fuit consummatus in ecclesia Alexandrina, qui sunt inventi digni terra mitium. Inter quos consummatur 711 etiam beatus scriptor Didymus qui fuit orbus. Cum quo fuit mihi quater congressio, cum decem annorum interjecto intervallo ad eum proficiscerer. Is autem consummatur natus annos octoginta quinque. Fuit autem is orbus, ut qui cum esset quatuor annos natus, oculos amiserit, ut ipse mihi narravit; et neque litteras didicit, neque ventitavit ad praeceptores. Habebat enim secundum naturam magistram firmam ac validam, propriam conscientiam. Tanta autem spiritalis cognitionis fuit exornatus gratia, ut revera impleretur in eo quod scriptum est: Dominus illuminat caecos (Psal. CXLV). Vetus enim et novum Testamentum interpretabatur ad verbum: dogmata autem subtiliter et tam strenue exponebat, ut omnes veteres scientia superarit.

Is cum aliquando me cogeret in cella facere orationem, ego autem nollem, mihi dixit narrans: Ter in hanc cellam ingressus est beatus Antonius, ut me viseret; qui a me rogatus ut faceret orationem, statim genu flexit in hac cella, neque commisit ut quod dixeram iterum repeterem, re ipsa quidem docens in obedientia. Quare si tu quoque ejus vitae vestigia sequeris, ut qui sis monachus et hospes ob virtutem, omnem depone contentionem.

Hic ipse hoc quoque mihi narravit: Cum quodam die, aiebat, de vita miseri Juliani imperatoris, utpote persecutoris, essem sollicitus, et animo angerer, accidit ut propter hanc sollicitudinem ad vesperam usque seram nihil comederem; et cum in sedili sederem, me somnus opprimeret, et viderem in extasi equos albos cum insessoribus percurrentes, et annuntiantes: Dicite Didymo, hodie hora septima mortuus est Julianus; surge ergo et comede: et quod tu scis, domum mitte ad episcopum Athanasium, ut ille quoque hoc sciat. Notavi autem, inquit, et horam, et diem, et hebdomadem, et mensem, et sic inveni.

CAPUT V. Alexandrae Vita.

Narravit autem mihi quoque hic beatus de quadam ancilla, nomine Alexandra, quae relicta civitate in monimento se inclusit, per foramen accipiens quae erant necessaria, neque in virorum neque in mulierum conspectum veniens spatio decem annorum. Decimo autem anno aiunt beatam, cum dormisset, seipsam composuisse, adeo ut quae solita erat ad eam venire, cum illi non respondisset, nobis renuntiaverit. Cum nos ergo accessissemus, et monimenti ostium amovissemus, ingressi sumus et invenimus eam obdormisse.

De ea autem dicebat etiam beatissima Melania Romana, cujus vitam narrabo tempore et loco convenienti (Infra, hic, cap. 117). Hujus, inquit, beatae faciem non potui intueri: stans autem ego circa foramen, eam rogavi ut mihi diceret causam propter quam secessit quidem a civitate, seipsam autem inclusit monimento. Illa autem, inquit, per foramen me est allocuta, dicens: Quidam, inquit, insano mei amore tenebatur, et ne eum viderer molestia afficere, vel in invidiam vocare, malui me vivam in hoc monimentum inferre, quam offendere animam quae facta est ad Dei imaginem. Cum autem ego ei dixissem: Quomodo ferre potes, serva Christi Dei, cum nullo omnino colloqui, sed sola pugnare cum desidia et cogitationibus? mihi respondit, dicens: A mane usque ad horam nonam oro, per horam nens linum; reliquis autem horis mente revolvo vitam sanctorum Patrum, et patriarcharum, et certamina beatorum apostolorum, et prophetarum, et martyrum. Postquam autem adventarit vespera, cum Dominum meum glorificavero, cibum panis capio, plurimas horas noctis perseverans in oratione, et finem exspectans, quando hinc dissolvar cum spe bona, et apparebo ante faciem Christi Dei.

Non praetermittam autem in narratione eos quoque qui ita vixerunt, ut speciem quidem prae se ferrent pietatis ac religionis; sed eam contemnerent, ad laudem quidem eorum qui recte et ex virtute se gerunt, et ut cauti sint et attenti qui legunt.

CAPUT VI. De quadam Virgine quae laborabat amore divitiarum.

Erat quaedam Alexandriae virgo solum nomine, nabitu quidem humilis, animi autem instituto parca, superba et insolens, et laborans avaritia, auri potius quam Christi amans: ex rebus suis nulli unquam exhibens, non hospiti, non pauperi aut afflicto, non monacho, non virgini, non ecclesiae vel obolum unum. Ea multis sanctorum Patrum admonitionibus incitata, non repellebat grave pondus divitiarum. Erat autem ei quoque genus, ex quo sororis suae filiam in filiam adoptaverat. Cui noctu et diu sua pollicebatur, cum ipsa excidisset ab opibus coelestibus. Nam haec quoque est una species fraudis diaboli, qui praetextu amoris in cognatos, efficit ut nascatur avaritia. Nam quod ei nulla sit cura generis, hinc patet. Ipse enim docuit et fratrem, et matrem, et patrem occidere. Idque 712 est ex Scripturis extra controversiam. Sed etsi videatur nonnullis curam cognatorum inserere (Deut. XII), non hoc facit quod illis bene velit, sed ut eorum qui ei parent animam aperte exerceat ad injustitiam, cum ipse sciat Iatam sententiam, quae dicit: Injusti regnum Dei non possidebunt (I Cor. VI). Potest autem aliquis, et spiritali motus intelligentia, et divino desiderio, neque suam negligere animam, et cognatis opem ferre, si quid eis defuerit. Quando autem quis ita totam suam instituit animam, ut ea despiciatur et obruatur prae cura cognatorum, is incidit in legem, ut qui suam pro vano aestimet animam. Canit autem David quoque sacer psalmographus de iis qui animae curam gerunt, in timore Dei dicens: Quis ascendet in montem Domini? pro eo quod est, rarus. Aut quis stabit in loco sancto ejus? Innocens manibus, et mundo corde, qui non accepit in vano animam suam (Psal. XXIII). Illi enim animam suam in vano accipiunt, qui existimant eam dissolvi una cum hac caruncula, qui virtutes spiritales negligunt.

Huic virgini, quae solo nomine sibi paraverat appellationem, moribus autem erat aliena ab exercitatione, cum venam, ut dicitur, vellet incidere ad levandam avaritiam, sanctissimus Macarius presbyter et praefectus ptochotrophii eorum qui sunt corpore mutilati, talem actum excogitat. Erat enim is a juventute lapidarius. Ad eam autem accedens, dicit: In me inciderunt pulchrae gemmae, smaragdi et hyacinthi; nec scio an sint furtivi, an alicujus mercatoris. Non constituitur enim eis pretium, cum aestimationem superent; qui habet autem, vendit eas quingentis solidis. Si ergo tibi visum fuerit eas accipere, da quingentos solidos, potes ex una gemma accipere quingentos, reliquis autem uti ad variandum mundum filiae tuae sororis. Cum autem quae dicebatur virgo tota penderet a puella, inescatur ejus ornandae cupiditate; et procidit ad ejus pedes, et dixit: Rogo te ne quis alius eas accipiat. Eam ergo adhortatur sanctus, dicens: Veni usque ad domum meam, et eas aspice. Illa autem noluit; sed ei praebet quingentos solidos, dicens: Rogo te, ipse eas ut vis cape; nolo enim videre hominem qui eas vendit. Cum autem quingentos solidos ab ea accepisset sanctus Macarius, dat eos ad usum ptochotrophii. Cum autem multum tempus praeteriisset, quoniam magna erat existimatione apud Alexandrinos vir ille, utpote summe plus ac misericors (vixit autem ad centum usque annos, cujus tempore nos quoque fuimns), verebatur eum admonere. Tandem cum eum invenisset in ecclesia, dicit ei: Rogo te, quid jubes de lapidibus, pro quibus dedimus solidos quingentos? Ille ei respondit, dicens: A quo die mihi dedisti aurum, eos impendi in pretium gemmarum, et si velis eas videre, veni in hospitium meum. Illic enim sitae sunt gemmae, et vide; quod si tibi non placeant, tolle aurum tuum. Venit autem illa lubentissime. Habebat autem ptochotrophium in superiori quidem parte mulieres, in inferiori autem viros Cum ea autem accessisset, introducit eam in vestibulum, et dicit ei sanctus Macarius: Quid vis primum videre, hyacinthos, an smaragdos? Ea vero illi dicit; Quod tibi videtur. Ille vero eam ducit in partem superiorem, et ostendit ei conscissis feminas membris, et vultibus totis varia morbositate laceratis, et dicit ei: Ecce hyacinthi. Deinde deducit eam in partem inferiorem, et ostendit ei viros, dicens: Ecce smaragdi; et existimo non inveniri his pretiosiores; quod si tibi non placeant, accipe aurum tuum. His ergo sic gestis, pudore affecta virgo exiit, et domum reversa magnum accepit dolorem, quod hanc rem ex Deo non fecisset, sed adducta necessitate. Postea autem gratias egit presbytero, cum puella cujus curam gerebat, post nuptias mortua esset sine liberis, ipsaque deinceps facultates suas in rectos usus expendit.

CAPUT VII. Vita abbatis Arsisii et eorum qui cum eo erant in monte Nitriae.

Cum ego cum multis sanctis essem congressus, et versatus tres annos in monasteriis quae sunt circa Alexandriam, et mansissem cum magnis studiosissimisque et optimis viris circiter bis mille, omni virtute ornatis, illinc recedens veni in montem Nitriae. Inter hunc montem autem et Alexandriam positus est lacus, qui dicitur Maria: is autem continet ad millia septuaginta. Quem cum transmisissem, per diem unum et dimidium veni in montem ad partem meridionalem. In quo monte sita est ingens solitudo, quae pertinet usque ad Aethiopiam, et Mazicos, et Mauritaniam. In eo autem habitant ad quinque millia virorum, qui utuntur vario vitae genere, unusquisque ut potest et vult, adeo ut liceat et solum manere, et cum duobus, et tribus, et cum quo velit numero. In hoc monte sunt septem pistrinae, quae et illis serviunt, et anachoretis qui sunt in vasta solitudine, viris perfectis, numero sexcentis. Cum ergo toto anno in monte habitassem apud beatos et sanctos Patres, magnum Arsisium 713 et Putuphastum, et Hagionem, et Cronium, et Serapionem, et multis antiquiorum Patrum spiritalibus narrationibus, ab ipsis essem stimulatus, veni in intimam solitudinem. In hoc monte Nitriae una est maxima ecclesia, et in ipsa ecclesia sunt tres palmae, ex quibus unaquaeque habet flagellum suspensum. Et est unum quidem ad castigandos monachos qui delinquunt; alterum vero ad puniendos latrones, si quando inciderint; tertium vero ad corrigendos eos qui forte veniunt, et in aliqua delicta incidunt; adeo ut quicunque delinquunt, et convincuntur meruisse ut dent poenas, palmam amplectantur, et tergo plagas praefinitas accipiant, et sic dimittantur. Prope ecclesiam autem positum est xenodochium, in quo venientem hospitem toto tempore accipiunt, etiam si biennium aut triennium voluerit manere, donec velit sua sponte recedere, permittentes ei una hebdomada manere in otio. Aliis autem diebus deinceps occupant eum in operibus, aut in horto, aut in pistrino, aut in coquina. Quod si fuerit quispiam cujus sit habenda ratio, dant ei librum legendum, non permittentes ei ut cum ullo colloquatur usque ad horam sextam. In hoc monte degunt etiam medici et placentarii. Utuntur etiam vino, et vinum illic venditur. Hi autem omnes suis manibus faciunt vestem lineam, adeo ut sint omnes minime egentes. Circa horam autem nonam licet stare, et audire in unoquoque monasterio hymnos et psalmos Christo canentes, et preces ad hymnos emittentes, adeo ut existimet quispiam se sublime elatum transmigrasse in paradisum deliciarum; veniunt autem ad ecclesiam Sabbato solum et Dominico. Sunt autem octo presbyteri qui praesunt huic ecclesiae, in qua quandiu vivit primus presbyter hujus ecclesiae, nullus alius offert, nec judicat, nec habet sermonem, sed tacite solum cum eo sedent.

Hic magnus Arsisius, et alii multi cum eo senes, quos nos vidimus, fuerunt aequales tempore magno Antonio. Atque mihi quidem narravit hic magnus Arsisius se Amon quoque vidisse Nitriotem, cujus animam vidit assumi Antonius ab angelis, et in coelum deduci (Vita Antonii, c. 32; Ruff., l. II, c. 30). Is dicebat se etiam Pachomium vidisse Tabennesio tem, virum prophetica gratia clarum, ter mille virorum archimandritam; cujus narrabo postea virtutes (Infra, c 38).

CAPUT VIII. De sancto Amon et ejus conjuge.

Dicebat autem Amon hoc modo vixisse. Cum esset, inquit, parentibus orbatus adolescens circiter viginti duos annos natus, vi a suo patruo mulieri junctus est matrimonio; et cum non posset resistere necessitati quam ei afferebat patruus, visum est ei, et corona redimiri, et sedere in thalamo, et omnia sustinere quae fiunt in matrimonio. Postquam autem omnes essent egressi, qui in thalamo et lecto dormituros collocaverant, surgit beatus Amon, et claudit fores; et sedens vocat beatam et germanam suam conjugem, et ei dicit: Adesdum, domina et soror, deinde rem tibi narrabo. Hoc quo conjuncti sumus matrimonium, nihil habet eximium. Recte ergo faciemus, si abhinc unusquisque nostrum seorsum dormierit, ut Christo placeamus, intactam nostram reddentes virginitatem. Et cum e sinu suo parvum libellum protulisset, tanquam ex persona Apostoli et Servatoris, legebat puellae, quae erat ignara litterarum, plurimam lectionis partem, adjiciens ex sua divinitus inspirata doctrina, et in vita, in virginitate et castitate degenda eam instituens. Quo factum est ut illa Christi gratia repleta, diceret: Ego quoque, domine mi, persuasum habeo fore ut castam vitam libenter agam; et si quid jubes, hoc deinceps faciam. Ille vero, Ego, inquit, jubeo et rogo ut unusquisque nostrum seorsum maneat. Ea vero hoc non tulit, dicens: Maneamus in eadem domo, sed in diversis lectis. Vivens ergo cum ea decem et octo annos in iisdem aedibus, toto die vacabat horto et balsameto. Operabatur enim balsamum; quae balsamus instar vitis plantatur, ut in qua colenda et putanda multum laboris ponatur. Vespere ergo domum ingrediens, et faciens orationes, cum ea comedebat. Et rursus nocturnas preces fundens, et synaxim peragens, summo mane ibat in hortum. Cum haec sic fierent, et pervenisset uterque ad impatibilitatem ( Caute lege ), vim et efficaciam habuere preces Amonis. Postremo autem ei dicit illa beata: Est aliquid quod tibi dicam, domine mi, ut si me audieris, mihi plane constabit quod vere ex Deo me diligas. Is vero ei dicit: Dic quod velis. Ea vero dicit illi: Aequum est ut tu qui es vir pius et religiosus, et exerces justitiam, et similiter ego qui eamdem viam instituti sum secuta, seorsum maneamus, et multi ex eo capiant utilitatem. Non par est enim ut propter me tanta et talis occultetur tua virtus philosophiae, qui mecum propter Christum cohabitas in castitate. Is vero cum ei gratias egisset, et gloriam Deo dedisset, ei dicit: Recte tibi visum est, domina et soror; et si hoc tibi placet, tu habeto hanc domum; 714 ego vero abibo, et aliam mihi domum faciam. Qui cum ab ea esset egressus, ingressus est in interiora montis Nitriae; nondum enim tunc illic erant frequentia monasteria, et sibi fecit duos cellarum tholos. Et cum vixisset alios viginti duos annos, et recte summam exercitationis virtutem exercuisset, in vita obiit monastica, vel potius translatus est sanctus Amon, natus sexaginta duos annos, bis in anno videns beatam vitae suae consortem.

Cum is ergo solus esset in Nitriis, ferunt ad eum puerum rabie exagitatum, vinctum catenis. Canis enim rabiosus mordendo illi rabiem dederat. Seipsum ergo totum laniabat, ut qui intolerabilem morbum ferre non posset. Postquam ergo vidit ejus parentes, ad supplicandum procedentes: Quid mihi, inquit, labores exhibetis, o homines, ea petentes quae mea merita superant, cum in vestris manibus praesto sit auxilium? Reddite enim viduae bovem quem clanculum occidistis, et sanus reddetur vobis puer. Illi vero cum convicti essent, laeti fecerunt quae jussa fuerant, et eo orante puer sanus evasit.

Accesserunt autem alii ejus visendi gratia. Ad quos dixit vir sanctus, tentandi eorum animi gratia: Afferte ad me dolium unum, ut habeam satis aquae ad eos qui veniunt excipiendos. Ii autem promiserunt seipsos allaturos. Cum autem alterum poenituisset, ubi in vicum venisset, dicit alteri: Nolo occidere camelum, neque ei dolium imponere, ne moriatur. His auditis, alius suis junctis asinis magno labore dolium sursum portavit. Praeveniens autem Amon ei dixit Quid? quod socii tui camelus est mortuus interim dum huc venisti? Is autem reversus invenit eum a lupis devoratum. Multa quoque alia bic vir fecit.

Hoc autem miraculum narravit beatus Athanasius Alexandriae episcopus, scribens in Vita Antonii, quod cum aliquando monachi ad ipsum missi essent ab Antonio (erat enim in interiore solitudine Antonius), cum ad ipsum venissent, surrexit senex, et ambulabat cum eis. Et cum esset transiturus Lycum fluvium cum ejus discipulo Theodoro, verebatur exui, ne seipsum videret aliquando nudum: et interea dum de ea re dissereret, inventus est trans fluvium, ut qui absque cymba in extasi trajecisset, translatus ab angelo: fratres autem natatu transmiserunt. Postquam autem accessit ad Antonium, primus ei dixit Antonius: Cum Deus mihi multa de te revelasset, et tuam translationem mihi significasset, te ad me accersivi necessario, ut cum nobis invicem frui licuisset, pro nobis invicem intercederemus. Cum autem eum collocasset in quodam loco longe separato, hortatus est ne recederet ante translationem. Cum autem ipse seorsum fuisset consummatus, vidit Antonius ejus animam in coelum assumptam ab angelis. Hic est ergo Amon, qui sic vixit, et sic obiit. Hunc Lycum fluvium ego cum metu pontone aliquando transmisi; est enim fossa et derivatio magni Nili.

CAPUT IX. Vita abbatis Or.

In hoc monte Nitriae fuit vir admirabilis abbas, Or nomine, habens monasteria mille fratrum, habitu angelico praeditus (Ruff., l. II, c. 2); ut qui cum esset nonaginta annos natus, nihil amisisset de corpore, erat enim vultu nitido et alacri, adeo ut cum vel solum videretur, vir esset reverendus. Is cum longe ante se in ulteriore exercuisset solitudine, postea in propiori solitudine congregavit monasteria, palude propriis plantata manibus, cum ligna non essent in eo loco, adeo ut esset densa silva in solitudine. Dixerunt enim nobis qui cum eo erant Patres, quod ne germen quidem illic erat, quando vir ille venit ex solitudine. Ipsam autem plantavit, ne propter res necessarias, qui ad ipsum conveniebant fratres, cogerentur circuire; sed eorum omnem gerebat curam, Deum orans, et pro eorum salute decertans, ut nihil eis deesset necessarium, nec esset eis ullus socordiae praetextus. Is primum quidem degens in solitudine, vescebatur herbis et dulcibus radicibus: aquam quoque bibebat quando inveniebat, in precibus et hymnis toto tempore perseverans. Postquam autem pervenit ad perfectam aetatem senectutis, angelus ei apparuit in somnis, dicens in solitudine: Eris in gentem magnam, et magnus tuae fidei credetur populus. Qui per te autem salvi fient, erunt decies mille: quos si hic lucrifeceris, totidem tibi parebunt in futuro saeculo. Neque quidquam dubitaveris, ait ei Angelus: nihil enim tibi deficiet eorum quae sunt ad usum necessaria, usque ad mortem tuam, quoties Deum invocaveris. Haec cum audisset, venit ad propinquam solitudinem, seorsum primum degens, sibi quodam parvo constructo tuguriolo, solum compositis contentus oleribus; saepe etiam semel solum vescens in hebdomada. Atque erat quidem primum illitteratus; postquam autem venit ex solitudine in terram habitatam, ei gratia fuit data divinitus, et Scripturas expromebat memoriter. Ei enim libro dato a fratribus, ita deinceps legebat tanquam peritus litterarum. Aliam quoque 715 acceperat gratiam, nempe daemonum expellendorum, adeo ut multi ex iis qui laborabant, etiam eo nolente, clamantes ejus vitam ostenderent. Alias quoque curationes non cessabat peragere. Quo factum est ut ad eum convenirent tria millia monachorum. Cum eos autem vir ille vidisset, laetitia affectus eos salutavit, et complexus est. Cum pedes eorum propriis lavasset manibus, conversus est ad doctrinam; erat enim valde peritus litterarum, ut qui hanc gratiam accepisset divinitus. Cum autem Scripturarum multa solvisset capita, et fidem tradidisset orthodoxam, adhortatus est ad preces. Viris enim magnis mos est, nihil carnis admittere, priusquam spiritale alimentum animae tradiderint; haec autem est Christi communio. Cum ejus ergo fuissent participes, et egissent gratias, hortatus est ad mensam, ipse semper inter sedendum eos admonens eorum quae sunt bona et honesta, et dicens eis ea quae pertinent ad salutem. Fuit ergo hic vir clarus inter multos Patres, adeo ut cum multi ad eum venirent monachi, omnes praesentes fratres convocans, in uno die eis cellas faceret: uno quidem subministrante lutum, altero vero laterem, alio autem hauriente aquam. Perfectis autem cellis, ipse praebebat venientibus quae erant necessaria. Is falsum fratrem, qui ad eum aliquando venerat, et vestes suas occultaverat, cum coram omnibus arguisset, in medium produxit. Quo factum est ut nemo auderet deinceps apud eum mentiri, cum tantam haberet gratiam, quam per honestam suam vitam sibi collegerat. Licebat autem videre multitudinem eorum qui cum ipso erant monachorum in ecclesia, tanquam angelorum choros Deum laudantium.

Magnam huic sancto, suo testimonio tribuit virtutem universa fraternitas: praecipue autem ancilla Dei Melania, quae hunc montem ante me est ingressa. Ego enim eum non offendi vivum. Haec autem praeclara de hoc viro narrabat, quod nec unquam sit mentitus, neque juraverit, neque ulli male sit precatus, neque locutus sit nisi opus esset.

CAPUT X. Vita abbatis Pambo .

Hujus montis accola fuit etiam abbas Pambo, qui fuit magister Dioscuri episcopi Ammonii et Eusebii et Euthymii fratrum, et Origenis filii fratris Dracontii viri illustris et admirabilis. Hic Pambo multa quidem habebat et varia privilegia: inter caetera autem quae recte et ex virtute ab eo gerebantur, hoc habebat quo erat reliquis superior, quod scilicet aurum et argentum despiciebat, quantum postulat ratio dominica. Unde mihi narravit beata Melania quod cum ab initio Roma venisset Alexandriam, et de ejus virtute audiisset a beato Isidoro presbytero et xenodocho, qui de eo mihi narravit, et ad ipsum deduxit in solitudinem. Ad eum, aiebat, attuli vasa argentea trecentarum librarum argenti, rogans eum ut rerum mearum esset particeps. Ille autem, inquit, operans, et ramos texens mihi bene dixit, voce magna dicens: Deus det tibi mercedem. Et dixit suo oeconomo Origeni [ Al., Theodoro]: Accipe, et ea dispensa universae fraternitati quae est in Libya et in insulis. Haec enim monasteria magis indigent: ei praecipiens ut ex eo nihil daret iis qui erant in Aegypto, propterea quod sit regio ditior et abundantior. Ego autem, inquit, stans exspectabam ut vel benedictionibus ab eo honorarer, vel verbo saltem laudarer ob tantum donum. Cum vero nihil omnino ab eo audiissem, ei dixi: Domine, ut scias quantum sit, sunt trecentae librae argenti. Is autem rursus cum ad hoc ne omnino quidem annuisset, et nec ad vasis quidem thecam attendisset, respondit: Is cui haec attulisti, o filia, non opus habet ut a te discat quantitatem ponderis. Qui enim montes appendit et saltus statera (Isa. XL, 12), multo magis scit quantitatem tui argenti. Si enim haec mihi dares, recte mihi pondus dixisses; sed si Deo ea obtulisti, qui ne duos quidem obolos despexit, sed eos plus quam omnia aestimavit (Marci XII, 42), tace. Sic ergo, inquit, dispensavit gratia Domini, dum ingressa sum in hunc montem. Brevi autem post tempore dormiit homo Dei, nec aegrotans, nec in ulla parte corporis dolorem sentiens sed sportam contexens me accersiit, et cum adesset jam extremus stimulus, dicit mihi: Cape hanc sportam a meis manibus, ut mei memineris. Nihil enim habeo aliud quod tibi relinquam. Et cum hoc dixisset, excedit sine febre, cum esset annorum septuaginta, Domino commendans spiritum. Quem cum ego curassem, et linteis sancti corpus involvissem et deposuissem, recessi a solitudine, usque ad diem mortis mecum habens illam sportam. Hic Pambo cum esset moriturus, in ipsa hora excessus, eum circumstantibus Origeni presbytero ac oeconomo, et Ammonio viris inclytis, et reliquis fratribus, dicitur hoc dixisse: Ex quo veni in hunc locum solitudinis, et meam aedificavi cellam, et hic habitavi, nullus fuit dies quo non aliquid operis fecerim meis manibus: nec memini me ab aliquo panem gratis datum comedisse; nec me in hanc horam poenitet 716 alicujus sermonis, quem dixerim; et sic ad Deum recedo, ut qui nec pius quidem ac religiosus esse coeperim. Hoc quoque de eo ferebant testimonium Christi servi Origenes et Ammonius, quod nunquam de re aliqua interrogatus, quae vel ad Scripturam, vel ad actionem negotiumve aliquod pertineret, statim responderit, sed dixerit: Nondum inveni quod respondeam; saepe autem praeterierant tres menses, et non dabat responsum, dicens: Nondum comprehendi. Tam considerate quidem ex Deo dabat responsa, ut a Deo cum omni metu omnes acciperent. Dicebatur enim hanc virtutem etiam supra magnum Antonium, et super omnes sanctos exercuisse, nempe ut esset in loquendo accuratus et perfectus.


XI[recensere]

CAPUT XI. Vita abbatis Pior .

Fertur autem praeter alia haec quoque actio sancti Pambon, quod Pior, qui se in vita exercebat monastica, ad ejus cellam aliquando accedens, proprium panem detulit. Cum eum autem Pambon reprehendisset, dicens: Cur hoc fecisti? respondit Pior: Ne te gravarem. Itaque tacitus eum dimisit. Post aliquantum autem temporis accedens magnus Pambon ad cellam Pior, panem suum secum madefactum attulit. Ab eo autem rogatus, quanam de causa panem attulisset madefactum, respondit Pambon: Ideo madefeci, ne ego quoque te gravarem.

CAPUT XII. Vita abbatis Ammonii et fratrum simul cum sororibus.

Ammonius, qui fuit magni Pambo discipulus, simul cum tribus fratribus et duabus sororibus, cum pervenissent ad summum pietatis ac religionis, venerunt in solitudinem, et seorsum fecerunt utrumque monasterium, virorum scilicet et mulierum, ita ut satis magnum intercederet spatium. Quoniam autem insigniter doctus erat virorum optimus Ammonius, quaedam civitas desideravit eum habere episcopum. Qui cum accessissent ad beatum Timotheum episcopum, rogarunt eum ut eis episcopum ordinaret Ammonium. Ille autem dicit: Adducite eum ad me, et ego eum vobis ordinabo. Cum ergo cum magno auxilio ivissent ad eum comprehendendum, is conversus est in fugam. Cum vidisset autem se jam esse comprehensum, stans eos rogabat. Cum ii autem non parerent, juravit senex se rem non suscipere, neque posse egredi e solitudine. Ubi autem non cedebant, ipsis videntibus, arrepto forfice sinistram aurem sibi abscidit ad imum usque, eis dicens: Nunc intelligite fieri non posse ut ego fian quod me cogitis, cum lex prohibeat ne ad sacerdotium provehatur is cui sunt aures amputatae. Cum sic ergo eum dimisissent, recesserunt, et ad episcopum venientes haec ei renuntiarunt. Is autem eis dicit: Haec lex in usu sit apud Judaeos. Mihi autem si vel truncatum naribus adduxeritis qui sit bonis moribus, ego eum ordinabo. Euntes ergo eum rursus rogabant. Cum ipse autem non pareret, aggressi sunt eum vel vi adducere. Is autem eis juravit, dicens: Si me coegeritis, etiam linguam meam exscindam. Eo itaque post haec dimisso, recesserunt. Hujus Ammonii fertur hoc miraculum. Nunquam, inquiunt, si quando turpis voluptatis carunculae insurrectio ejus corpus invasit corpori suo pepercit; sed ferrum candens suis membris admovebat, adeo ut esset totus ulceratus. Ejus autem mensa talis fuit a juventute usque ad mortem, quod crudis scilicet vesceretur; nihil enim unquam comedebat quod igni fuisset admotum, praeter panem. Vetus autem et Novum Testamentum dicebat memoriter; et in doctorum virorum Origenis et Didymi, et Pierii et Stephani scriptis ita erat versatus, ut sexagies centena millia versuum percurrerit, ut de eo ferunt testimonium magni quoque Patres in solitudine. Hujus autem feruntur etiam prophetiae. Tantum autem valebat in consolandis fratribus qui erant in solitudine, quantum ullus alius.

Hoc ei suo suffragio tribuebat Evagrius, qui erat vir discernendi vi praeditus, se nullum hominem vidisse qui esset magis impatibilis, et alienus ab omnibus animi perturbationibus ( Caute lege )

Hic in Graeco textu quaedam sequuntur, quae versa habes apud Heraclidem, cap. 2.

CAPUT XIII. Vita abbatis Benjamin .

In hoc monte Nitriae fuit vir admirabilis, qui vocabatur Benjamin, qui recte et ex virtute vitam egit annis octoginta. Qui cum summe virtutem exercuisset, dignatus fuit gratia curationum, adeo ut cuicunque manus imposuisset, aut quod benedixerat oleum dedisset, qui laborabat liberaretur ab omni aegritudine. Hic qui tanta gratia dignus fuerat habitus, octo mensibus ante obitum fuit hydropicus, et ejus corpus usque adeo intumuit, ut propter dolores inveniretur alius Job nostri temporis. Cum nos autem assumpsisset Dioscorus episcopus, qui tunc erat presbyter montis Nitriae, me inquam et beatum Evagrium 717 dicit nobis: Adeste, videte novum Job qui in tanto corporis morbo et tanto tumore immensam habet patientiam cum gratiarum actione. Accedentes ergo vidimus tantam molem ejus corporis, ut parvum ejus digitum non possemus complecti digitis duarum manuum. Cum autem morbi gravitatem non possemus fixis oculis intueri, nostros oculos avertebamus. Tunc dicit nobis beatus ille Benjamin: Orate, filii, ne meus internus homo sit hydropicus. Hoc enim corpus neque cum bene se haberet, mihi quidquam profuit, neque cum male, me laesit. Illis ergo octo mensibus facta est illi sella latissima, in qua sedebat assidue, ut qui non posset in lecto accumbere, propter ea quae sunt corpori necessaria. Cum autem laboraret hoc morbo immedicabili, medebatur aliis qui tenebantur quibusvis aegritudinibus: Necessarium itaque duxi, morbum hujus sancti exponere, ne nobis alienum videatur, si viris justis aliquis casus accidat. Egregio ergo illo viro mortuo, sublatum est limen ostii et postes, ut posset corpus efferri ex cella. Tanta erat moles corporis beati et inclyti patris Benjamin.

CAPUT XIV. Vita Apollonii qui cognominabatur ἀπὸ πραγματευτῶν, id est a negotiatoribus.

Quidam Apollonius nomine ἀπὸ πραγματευτῶν, id est, a negotiatoribus, cum mundo renuntiasset, et montem Nitriae habitasset, et nec artem discere posset, nec litteras, quod aetate esset provectus, viginti annis quibus vixit in monte, hanc habuit exercitationem. Suis pecuniis et suis laboribus emens Alexandriae vasa medica omne genus, universae fraternitati ea suppeditabat ad morbos: et licebat eum videre a prima luce usque ad horam nonam discurrentem obeundo monasteria, et ostium ingredientem, et visentem num quis decumberet. Portabat autem uvam passam, mala punica, ova, panem siligineum, et ea quibus opus habent aegroti. Hanc sibi conferentem invenit vitae rationem usque ad senium Christi servus. Qui cum esset moriturus, alteri sibi simili sua reliquit frivola, rogans eum ut idem obiret ministerium. Nam cum quinque millia monachorum illum montem habitent, tali quoque opus est curatione, quod sit locus desertus.

CAPITA XV ET XVI. Vita Paeesii et Isaiae .

Alii Paeesius et Isaias nomine fuerunt fratres, patre mercatore Hispanico, qui quidem cum pater eorum esset mortuus, diviserunt facultates quas habebant in mobilibus: in nummis quidem quinque millia, in vestibus autem et servis quae inventa fuerant. Ii inter se deliberarunt, et sibi consulentes, dicebant: Quodnam vitae iter ingrediemur, o frater? Si exerceamus mercaturam quam pater noster exercuit, nos relinquemus aliis nostros labores, et forte incidemus in pericula vel latronum vel maris. Age ergo, frater, vitam aggrediamur monasticam, ut et patris nostri lucremur facultates, et nostras animas non perdamus. Placuit ergo utrisque scopus vitae solitariae, sed inventi sunt alius in alio discrepantes. Cum itaque pecunias divisissent, et reliqua omnia, hunc quidem sibi scopum proposuerunt, ut Deo placerent, sed diverso vitae instituto. Unus enim omnia dispergens, dedit monasteriis, et ecclesiis, et custodiis, et cum artem didicisset, ex qua sibi panem pararet, exercitationi operam dabat et orationi. Alter autem ejus nihil dispersit, sed facto sibi monasterio, et paucis assumptis fratribus, quemlibet excipiebat hospitem, quemlibet curabat aegrotum, quemvis senem retinebat, cuivis pauperi dabat; Sabbato et Dominica, tres aut quatuor mensas statuens, eos qui erant egeni excipiebat. Hoc modo vitam suam consumpsit. Ambobus autem mortuis, diversae beatitudines utrisque dabantur a fratribus, utpote quod essent inventi ambo virtute perfecti: et aliis quidem placebat vita ejus, qui renuntiaverat; aliis vero ea quae communicabat omnibus egentibus. Cum ergo inter fratres incidisset contentio, propter horum beatorum diversum vitae institutum, et maxime propter laudes diversas, vadunt ad beatum Pambo, et ad eum referunt, ut de hac re respondeat, volentes scire utranam sit melior vitae ratio. Is autem eis dicit: Utrique sunt perfecti apud Deum. Alter quidem functus est munere Abrahae, qui omnes excipiebat; alter vero suscepit firmissimum et constantissimum zelum Eliae prophetae, ut Deo placeret. Et cum alii quidem ei dicerent: Quomodo fieri potest, dic, quaesumus, nobis pedes tuos attingentibus, ut hi sint aequales. Cumque alii exercitatorem praeferrent et dicerent: Praeceptum implevit evangelicum, ut qui omnia vendiderit et dederit pauperibus, noctu et diu perseverans in orationibus, crucem ferens, et sequens Servatorem; contra autem alii de altero contenderent, dicentes: Hic, obsecramus te, tot et talia viscera ostendit in omnes egentes, ut exiret et sederet in viis regiis, et qui erant afflicti colligeret, et opem ferret; 718 neque solum suam recreavit animam, sed etiam aliorum, aegrotos curans, et eis dans auxilium. Et dicit beatus Pambo: Rursus vobis dicam: ambo sunt pares apud Dominum, unicuique autem vestrum de iis satisfaciam. Hic si non usque adeo se exercuisset, non fuisset dignus ut illum bonitati illius compararem. Ille rursus qui recreabat ac reficiebat hospites, et egenis ministrabat, ostensus est Domino pro viribus aequalis. Ipse enim dixit: Ego non veni ministrari, sed ministrare (Matth. XX). Hic ergo minister etsi videbatur habere onus ex labore, attamen ex ipso quoque habuit recreationem. Exspectate autem paululum, ut a Deo quoque de his habeam revelationem, et postea scietis cum veneritis. Intermissis ergo aliquot diebus redierunt, de his Magnum illum rogantes. Senex autem respondit illis, dicens: Ante Deum vobis loquor; vidi utrosque simul stantes in paradiso.

CAPUT XVII. Vita Macarii junioris .

Quidam aetate junior, nomine Macarius, decem et octo annos natus, cum luderet cum suis aequalibus ad lacum qui dicitur Maria, pascens pecora caedem fecit involuntariam. Is cum nemini hoc dixisset, venit in solitudinem, et eo processit metu et Dei et hominum, ut non senserit se tribus annis mansisse sine tecto in solitudine. Est autem illa terra arida, idque sciunt omnes, tam qui auditione acceperunt, quam qui ex ipsa norunt experientia. Hic ipse Macarius sibi postea aedificavit cellulam; et cum in ea vixisset alios viginti et quinque annos, tanta gratia dignus est habitus, ut solitudine delectatus despiceret daemones. Ego cum eo versatus longo tempore, ab eo didici quomodo affecta esset ejus ratio ob peccatum caedis. Dicebat autem, tantum abesse ut doleret, ut etiam gratias ageret de crimine caedis. Fuit enim caedes involuntaria mihi causa salutis. Dicebat autem, ex Scripturis afferens testimonium caedis, quae a magno Dei servo Moyse facta fuit in Aegypto, quod nisi propter caedem, et metum Pharaonis, non dignus habitus fuisset Moyses visione Domini, et tanto dono, et conscriptione sanctorum eloquiorum Spiritus. Nam cum effugisset ex Aegypto, pervenit in montem Sina. Haec autem dico non muniens viam ad caedem aliquam; sed potius ostendens esse etiam virtutes quae oriuntur ex casu, quando non vult quis sua sponte ad bonum accedere. Ex virtutibus enim aliae quidem sunt quae ex voluntate et ex nostro animi instituto proficiscuntur; aliae vero quae ex casu nascuntur.

CAPUT XVIII. Vita abbatis Nathanael.

Ex veteribus sanctis fuit quidam alius, optimus Christi athleta, nomine Nathanael. Eum ego non offendi in carne; dormierat enim quindecim annis ante meum adventum in montem. Cum autem in eos incidissem qui cum hoc sancto se exercuerant, et fuerant ei tempore aequales, de viri virtute lubenter sum eos sciscitatus. Mihi autem ejus quoque cellam ostenderunt, in qua nullus adhuc habitat, quod sit terrae habitatae propinquior. Ille enim beatus tunc eam condidit, quando rari fuerant anachoretae. Narravit autem mihi egregiam ejus exercitationem; nempe quod tantam habuerit in cella tolerantiam, ut nunquam dimotus sit a proposito. Cum ab initio fuisset illusus a daemone, qui omnes illudit, qui eum labi fecerat in socordiam et animi moerorem, et eum e cella exegerat (visus est enim esse tristis et animo angi in prima cella), illinc itaque recedens, aedificavit aliam propinquiorem pago. Postquam ergo perfecit cellam, et in ea habitavit tres vel quatuor menses, accedit noctu daemon tauream tenens sicut lictores, prae se ferens speciem militis pannis induti, et taurea edens strepitus. Cui succensus, dixit beatus Nathanael: Quis tu es qui haec facis in meo hospitio? Daemon autem respondit: Ego sum qui te ex tua prima cella exegi, et nunc veni ut te ex hac quoque fugem. Cum ergo cognovisset beatus Nathanael se fuisse illusum, reversus est ad primam cellam; et spatio triginta septem annorum non est egressus extra fores, contendens cum daemone, qui tot et tanta ei fecerat ut eum cogeret ex cella egredi, ut ne ea narrare quidem liceat. Atque inter caetera quidem hoc machinatus est bonorum mimicus, nempe ut eum probro ac dedecore afficeret, ad ejus abrumpendum institutum.

Cum septem sancti episcopi sanctum invisissent, aut ex Dei providentia, aut ex suggestione illius tentationis, eum propemodum deturbavit a proposito. Cum enim episcopi postquam eum invisissent, orassent, et post orationem exirent, ne gressum quidem unum pedis eos comitatus est vir egregius, ne daret locum inimico bonorum. Ei ergo dicunt diaconi episcoporum: Superbe te geris, o abbas, qui non deducis episcopos. Is vero dicit eis: Ego et dominos meos episcopos colo, et omnem clerum honoro; sumque ego peccator omnium hominum peripsema: his autem omnibus et toti vitae, quod in me est, proposito sum 719 mortuus. Ego enim habeo scopum occultum, quem scit Dominus qui novit occulta mei cordis, cur eos non sum comitatus.

Cum ergo hic quoque actus non successisset daemoni, rursus talem suscipit figuram. Novem mensibus ante dormitionem athletae transformatus est in puerum duodecim annos natum, tanquam agentem asinum panem in sporta ferentem. Qui puer cum sero vespere esset prope cellam, simulabat cecidisse asinum, et se clamare: Abba Nathanael, miserere mei, et porrige mihi manum. Ille autem audivit utique vocem pueri; et aperto ostio cellae, stans intus ei dicebat: Quis es, et quid vis tibi faciam? Respondet daemon: Ego sum hujus monachi minister, et fero panes, quoniam est agape tui noti fratris; et cras illucescente Sabbato opus est oblationibus. Rogo ergo te ne me despicias, ne devorer ab hyaenis. Sunt enim hyaenae in his locis. Stans ergo mutus beatus Nathanael, prae ingenti ejus misericordia caligabat conturbatus visceribus, et reputabat apud se quid faceret, dicens: Aut futurum est ut transgrediar mandatum, aut a proposito excidam. Postea pia apud se reputans cognitione, dixit: Melius est ne labefactem tot annorum propositum ad ignominia afficiendum et vincendum diabolum. Cum itaque Dominum rogasset, dicit puero qui cum eo loquebatur: Audi, puer, aut quicunque sis. Credo in Deum quem colo, qui dominatur cuivis spiritui, quod si auxilio revera egeas, Deus tibi mittet auxilium; et neque hyaenae, neque aliquid aliud tibi male faciet; sin autem es tentatio, hoc quoque Deus mihi exhinc jam revelabit, et clauso cellae ostio est ingressus. Pudore autem affectus daemon quod sic quoque esset victus, resolutus est in turbinem, onagrisque exsultantibus ac fugientibus et strepitum edentibus assimilatus, sic evanuit.

Hoc fuit certamen beati Nathanael, et hae sunt virtutes ejus exercitationis, et pugna invicta adversus adversarium; et hic ejus celebris vitae finis.

CAPITA XIX ET XX. Vita abbatis Macarii Aegyptii, et Macarii Alexandrini .

Sanctorum et immortalium Patrum, Macarii Aegyptii et Macarii Alexandrini (Ruff., l. II, c. 28, 29) egregiorum et invictorum athletarum, honestae vitae certamina, quae sunt multa et magna, et incredulis prope incredibilia, et narrare vereor et scriptis mandare, ne forte mei tanquam mendacis fiat mentio. Quod autem Deus perdat omnes qui loquuntur mendacium (Psal. V), licet aperte videre sancto Spiritu pronuntiante.

Cum ego ergo per Dei gratiam non mentiar, hominum fidelissime Lause, ne sis quoque ipse incredulus de Patrum certaminibus; sed gloriare potius in aemulatione exercitationis eorum qui vere sunt Macarii, hoc est beati.

Atque primus quidem Christi athleta, nomine Macarius, erat genere Aegyptius; secundus autem aetate, sed in iis quae sunt monachorum praecipua, primas partes obtinens, qui ipse quoque vocabatur Macarius, erat Alexandrinus, qui vendebat bellaria

Et primum quidem narrabo virtutes Macarii Aegyptii, qui vixit nonaginta annos integros. Ex his in solitudine annos sexaginta. Cum triginta annos natus ascendisset, essetque aetate junior, tam toleranter tulit labores exercitationis totum decennium, ut magna quadam et insigni dignus haberetur discretione, adeo ut vocaretur παιδαριογέρων, id est, in puerili aetate senex, quoniam citius quam pro aetate profecerat virtutibus. Cum enim esset quadraginta annos natus, et potestatem accepit contra spiritus, et gratiam curationum, et spiritum futurorum praedictionis: dignus quoque est habitus honorando sacerdotio. Cum eo habitarunt duo discipuli in intima solitudine, quae vocatur Scete: ex quibus unus quidem erat ei minister, qui semper prope ipsum inveniebatur, propter eos qui veniebant ut curarentur; alter autem seorsum sedebat in cella.

Procedente autem tempore, cum sanctus perspicaci oculo praevidisset, dicit suo ministro, Joanni nomine, qui postea factus est presbyter in loco sancti Macarii (presbyteratu enim dignus fuerat habitus magnus Macarius): Audi me, frater Joannes, et fer aequo animo meam admonitionem, eaque tibi proderit. Tentaris enim, inquit, et te tentat spiritus avaritiae. Sic enim vidi: et scio quod si meam aequo animo tuleris adhortationem, in Dei timore consummaberis et in ejus opere, et in isto loco, et laudaberis, et ad tuum tabernaculum non appropinquabit flagellum. Quod si non audieris, in te veniet finis Giezi (IV Reg. V), cujus vitio laboras. Contigit autem ut sancto quidem non obedierit post ejus mortem, sed obedierit ei qui Judae alligavit laqueum propter avaritiam. Et post alios quindecim aut viginti annos, cum bona pauperum sibi usurpasset, ita laboravit elephantia, ut non inveniretur integer locus in ejus corpore, in quo quis posset figere digitum. Haec est prophetia sancti Macarii.

Ac de cibo quidem et potione supervacaneum est dicere, cum nec apud eos socordiores monachos qui sunt extra inveniri 720 possit ingluvies, aut ulla citra delectum et discrimen vivendi ratio alia ab iis qui sunt in illis locis, cum propter inopiam rerum necessariarum, tum etiam propter zelum qui est in Deum, unoquoque contendente vincere proximum diversis vitae institutis.

De alia autem exercitatione coelestis hujus viri, Macarii inquam, dicebatur hic sanctus esse assidue in exstasi, et majori tempore cum Deo versari quam hujus mundi rebus occupari; cujus etiam feruntur diversa miracula.

Aegyptius quidam libidinosus (Ruff. l. II, c. 28), captus amore cujusdam mulieris ingenuae, quae viro nupserat, cum non posset eam inescare propter pudicitiam et castitatem erga conjugem virginitatis, convenit improbus praestigiatorem, dicens: Aut eam incita ut me amet, aut arte tua effice ut ejus maritus eam dimittat. Cum ergo praestigiator satis ab eo accepisset, usus est suis praestigiis et incantationibus; et cum non posset ejus animum movere ut ei assentiretur, efficit ut videretur equa iis qui eam intuebantur. Cum ergo foris venisset ejus maritus, aspexit uxorem suam in forma equae; cumque in suo lecto cubuisset, alienum ei videbatur quod in suo cubili equa jaceret. Flet ergo ejus maritus, et lamentatur quod rem non inveniat; et quod existimans se alloqui bestiam, responsum non assequatur, praeterquam quod solummodo eam videbat irasci. Unde magis angebatur animo, cum intelligeret eam esse suam uxorem, curiosis autem hominum artibus esse mutatam in equam. His de causis accersit vici presbyteros, et domum adducit, et eis eam ostendit; sed nec ii cognoverunt calamitatem quae ei acciderat. Tribus ergo diebus neque fenum comedit ut equa, neque panem ut homo, utroque alimento privata. Tandem ut Deus glorificaretur, et videretur virtus sancti Macarii, ascendit in cor mariti ejus ducere eam in solitudinem ad sanctum virum; et cum eam capistro ligasset ut equam, duxit in solitudinem. Dum autem appropinquassent, steterunt fratres prope cellam sancti Macarii cum ejus marito contendentes, et dicentes: Cur huc adduxisti hanc equam? Is autem dicit: Ut misericordiam consequatur sancti oratione. Illi vero dicunt ad eum: Quid mali habet? Ille eis dicit: Quam videtis equam, ea misera erat uxor mea; neque scio quemadmodum mutata sit in equam, et jam sunt tres dies ex quo nihil comedit. Ii autem cum haec audiissent, referunt ad servum Dei Macarium eo jam intus pro illa orante; ei enim Deus revelaverat, ipsis ad eum venientibus; et ideo orabat ut sibi declararetur causa propter quam hoc evenerat. Respondit autem sanctus Macarius fratribus qui ei renuntiaverunt quemdam illuc equum adduxisse, dicens: Equi vos estis, qui habetis equorum oculos; illa enim est femina ita ut est creata, non transformata, sed sic solum apparens oculis eorum qui sunt decepti. Quae cum esset adducta, aquamque benedixisset, et in ejus nudae caput infudisset, super ejus caput est precatus; statimque effecit ut omnibus videntibus videretur femina. Cum autem jussisset ei cibum afferri, fecit ut comederet, et eam sic curatam dimisit cum suo marito, Deo agentes gratias. Eam autem admonuit vir Dei, sic dicens: Nunquam ecclesiam deseras, nunquam abstineas a communione Christi sacramentorum. Haec enim tibi acciderunt, quod jam quinque hebdomadis non accessisti ad intemerata nostri Servatoris sacramenta.

Alia est actio magnae ejus exercitationis. Magno vitae suae tempore a cella sua in dimidium usque stadium fodiens cuniculum, summam effecit speluncam; et si quando complures ei essent molesti, occulte e sua cella egrediens, ibat in speluncam, neque quisquam eum inveniebat. Narravit autem nobis quidam ex studiosis ejus discipulis, quod recedens usque ad speluncam per cuniculum, dicebat viginti quatuor orationes; et rediens, totidem.

De eo exiit fama, quod mortuum suscitavit (Ruff., l. II, c. 28); ut persuaderet haeretico qui non confitebatur esse resurrectionem corporum. Et fuit constans haec fama in solitudine.

Ad hunc sanctum adductus est aliquando a matre propria lamentante adolescens qui vexabatur a daemone, a duobus adolescentibus ex utraque parte constrictus. Hunc autem ita vexabat daemon. Trium modiorum panes postquam comedisset, et amphorae unius Cilicensis aquam bibisset, utraque eructans, cibos resolvebat in vaporem. Ab eo enim, non secus ac igne consumebantur quae comederat et biberat. Est enim ordo quoque daemonum qui dicitur igneus. Sunt enim daemonum quoque sicut hominum differentiae, non mutata essentia, verum voluntate distincta. Hic ergo adolescens cum ei mater non suppeditaret, saepe sua comedebat excrementa, et lotium bibebat. Flente ergo ejus matre, et alienam sui filii moerente calamitatem, et sanctum valde obtestante et rogante, illum accipiens invictus Christi athleta Macarius, supplex pro eo Deum oravit. Post unum autem aut alterum diem, remisit daemon vexationem. Tunc ergo dicit matri adolescentis sanctus Macarius: 721 Quantum vis ut filius tuus comedat? Illa autem respondit, dicens: Rogo te, jube eum solum comedere decem libras panis. Eam autem increpans, ut quae nimium dixerat, dixit: O mulier, cur hoc dixisti? Cumque septem dies orasset cum jejunio, expulso ab eo pernicioso daemone ingluviei, constituit ei vescendi rationem ad tres usque libras panis, quas deberet ipse comedere si operaretur. Cum hoc modo Dei gratia puerum emundasset, eum matri reddidit.

Has res admirabiles et praeter opinionem fecit Deus per sanctum Macarium, cujus immortalis anima nunc est cum angelis. Eum ego non conveni, obierat enim anno antequam ego ingrederer in solitudinem. Conveni autem eum qui erat ejus socius in fidei operibus, et idem venerabile nomen quod ipse habebat.

Dico autem sanctum Macarium Alexandrinum, qui erat presbyter earum quae dicuntur Cellarum. In quibus Cellis ego novem annos habitans, ex quibus tres annos mecum vixit ille Macarius, in quiete sedens, ejus quidem optimae vivendi rationis alia quidem vidi opera et signa, alia vero didici ab iis qui cum eo vixerunt.

Is cum apud magnum virum et Patrem Antonium electos palmae ramos vidisset, quos ipse laboraverat, petiit ab eo unum manipulum ramorum palmae. Dixit autem ei Antonius: Scriptum est: Non concupisces res proximi tui (Deut. VII). Et cum id solum dixisset, rami omnes statim tanquam ab igne torrefacti sunt. Quod quidem cum vidisset Antonius, dixit Macario: Ecce Spiritus sanctus requievit super te, erisque mihi deinceps haeres mearum virtutum.

Hinc rursus eum invenit diabolus in solitudine, corpore valde defatigato, et dicit ad eum: Ecce accepisti gratiam Antonii; cur non uteris auctoritate, et a Deo petis cibum et vires ad iter ingrediendum? Is autem dicit ad eum: Virtus mea et laus mea Dominus, tu autem ne tentaveris servum Dei. Facit ergo diabolus ut ei phantasma appareat, camelus onera bajulans et errans per solitudinem, habens omnia ad usum necessaria. Qui cum vidisset Macarium, prope eum assedit. Is autem suspicatus esse phantasma, sicut erat, constitit ad orandum; is vero protinus a terra fuit absorptus.

Aliquando rursus venit hic Macarius Alexandrinus ad magnum Macarium qui erat in Scete. Et cum ambo essent Nilum transmissuri, accidit ut ipsi maximum pontonem ingrederentur; in quem ingressi sunt duo tribuni cum magno fastu et apparatu, ut qui intus haberent rhedam totam aeneam, et equos frenis aureis, et quosdam eos stipantes milites, satellites, et pueros torquibus et aureis zonis ornatos. Postquam ergo tribuni viderunt ipsos veteribus pannis indutos, et sedentes in angulo, humilem illam et tenuem vivendi rationem beatam judicabant; unus autem ex ipsis tribunis dixit ad ipsos: Beati estis vos qui mundum illuditis. Respondens autem Macarius, qui erat urbanus, dixit eis: Nos quidem mundum illusimus, vos autem illusit mundus. Scias autem te non tua sponte hoc dixisse, sed prophetice: ambo enim vocamur Macarii, hoc est, beati. Is autem ejus sermone compunctus, cum domum venisset, vestes exuens, delegit vitam agere solitariam, multas faciens eleemosynas.

Rursus cum aliquando cupiisset vesci uvis recentibus perbellisque ad se missis, ostendens continentiam, eas misit ad alium fratrem laborantem, quipse quoque uvas desiderabat. Qui cum eas accepisset, et magna affectus esset laetitia, suam celare volens continentiam, eas misit ad alium fratrem laborantem, qui ipse quoque eum cibum appeteret. Cum ille quoque accepisset, rursus hoc ipsum fecit, etsi ipse valde vesci cuperet. Postquam autem ad multos fratres deinde venerunt uvae, cum nullus eis vesci voluisset, postremus qui eas acceperat, eas rursus misit ad Macarium, tanquam magnum ei donum largiens. Qui cum rem curiose inquisiisset, admiratus, et Deo actis gratiis ob tantam eorum continentiam, ne ipse quidem ex iis tandem comedit.

Atque haec quidem est magni Macarii exercitatio, quam ego et multi accurate apud ipsum didicimus. Si quod opus exercitationis aliquem unquam fecisse audiit, omnino id ardenter effecit.

Cum ab aliquibus audiisset, Tabennesiotas per totam quadragesimam nulla re vesci quae igni esset admota, statuit hic sanctus septem annis nihil comedere quod per ignem transisset, et toto illo septennio nihil gustavit praeter cruda olera vel si quae forte invenisset legumina humectata. Cum hoc ergo recte vixisset, aspernatus est hanc vivendi rationem. Audiit autem ab aliquo alio hic monachorum optimus, quod quidam monachus comedebat libram panis. Quem aemulatus, fregit quod habebat buccellatum, et immisit in lagenam, statuens solummodo tantum comedere, quantum manus ejus sursum ferret. Magna est autem haec in tractando corpore asperitas. Festive enim nobis narrabat: Plura quidem frusta apprehendebam 722; sed non sinebat efferre ob angustiam foraminis. Publicanus enim meus mihi non permittebat omnino vesci. Totos ergo tres annos hanc exercuit continentiam, quatuor vel quinque uncias comedens, et aquam quae eis responderet; olei autem sextarium toto anno consumebat in alimentum.

Alia athletae exercitatio. Statuit indomitus hic vir somnum superare. Etenim utilitatis gratia hoc ipse narravit: Totis viginti diebus et noctibus non sum tectum ingressus, ut somnum vincerem, cum interdiu quidem aestu arderem, noctu vero algore rigerem. Quod nisi, inquiebat, tectum essem ingressus, et somno usus essem, ita mihi erat arefactum cerebrum, ut deinceps ageret in exstasim; et quod ad me quidem attinet, vici somnum; quod autem ad naturam opus habentem, ei cessi.

Ei aliquando molestiam exhibuit spiritus fornicationis ; et tunc condemnavit seipsum sedere nudum sex menses in palude Scetes, quae est in vasta solitudine, in qua possunt culices vel sauciare pelles aprorum, ut qui sint aeque magni ut vespae, adeo ut in toto ejus corpore infixerint aculeos; ut nonnulli existimaverint eum esse leprosum. Reversus ergo in suam cellulam post sex menses, ex voce cognitum est eum esse dominum Macarium.

Is cupiit aliquando, ut ipse nobis narravit, quod in hortis erat, ingredi monimentum, quod dicitur κηποτάφιον Janne et Mambre, magorum qui erant tempore Pharaonis, ut id videret, vel etiam ut conveniret eos qui illic sunt daemones. Dicebatur enim plurimos, eosque ferocissimos, in eo loco ab illis collocatos esse daemones per infamis artis eorum excellentiam. Hoc autem monimentum factum est a Janne et Mambre fratribus, qui propter magicae artis excellentiam primas partes habebant illo tempore apud Pharaonem. Ut qui ergo illo vitae suae tempore maximam in Aegypto haberent potestatem, construxerunt illud opus ex lapidibus quadratis, et suum illic fecerunt monimentum; et cum multis illic auri deposuissent, et omne genus arbores plantassent, maximum quoque puteum aquae foderunt; est enim locus humidus. Haec autem omnia fecerunt, sperantes post suum hinc discessum frui deliciis in illo paradiso. Tandem ergo quoniam nesciebat viam quae ad eum ducit hortum, Dei servus Macarius, conjectura quadam sequebatur astra, et sicut nautae qui transmittunt maria, totam pervasit sanctus solitudinem; et eum aliquot etiam accepisset arundines, unam statuit in unoquoque milliari, ut per ea signa remearet. Cum ergo intra novem dies totam illam pervasisset solitudinem, et esset prope illum hortum, succedente nocte parum dormiit. Immanis vero daemon qui semper adversatur Christi athletis, cum collegisset omnes illas arundines, dormiente Macario, et circiter ad unum lapidem a monimento ad ejus caput posuisset, recessit; postquam ergo surrexit, invenit colligatas arundines quas ipse fixerat signi causa. Fortasse autem hoc quoque fuit Dei permissio ad majorem ejus exercitationem, ut non speraret in arundinibus, sed in Dei gratia, quae per columnam nubis deduxit Israel quadraginta annis in terribili illa solitudine. Dicebat autem Macarius: Cum propius accessi ad illud monimentum, ex eo egressi mihi occurrerunt ad septuaginta daemones variis formis praediti; alii quidem clamantes, alii vero exsilientes, alii vero cum magno fremitu in me stridentes dentibus, alii vero tanquam corvi volantes, audebant meo vultui insultare, dicentes: Quid vis, Macari, tentatio monachorum? quid ad nos accessisti? an non nos quoque aliquem ex monachis vexavimus? Quae nostra sunt, tu cum tuis similibus illic habes, nempe solitudinem, et illinc nostros cognatos fugavistis. Nihil est nobis tecum commune. Quid loca nostra invadis? Tanquam anachoreta, contentus esto solitudine. Qui hunc locum aedificarunt, eum nobis assignarunt; non potes hic manere. Quid quaeris ingredi in hanc possessionem, in quam nullus ex vivis hominibus est ingressus, ex quo fratribus qui hoc condiderunt sunt a nobis hic factae exsequiae. Et cum multa adhuc turbarent et insultarent daemones, dixit eis sanctus Macarius: Ingrediar tantum, et videbo, et hinc recedam. Dixerunt autem daemones: Hoc nobis promitte in tua conscientia. Dicit autem Christi servus, Hoc faciam. Daemones autem evanuerunt. Ingrediente autem eo in paradisum, ei occurrit diabolus cum stricta rhomphaea, ei minitans. Ad quem hanc vocem respondit sanctus Macarius: Tu venis ad me in stricta rhomphaea; et ego contra te ingrediar in nomine Domini sabaoth, in acie Dei Israel. Ingressus autem, contemplatus sum omnia, in quibus inveni etiam cadum aeneum catena ferrea pendentem ex puteo, jam tempore consumptum, et fructum malorum punicorum quae nihil intus habebant, fuerant enim arefacta a sole, et plurima aurea donaria. Cum sanctus ergo 723 illinc recessisset absque tumultu et citra ullam perturbationem, reversus est per viginti dies in suam cellam.

Cum autem defecissent panes et aqua quam portabat, in magna erat afflictione. Viginti enim diebus ingrediens per solitudinem, ut existimo, nihil omnino gustavit, ut etiam res ostendit. Fortasse autem tentabatur quoque intolerantia. Et cum jam parum abesset quin collaberetur, visa est ei quaedam puellae speciem prae se ferens, ut ipse narrabat, munda linea veste induta et tenens urnam aqua stillantem: quam dicebat Macarius abfuisse ab eo circiter unum stadium. Qui tres dies ingressus est eam videns cum urna tanquam stantem, et eum provocantem, non valentem eam assequi: spe autem bibendi, trium dierum laborem fortiter sustinuit. Postquam apparuit multitudo bubalarum, ex quibus una stetit ex adverso ejus habens vitulum; sunt enim multae in illis locis. Et ut dicebat nobis Macarius, uber ejus lacte fluebat, et desuper sonuit vox ei dicens: Macari, accede ad bubalam, et lactare. Cum ergo, inquit, ad eam accessissem et lactatus essem, mihi suffecit. Ut autem majorem gratiam ostenderet Dominus, docens meam parvitatem, jubet bubalam me sequi usque ad cellam. Illa vero parens jussui secuta est, me quidem lactans, suum autem non admittens vitulum.

Aliquando rursus cum puteum foderet hic vir virtute praeditus, ad recreandos monachos (is autem erat prope folia et sarmenta illic posita) morsus est ab aspide (est autem venenatum et exitiosum animal), ambas fauces aspidis apprehendens sanctus ambabus manibus, eam discerpsit, dicens: Cum te non misisset Dominus meus, quomodo ad me ausus es accedere?

Cum ipse rursus magnus audiisset Macarius quod haberent praeclarum vitae institutum Tabennesiotae, veste mutata, et assumpto mundano habitu operarii, spatio quindecim dierum pervenit Thebaidem, ingressus per solitudinem. Et cum venisset in monasterium Tabennesiotarum, quaesiit eorum archimandritam, nomine Pachomium, virum probatissimum, qui et gratiam habebat propheticam (De eo infra, cap. 38), cui quidem sancto tunc revelatus non fuerat magnus Macarius. Cum ergo eum convenisset, dicit ei Macarius: Oro te, suscipe me, quaeso, in tuum monasterium, ut fiam monachus. Dicit ei magnus Pachomius: Non potes deinceps fieri monachus qui sis tam provectus aetate, non potes te exercere: sunt fratres qui se exercent a juventute, et laborem tolerant. Tu autem in hac aetate non potes ferre tentationes exercitationis. Offenderis, et exibis, et nobis maledices. Neque eum accepit nec primo die, nec secundo usque ad septem dies. Ille vero fuit constans, manens jejunus. Postea autem dicit ei senex Macarius: Suscipe me, abba, et nisi jejunavero et fecero ea quae ipsi opera, jube me ejici ex monasterio. Persuadet fratribus magnus Pachomius ut eum admittant. Est autem unius monasterii conventus, mille quadringenti viri usque in hodiernum diem. Ingressus est ergo. Cum autem praeteriisset aliquantum temporis, advenit quadragesima; et vidit senex Macarius unumquemque suscepisse diversas vivendi rationes: alium quidem comedere vespere, alium vero post duos dies, alium post quinque; alium stare per totam noctem, interdiu vero sedere ad opus. Ipse autem cum aliquot palmae ramos sibi madefecisset, stetit in uno angulo, et donec quadraginta dies impleti essent, et advenisset Pascha, non sumpsit panem, non aquam, non genu flexit, non sedit, non accubuit, nihil aliud gustavit praeter pauca cruda crambes folia, quae sumebat die Dominico, ut videretur comedere, et non incideret in arrogantem de se persuasionem; et si quando egrediebatur ad aliquid necessarium, cito rursus ingrediens, stabat ad opus, os non aperiens, sed stans silentio, nihil aliud faciens praeterquam silentium in corde exercens, et faciens orationem, et ramos palmae operans quos habebat in manibus. Cum autem haec vidissent omnes exercitatores illius monasterii, seditionem excitarunt adversus suum praefectum: Undenam nobis adduxisti hunc hominem sine carne ad nostri condemnationem? Aut eum binc ejice, aut, ut scias, nos omnes hinc recedimus. Cum haec autem a fratribus audiisset magnus Pachomius, de eo est sciscitatus. Et cum didicisset ejus vitae agendae rationem, Deum rogavit ut ei revelaretur quisnam sit. Revelatum est autem ei eum esse Macarium monachum. Tunc ejus manum prehendit magnus Pachomius, et eum foras educit; et cum deduxisset in domum oratorii ubi est ara, et esset amplexus, ei dicit: Adesdum, venerande senex. Tu es Macarius, et me id celasti. Multis abhinc annis cupii te videre cum de te audirem. Ago tibi gratias, quod filios meos subegeris, ne se jactent et magnifice circumspiciant propter suam exercitationem. Rogo ergo te, recede in locum tuum, nos enim satis aedificasti, et ora pro nobis. Tunc ab ipso rogatus, et eum omnibus fratribus orantibus, sic recessit.

724 Aliquando rursus narravit nobis hic vir impatibilis: Quando recte gessissem omnem vitae monasticae agendae rationem, tunc veni ad aliud spiritale desiderium. Statui enim quinque dies solum mentem meam ita componere, ut a Deo avelli non posset, et nihil aliud omnino cogitaret. Et cum id apud me statuissem, clausi meam cellam et aulam extrinsecus, ut nulli darem responsum. Et steti incipiens a secunda et menti meae praecipiens, et ei dicens: Vide ne descendas de coelis. Habes angelos, archangelos, omnes supernas potestates, cherubim et seraphim, Deum horum omnium effectorem. Illic versare, ne sub coelos descenderis, ne incideris in mundanas cogitationes. Cum duos autem, inquit, dies et duas noctes perseverassem, ita irritavi daemonem, ut ipse fieret flamma ignis, et combureret omnia quae habebam in cella, adeo ut etiam storea, supra quam stabam, igne arderet, et sic me quoque existimarem totum conflagrare. Tandem timore affectus tertio die destiti ab hoc proposito, cum non possem amplius mentem meam tenere indivulsam, sed descendi ad hujus mundi contemplationem; Deo fortasse permittente, ne hoc mihi reputaretur in superbiam.

Ego ad eum accessi aliquando, et inveni extra ejus cellam jacentem quemdam cujusdam vici presbyterum, cujus caput ita erat exesum a morbo qui dicitur cancer, ut etiam ipsum os totum appareret in vertice. Is accessit ad ipsum ut curaretur, nec eum admittebat ad colloquium. Rogavi autem eum, dicens: Miserere hujus miseri, et saltem da ei responsum. Is vero mihi respondit, dicens: Est indignus qui curetur, missa est enim ad eum haec a Domino disciplina. Quod si velis eum curari, persuade ei ut deinceps abstineat a ministerio sanctorum sacramentorum. Ego autem ei dico: Quamobrem, quaeso? Is vero dicit: Fornicans sacrum peregit ministerium, et ideo castigatur. Nunc ergo si metu desistat ab eo quod ausus est facere per contemptum, Deus ipsum curabit. Postquam ergo dixi ei qui affligebatur, jurejurando est pollicitus se non amplius sacerdotis partes obiturum. Tunc eum accepit, et dixit ei: Credisne esse Deum quem nihil latet? Respondet ille: Maxime, rogo te. Deinde ei dicit Macarius: Non potuisti Deo illudere? Dicit ille: Non potui, domine mi. Dicit ei Macarius: Si agnoscis tuum peccatum, et Dei disciplinam propter quam haec subiisti, corrigitor in posterum. Qui confessus est peccatum, et spopondit se non amplius peccaturum, neque altari ministraturum, sed sortem laicam amplexurum. Deinde sic sanctus ei manus imposuit, et paucis diebus fuit curatus, capillique ei creverunt et sanus domum rediit Deum glorificans; egit autem magno quoque Macario gratias.

Hic sanctus habebat diversas cellas; unam quidem in Scete, quae est interior in solitudine, et unam in Libya, et unam in Celliis, et unam in monte Nitriae. Et aliae quidem carebant ostio, in quibus dicebatur sedere in quadragesima in tenebris, alia autem erat angustior, in qua non poterat pedem extendere; alia autem latior, in qua conveniebat eos qui ad ipsum ventitabant.

Hic curavit tantam multitudinem eorum qui vexabantur a daemonibus, ut ea non cadat in numerum. Cum nos autem Illic essemus, virgo nobilis et dives deducta est ad eum e Thessalonica in finibus Achaiae, quae multis annis laborarat paralysi. Hanc ante cellam suam projectam, misericordia commotus, viginti diebus ungens oleo sancto suis manibus, et orans, sanam remisit in suam civitatem. Quae cum pedibus suis recessisset, ad sanctos copiosam misit oblationem.

Me autem praesente adductus est ad eum puer qui vexabatur a spiritu. Ei autem manum imponens in capite, et sinistram supra cor, tandiu oravit donec fecisset ipsum pendere in aere. Tanquam uter ergo puer inflatus, adeo intumuit, ut esset maximi ponderis. Et cum repente exclamasset, per omnes sensus aquam emisit; et cum rursus desiisset, rediit ad eam in qua prius erat mensuram. Et tradidit eum patri, cum duxisset oleo sancto; et cum aquam infudisset praecepit ne quadraginta diebus carnes gustaret, nec vinum; et sic eum curavit.

Eum aliquando subierunt cogitationes vanae gloriae, quae cum e cella ejiciebant, et suggerebant ut honesto consilio et justa de causa Romam pergeret, pro beneficio eorum qui aegrotabant; valde enim in eum operabatur gratia adversus spiritus. Postquam autem longo tempore non obediit, valde agitabatur. Cadens vero in limine cellae, foras pedes emisit, et dicit: Trahite et vellite, o daemones, si potestis. Ego enim non abeo meis pedibus, jurans fore ut jaceat usque ad vesperam, et nisi eum excutiant, non esse auditurum. Cum autem diu procubuisset, surrexit; cum nox autem adventasset, ei rursus exhibuere negotium. Et cum duorum modiorum sportam implesset arena, et imposuisset humeris, pervadebat totam solitudinem. Huic occurrit Theosebius Cosmetor, genere Antiochenus, et ei dicit: Quid portas, abba? Cede mihi onus, et ne vexeris. Ille autem dixit: Vexo eum qui me 725 vexat; nam cum sim remissus et ignavus, suggerit mihi peregrinationes. Cum autem diu promovisset, ingressus est cellam contrito corpore.

Narravit autem nobis Dei quoque servus Paphnutius, praeclari hujus sancti discipulus, quod cum quodam die sederet in aula sanctus Macarius, et Deum alloqueretur, hyaena acceptum suum catulum, qui erat caecus, attulit ad sanctum Macarium; et cum capite pulsasset ostium aulae, ingressa est, eo adhuc sedente, et projecit catulum ad ejus pedes. Cum autem accepisset catulum sanctus Macarius, et spuisset in ejus oculos, oravit, et statim vidit. Et cum mater eum lactasset et accepisset, ita exiit. Die autem sequenti pellem magnae ovis attulit ad sanctum Macarium; et cum sanctus vidisset pellem, haec dixit hyaenae: Undenam hanc habuisses, nisi ovem alicujus devorasses? Quod ergo proficiscitur ab injuria, ego a te non accipio. Hyaena autem humi inclinato capite, genu flectebat ad pedes sancti, et ponebat pellem. Ipse autem ei dicebat; Dixi me non accepturum, nisi juraveris te non amplius offensuram pauperes, comedendo eorum oves. Illa vero ad hoc quoque capite suo annuit, ut quae sancto assentiretur Macario. Tunc accepit pellem ab hyaena. Beata autem Christi ancilla Melania dixit mihi, se illam pellem accepisse a Macario illo, quod appellabatur munus hyaenae. Quid vero mirum est apud viros mundo crucifixos, si hyaena beneficio affecta, ad Dei gloriam, et honorem servorum ejus, id sentiens ad eum munera attulerit? nam qui in Daniele propheta mansuefecit leones, huic quoque hyaenae largitus est intelligentiam.

De eo autem dictum est quod ex quo fuit baptizatus, humi non spuerit, cum essent sexaginta anni ex quo fuerat baptizatus. Annos enim natus quadraginta baptismum susceperat.

Forma autem ejus erat hujusmodi: oportet enim me quoque tibi hoc significare, Christi serve, ut qui hoc sciam optime, cum mea parvitas ei fuerit tempore aequalis. Erat autem ejus forma satis minuta ac mutila et rara, pilos solum habens in labro. Quinetiam in suprema parte habebat paucos. Nam propter ingentes labores exercitationis, ne pili quidem menti barbae ei enati sunt.

Ad hunc sanctum Macarium cum quodam die venissem, et essem animo valde anxius, dico illi: Abba Macari, quid faciam, quoniam me affligunt cogitationes, mihi dicentes: Nihil facis, recede hinc. Respondet mihi dicens sanctus Pater Macarius: Dic tu tuis cogitationibus: Propter Christum custodio parietes.

Haec, o studiose et amantissime Christi serve, ex multis et magnis signis et certaminibus inclyti et virtute praediti Macarii significavi.

Hic Macarius nobis narravit (erat enim presbyter) se observasse tempore communionis Christi sacramentorum, se Marco exercitatori nunquam dedisse oblationem, sed ei angelum dedisse ex ara; solum autem se vidisse digitum manus ejus qui dabat.


XXI=[recensere]

CAPUT XXI. Vita abbatis Marci .

Cum esset autem hic Marcus junior, dicebat memoriter Vetus et Novum Testamentum, eratque insigniter mitis, et summe temperans. Quodam ergo die cum satis otii haberem in cella mea, in extrema jam ejus senectute ad eum venio, et ostio ejus cellae assideo. Quem ego, utpote qui essem adhuc rudis, existimabam esse supra hominem, sicut erat; et auscultabam quidnam diceret vel faceret. Is autem intus solus, cum jam centum annos transegisset, et dentes amisisset, secum pugnabat et cum diabolo, et dicebat: Quid vis deinceps, κακόγηρε, id est, male senex? Ecce jam et vinum bibisti, et oleum tetigisti. Quid vis deinceps, πολιόφαγε, id est, vorax in canitie, et κοιλιόδουλε, id est, ventri serviens, probro et contumelia te ipsum afficiens? Et diabolo dicens: Recede a me, diabole, consenuisti mecum in dissensionibus, injecisti mihi imbecillitatem corporis, fecisti me bibere vinum, et sumere oleum, me reddens voluptarium. Adhucne tibi aliquid debeo? Apud me nihil invenis quod velis diripere. Recede a me deinceps, inimice hominum. Ac veluti se provocans et irritans, secum loquebatur, dicendo: Abesdum, o nugator, in canitie vorator, et helluo in senectute. Quandiu ero tecum?

CAPUT XXII. Vita abbatis Moysis , qui fuit ex latronibus.

Fuit quidam Moyses nomine, Aethiops genere, niger, servus cujusdam qui gerebat rempublicam; quem propter morum improbitatem et latrocinii crimen projecit ejus dominus. Dicebatur enim etiam usque ad caedes progredi; cogor enim dicere facta ejus improbitatis, ut postea ostendam virtutem ejus poenitentiae. Narrarunt ergo aliqui eum fuisse praefectum magnae catervae latronum. Cujus inter caetera latrocinandi opera hoc quoque fertur, quod infesto 726 et vindictae cupido animo erat in pastorem, qui ad rem aliquam patrandam eunti sibi fuerat cum canibus suis impedimento. Quem cum vellet occidere, obibat locum in quo ejus oves habebant stationem, ei autem significatum est ipsum esse trans Nilum. Et cum fluvius illo tempore inundaret, et ad mille passus pateret latitudine, ensem tenens mordicus, et tunicam qua erat indutus imponens suo capiti, natando sic transmisit fluvium. Dum autem transnataret, potuit pastor se abscondere alicubi infodiens. Cum ergo Moysi coeptum non successisset, occisis quatuor egregiis arietibus, et fune colligatis, Nilum rursus tranavit; et cum in parvam quamdam villam venisset, excoriavit arietes; et cum quae erant carnis optima comedisset, et pelles pro vino vendidisset, cum saltem Italicorum circiter octodecim ebibisset, illinc ad quinquaginta milliaria est profectus, ubi habebat collegium.

Hic princeps latronum sero tandem casu aliquo qui ei acciderat compunctus, tradidit seipsum monasterio; et ad tantam processit poenitentiam, quantam res ipsae indicarunt. Inter caetera autem dicitur, quod cum quatuor latrones in eum in cella sedentem irruissent, ignorantes eum esse Moysem, beatus Moyses eos tanquam saccum paleae ligatos, et humeris imposuit, et ad fratrum portavit ecclesiam, dicens: Quoniam non licet mihi alicui facere injuriam, inveni autem eos me aggressos, quid de iis jubetis fieri? Hoc modo autem comprehensi a sancto Moyse, Deo confessi sunt. Et cum cognovissent eum esse Moysem qui fuit aliquando insignis princeps latronum, Christum eo nomine glorificantes, illi quoque mundo renuntiarunt propter ejus poenitentiam, et evaserunt monachi probatissimi, sic cogitantes: Si hic qui tantum valebat viribus latrocinia parvi faciens, sic Deum timet; quid nos adhuc nostram salutem differimus?

Beatum autem Moysem (sic enim oportet eum vocare) deinceps adorti sunt daemones, ad fornicatoriae intemperantiae impellentes eum consuetudinem; qui usque adeo ab ipsis fuit tentatus, sicut ipse narravit, ut parum abfuerit quin eum ab instituto dimoverent. Cum autem accessisset ad magnum Isidorum, qui sedebat in Scete, tertio ad eum retulit de bello fornicationis. Cui respondit sanctus: Ne conturberis, o frater; sunt principia, et ideo te vehementius invaserunt, priorem requirentes consuetudinem. Sicut enim canis cum assueverit in macello pernas rodere, non recedit a consuetudine; sed si fuerit clausum macellum, et nemo ei dederit, fame enectus non amplius accedit; sic tu quoque, si permanseris in tuae continentiae exercitatione, mortificans membra tua quae sunt supra terram (Coloss. III), et excludens ab ingressu ingluviem quae parit intemperantiam, aegre ferens daemon, ut qui cibos non habeat qui accendant, a te recedet. Cum ergo secessisset Christi servus Moyses, et ab illa hora seipsum inclusisset in cella, maxima in omnibus exercebatur tolerantia, maxime autem in abstinentia a cibis; ut qui nihil aliud sumeret praeter panis sicci uncias duodecim, plurimum operans, et quinquaginta orationes quotidie peragens.

Porro autem quamvis suum macerasset corpusculum, permansit tamen inflammatus, et praecipue in somnis. Cum autem surrexisset, convenit quemdam alium monachum sanctum probatissimum, et ei dicit: Quid faciam, abba? Rationi meae tenebras offundunt somnia animi, ut qui eis ex veteri consuetudine delecter. Dicit ei ille sanctus: Non cohibuisti mentem tuam a visis quae in eis versantur, ea de causa haec sustines. Fac ergo quod dico. Dede te paulatim vigiliae, et ora sobrius; et ab his cito liberaberis. Cum hoc autem monitum audiiset vir praeclarus, tanquam ab eo qui erat artifex experientia, in cellam reversus, dixit ei, quod quidem sua sciat conscientia, tota nocte non dormiisse; non orationis praetextu genuflexisse, ut somni fugeret tyrannidem.

Cum annis ergo sex mansisset in cella, totas noctes stans in medio cellae, et Deum orans assidue, et non claudens oculos, non potuit intemperantem vincere cupiditatem. Revera enim non potest vere castigari cupiditas. Cum enim seipsum tabefecisset laboribus, turpem illam affectionem non potuit subigere

Post haec aliam sibi suggessit rationem asperae vitae agendae. Egrediens hic pugil Satanae (varie enim cum eo decertavit) noctibus abibat ad cellas monachorum, qui se exercendo consenuerant in laboribus, et per se aquam non poterant amplius importare: et accipiens hydrias eis nescientibus, illas aqua implebat. Habent enim in illis locis aquam certa distantem longinquitate, alii quidem ad duos lapides, alii vero ad quinque, alii vero ad dimidium. Una ergo nocte qua hoc faciebat, daemon qui eum observaverat, non amplius ferens athletae fortitudinem, cum ipse se inclinasset in puteum, ut unius monachi impleret hydriam, clavam quamdam ei impegit in lumbos, et eum in eo loco reliquit jacentem mortuum, nihil omnino sentientem, neque quid, neque a quo id passus sit. Cum ergo alio die 727 venisset quidam monachus ad aquam hauriendam, eum illic invenit jacentem linqui animo. Is autem id renuntiavit magno Isidoro presbytero Scetis. Qui abiens cum aliquot aliis, eum accepit, et tulit in ecclesiam. Ille vero anno toto aegrotavit, ut vix corpus ejus et anima convaluerit. Tunc dicit illi magnus Christi sacerdos Isidorus: Cessa deinceps, frater Moyses, contendere cum daemonibus, et ne sic eis insultaveris, est enim modus quoque fortitudinis in exercitatione. Is autem illi dicit: Non cessabo cum eis pugnare, donec mihi cessaverit phantasia somniorum. Tunc ei dicit Christi servus Isidorus presbyter: In nomine Domini nostri Jesu Christi ab hoc temporis articulo cessabunt turpia tua somnia: bono deinceps et fidenti animo communica sacramentis. Ne enim gloriareris, ut qui tua exercitatione vicisses affectionem, ideo vehementer in te suam exercuit potestatem, ad tuam utilitatem, ne incideres in animi elationem. His auditis reversus est in cellam, quiete deinceps attendens moderato instituto exercitationis. Post duos autem vel tres menses rogatus a beato Isidoro presbytero exercitator Moyses nunquid amplius ei molestiam exhibuisset spiritus, respondit: Ab illa hora qua mihi precatus est Christi servus, nihil mihi accidit ejusmodi. Dignatus est autem hic sanctus gratia adversus daemones, adeo ut sicut nos muscas hieme contemnimus; ita, atque adeo amplius, hic magnus Moyses contemneret daemones. Haec est religiosa et sancta vita quam egit invictus athleta Moyses Aethiops, qui ipse quoque numerabatur inter magnos. Obiit ante [ F. leg. autem] septuaginta quinque annos natus in Scete, cum factus esset presbyter, relictis septuagintaquinque discipulis.

CAPUT XXIII. Vita abbatis Pauli .

Mons est in Aegypto, abducens in vastam Scetes solitudinem, qui appellatur Pherme. In hoc monte sedent circiter quingenti homines qui exercentur. Inter quos fuit etiam quidam, nomine Paulus, monachus optimus, qui toto suo tempore hanc egit vitam. Nunquam opus attigit, nec ullum suscepit negotium, nil unquam accepit ab aliquo, praeterquam quod posset in ipso die comedere. Fuit autem ejus opus et exercitatio, orare perpetuo. Hic habebat trecentas preces expressas et praestitutas, totidem habens in sinu calculos, et in unaquaque oratione jaciens unum calculum. Is cum accessisset ad sanctum Macarium qui dicitur Politicus, ejus conveniendi gratia, et propter spiritalem utilitatem, ei dicit: Abba Macari, valde affligor. Coegit eum Christi servus dicere causam propter quam molestia afficiebatur. Is vero ei dicit:

CAPUT XXIV. De Virgine quae faciebat septingentas orationes.

In quodam vico habitat quaedam virgo quae trigesimum annum jam exercetur. De qua multi mihi narrarunt, quod praeter Sabbatum et Dominicam nullo alio die vescitur; sed toto tempore trahens hebdomadas, et post quinque dies comedens, facit septingentas orationes. Hoc cum didicissem, meipsum reprobavi, quod vir creatus his viribus corporis, non potuerim facere plus quam trecentas orationes. Ei respondet sanctus Macarius, dicens: Sexagesimus annus agitur, ex quo centum constitutas facio orationes, et laborans manibus ea quae sunt ad alimentum necessaria, et fratribus debitum reddens congressionis, nec mea me judicat ratio quod fuerim negligens. Si tu autem cum trecentas facias orationes, judicaris a conscientia, aperte ostendis te non pure orare, vel posse plures orationes facere quam facias.

CAPUT XXV. De Cronio presbytero.

Cronius quidam mihi narravit presbyter Nitriae (Ruffin., l. II, cap. 25, de Cronio Antonii discipulo) : Cum essem, inquit, junior ab initio, et propter animi angorem et tristitiam fugerem ex monasterio mei archimandritae, errans perveni ad montem sancti Antonii. Sedebat autem beatus Antonius inter Babylonem et Heracleam in vasta solitudine, quae fert ad mare Rubrum, circiter triginta milliaribus a fluvio. Cum ergo venissem ad ejus monasterium quod est prope fluvium, in quo sedebant ejus discipuli Macarius et Amatas in eo qui Pisper appellatur loco, qui eum etiam cum dormiisset sepelierunt, exspectavi quinque dies, ut convenirem sanctum Antonium. Dicebatur autem accedere ad hoc monasterium, aliquando quidem post decem dies, aliquando vero post viginti, aliquando vero post quinque, prout expediebat pro beneficio eorum qui veniebant ad monasterium. Conveneramus ergo diversi fratres diversis de causis: inter quos fuit etiam Eulogius Alexandrinus monachus, et cum eo alius membris mancus, qui quidem propter talem causam accesserunt.

CAPUT XXVI. De Eulogio Alexandrino et eo qui erat membris mancus.

728 Hic Eulogius fuit disciplinarum liberalium scholasticus (Pasch. c. 19, n. 3), qui divino amore sauciatus, propter desiderium immortalitatis renuntiavit tumultibus; et cum omnes suas dispersisset facultates, sibi reliquit paucos nummos, cum non posset operari. Cum ergo per se angeretur animo et esset tristis, et neque vellet cum aliis congredi, neque ut solus esset satis sibi persuaderet, invenit quemdam mancum ac mutilatum in foro projectum, qui nec manus habebat nec pedes: ei solum lingua remanserat integra ad alloquendum eos qui incidebant. Eulogius autem stans, eum fixis intuetur oculis, et Deum rogat, et cum Deo hoc modo paciscitur, dicens: Domine, propter nomen tuum accipio hunc mutilatum, et eum me recreaturum ac refecturum spondeo usque ad horam mortis ejus, ut ego quoque per eum salvus fiam. Largire ergo mihi, Christe, patientiam, ut ei inserviam. Et ad eum accedens, dicit ei: Vis ego te domo accipiam, et te recreem ac reficiam? Ille ei dicit: Utinam dignareris, sed ego sum indignus. Vado ergo, inquit, et adducam asinum, et te hinc auferam. Cum magno autem gaudio est assensus is qui erat mutilatus. Eum ergo sustulit et portavit in suum hospitiolum, ejusque curam gessit in omnibus quibus opus habuit. Perpetuis ergo quindecim annis, is qui erat mutilatus benevole ab eo curabatur tanquam pater, ut qui lavaretur, ungeretur, foveretur, et portaretur manibus Eulogii, et supra suam dignitatem quidem custodiretur, morbo autem convenienter reficeretur. Post quindecim autem annos invasit daemon eum qui erat mutilatus, volens privare Eulogium mandato et proposito, et mutilatum a refectione, et Dei gratiarum actione, seditionemque excitat in Eulogium; multisque eum probris coepit insequi, adeo ut eum etiam appeteret maledictis, dicens deinceps: Abi hinc, scelerate fugitive. Suffuratus es alienas pecunias, et dominum spoliasti; et meo praetextu vis latere, ut qui praetextu bene faciendi me acceperis in tuum hospitiolum, et propter me vis esse salvus. Eulogius autem cor ejus leniebat, dicens: Ne, domine, ne haec dixeris; sed dicas quanam in re tibi fuerim molestus, et eam corrigam. Mancus autem dicebat arroganter: Non fero has assentationes; aufer me hinc, et projice in foro, recuso tuam curationem. Dicebat autem Eulogius: Rogo te, patere tui curam geri, et dic si quid sit tibi grave, domine mi. Mutilatus autem magis incensus, ei dicebat: Non possum amplius ferre tuam subdolam et ironicam adulationem. Non placet mihi haec vita parca et sordida, ego volo vesci carnibus. Patiens autem Eulogius carnes ad eum attulit. Cum eas autem vidisset impatiens: Non satis est mihi, inquit, tecum esse solum, turbas volo cernere. Ei autem dicit Eulogius: Ego ad te jam adducam monachorum multitudinem. Ille autem rursus aegre ferens, dicit: Vae mihi misero: tuum aspectum ferre non possum; et tu ad me adducis tui similes, qui cum sint otiosi, comedunt. Et insolenti voce seipsum lanians, vociferabatur, dicens: Nolo, nolo; in forum deduci volo. O violentia! abjice me ubi invenisti. Dico quod si habuisset manus, in animum induxisset vel se suffocare, vel sibi ense manus inferre. Cum daemon sic eum efferasset, postea se confert Eulogius ad propinquos monachos, et dicit eis: Quid faciam? ad desperationem me deduxit mutilatus. Dicunt ei: Quamobrem? Ille autem: Me, inquit, graviter afficit; nec scio quid faciam. Abjiciam ipsum? sed Deo dedi dexteram, et timeo. Non abjiciam? sed me dies noctesque male habet. Nescio quid faciam. Ei dicunt illi absolute: Adhuc vivit magnus ille (sic enim vocabant sanctum Antonium), ascende ad ipsum, mutilatum imponens in navigium; et defer eum in monasterium, et exspecta donec magnus venerit e spelunca, et ad eum refer judicium, et quod tibi dixerit, sta illius sententiae. Deus enim tibi dicet per ipsum. Verbis eorum morem gessit Eulogius, et mutilato blandiens, cum eum immisisset in cymbam pastoralem, noctu egressus est ex urbe, et tulit eum in monasterium discipulorum magni Antonii. Accidit autem ut alio die veniret magnus sero vespere, ut narravit Cronius, amictus chlamyde pellicea. Ingressus est ergo in suum monasterium, erat autem haec ejus consuetudo, ut alloqueretur Macarium, et eum interrogaret: Frater Macari, veneruntne huc aliqui? Respondebat Macarius: Venerunt. Dicebat autem magnus: Suntne Aegyptii, an Jerosolymitani? Dederat autem magnus ei signum, dicens: Cum videris venisse aliquos quibus est minus negotii, dic: Adsunt Aegyptii. Quando autem videris venisse aliquos religiosiores et paulo consideratiores, dic: Sunt Jerosolymitani. Rogabat ergo magnus pro more, dicens fratri Macario: Sunt Aegyptii fratres, an Jerosolymitani? Respondet Macarius, dicens: Est mixtura. Quando ergo dicebat Macarius: Sunt Aegyptii, dicebat ei magnus: Para eis lentem, et da eis quod comedant. Et faciebat eis unam orationem, 729 et dimittebat eos. Quando autem dicebat: Sunt Jerosolymitani, sedebat per totam noctem, et eis dicebat ea quae pertinent ad salutem. Sedens ergo illo vespere omnes accersit magnus. Cumque nullus ei dixisset quod nomen haberet scholasticus, cum serus esset vesper, vocat eum dicens: Eulogi, Eulogi, Eulogi; et cum ter proclamasset, et scholasticus Eulogius non respondisset, putans aliquem alium vocari hoc nomine, dicit ei magnus: Tibi dico, Eulogi, qui venisti ab Alexandria. Tunc ei dicit Eulogius: Quid jubes, quaeso? Dicit ei magnus: Quid huc venisti? Respondit ei Eulogius, dicens: Qui tibi revelavit nomen meum, rem quoque propter quam veni revelavit. Dicit ei sanctus Antonius: Didici quare venisti; sed dic coram fratribus, ut ipsi quoque audiant. Jussus autem a magno Eulogius, dixit coram omnibus.

Hunc mutilatum inveni ego in foro projectum et neglectui habitum. Ejus autem misertus, Deum sum precatus ut daret mihi gratiam in ipsum tolerantiae, et illum assumpsi. Dexteram quoque dedi Deo, quod in morbo ejus curam geram, ut et ego per ipsum salvus fiam, et ipse a me recreetur. Sunt autem quindecim anni ex quo simul versamur, sicut etiam tuae sanctitati revelata sunt omnia. Sed nescio quidnam mali a me passus, post tot annos me summe vexat, et in animo habui ipsum ejicere, ipso me ad hoc cogente. Ea de causa veni ad tuam sanctitatem, ut mihi consulas quidnam debeam facere, et ores pro me; me enim vexat graviter.

Dicit ei magnus Antonius gravi et austera voce: Abjicias tu eum, Eulogi? at qui eum creavit non abjicit. Si tu eum abjicis, Deus ei excitabit te meliorem qui eum colligat. Conticuit Eulogius, et extimuit cum haec audiisset. Relicto autem Eulogio, magnus Antonius incipit lingua flagellare mutilatum, et ad eum exclamare: Mutilate, maculate, terra et coelo indigne, non cessas cum Deo pugnare, et tuum fratrem irritare? Nescis esse Christum qui tibi ministrat? Quomodo audes haec loqui adversus Christum? Non propter Christum se tuo mancipavit servitio? Cum ergo eum quoque verbis coercuisset increpantibus, eos dimittit; et cum disseruisset cum fratribus de iis quae erant unicuique necessaria, rursus accedit ad Eulogium et mutilatum, et dicit eis: Ne usquam immoremini, o fratres, sed abite in pace, et ne invicem separemini, deposita omni molestia quam vobis injecit daemon; et cum bona dilectione revertimini in cellam in qua longo tempore versati estis; jam enim Deus mittet ad vos. Haec enim tentatio in vos excitata est a Satana, quoniam scit vos jam ad finem pervenisse, et futurum esse ut coronas a Christo accipiatis, ipsum per te, et te per eum. Nihil ergo aliud cogitaveritis. Quod si veniens angelus non invenerit vos in eodem loco, futurum est ut coronis privemini. Cito ergo festinantes ingressi sunt, et venerunt in suam cellam charitate perfecta. Et intra quadraginta dies, obit beatus Eulogius migrans ad Dominum, et intra tres alios obit is qui erat corpore mutilatus, sed anima firmus ac robustus, qui ipse quoque in manus Dei suum commendavit spiritum.

Cum ergo aliquanto tempore versatus esset Cronius circa loca Thebaidis, descendit in monasterium Alexandriae, et accidit ut beati quidem Eulogii obitus a fraternitate celebraretur quadragesimus dies, manci autem tertius. Cum hoc ergo didicisset Cronius, obstupuit; et acceptum Evangelium, ut fidem haberent audientes, posuit in medio fratrum; et eis juravit, narrans magni Antonii de his praescientiam, et de omnibus quae acciderunt, et dicens: Horum ergo verborum fui interpres, cum beatus Antonius Graece nesciret; ego vero sciebam utramque linguam, et eis sum interpretatus, beatis quidem deinceps per Christi gratiam: Eulogio et corpore mutilato Graece, quae a magno dicta sunt; ipsi autem sancto et beato magnoque Antonio Aegyptiace, quae dicta sunt ab utroque.

CAPUT XXVII. De contemplatione quam vidit abbas Antonius.

Hoc quoque narravit Cronius illa nocte magnum eis narrasse Antonium: Ego, aiebat, anno integro oraveram ut revelaretur mihi locus justorum et peccatorum (Supra l. I, in Vita S. Antonii, c. 38; Pasch., c. 19, n. 4). Vidi autem gigantem nigrum altissimum, qui ad nubes usque pertingebat, habebat autem manus ad coelum usque extensas; infra autem erat lacus qui mare aequabat magnitudine. Vidi quoque animas tanquam aves sursum volantes; et quaecunque quidem ejus manus et caput supervolabant, servabantur ab angelis; quae autem a manibus ejus verberabantur, incidebant in lacum. Ad me itaque vox pervenit, quae dicebat: Quas vides animas supervolasse caput gigantis et ejus manus, eae sunt animae justorum, quae quidem ab angelis servantur in paradiso: quae autem a manibus nigri percutiuntur, eae in inferno demerguntur. Quae quidem attractae fuerunt a voluntate carnis, et odium secutae sunt, et referendae injuriae cupiditatem.

CAPUT XXVIII. Vita abbatis Pauli Simplicis .

Narravit autem sanctus Christi servus Hierax, et Cronius, et plures alii ex fratribus ea quae sum dicturus (Ruff., l. II, c. 31), quod quidam 730 Paulus agrestis agricola, insigniter innocens et moribus simplex, uxorem duxerat mulierem formosissimam, sed moribus improbam, quae longissimo tempore peccans eum latuit. Aliquando autem de improviso regressus ex agro, et ingressus domum suam, invenit eos turpia perpetrantes, deducente Paulum providentia ad id quod erat sibi conducibile. Eamque cum vidisset, cum eo cum quo habebat stupri consuetudinem, honeste ac decore risit, et eis exclamavit, dicens: Bene est, bene est, revera non est mihi curae. Per Jesum, ego eam non accipiam amplius, abi, eam tibi habe et ejus filios; ego enim recedo, et efficior monachus. Cum nulli autem dixisset aliquid, pertransit octo mansiones, et abit ad sanctum Antonium, et pulsat ostium. Egressus autem sanctus Antonius, eum interrogat: Quid vis? Et dicit Paulus: Volo fieri monachus. Respondet ei Antonius: Senex sexagenarius non potest hic fieri monachus; sed potius abi in vicum, et operare, et vitam dege operariam, Deo agens gratias. Non potes enim sustinere afflictiones solitudinis. Respondet senex, et dicit: Si quid me docueris, illud faciam. Dicit ei Antonius: Dixi tibi te esse senem, et non posse esse monachum; abi. Si enim vis esse monachus, ingredere coenobium ubi sunt complures fratres qui possunt tuam ferre imbecillitatem. Ego enim solus hic sedeo, quinque dierum spatio interjecto comedens, idque esuriens. His ergo verbis Paulum abigebat. Postquam autem eum non admisit, clauso ostio Antonius tribus diebus foras non est egressus, propter ipsum, ne quidem ad necessitates suas. Senex autem permansit non recedens. Quarto vero die cum eum premeret necessitas, aperto ostio egressus est. Et cum rursus vidisset Paulum, ei dicit: Abi hinc, senex. Quid mihi es molestus? non potes hic manere. Dicit ei Paulus: Fieri non potest ut ego alibi quam hic moriar. Cum aspexisset autem Antonius, et vidisset eum non ferre ea quae sunt ad victum necessaria, non panem, non aquam, non aliquid aliud, et jam quartum diem perseverasse jejunum, cogitavit apud se: Ne forte moriatur, ut qui non sit assuetus jejunare, et meam maculet animam. Eum ergo admittit. Tunc ei dicit Antonius: Potes esse salvus si habeas obedientiam, et quod a me audieris hoc feceris. Paulus autem respondens, dixit: Faciam quaecunque jusseris. Talemque vitae asperae agendae rationem et illis diebus suscepit Antonius, qualem quando erat in principio juventutis. Ejus ergo mentem probans Antonius, et dixit: Sta, et ora in hoc loco, donec ingrediar, et afferam tibi quod opereris. Ingressus autem speluncam, per fenestram animadvertit eum in eo loco totam hebdomadam manere immobilem, cum ab aestu torreretur. Egressus autem post hebdomadam, cum ex palmis ramos madefecisset, ei dicit: Accipe, et contexe funem ut me vides. Texit senex ad horam usque nonam quindecim ulnas magno labore. Cum autem vidisset Antonius id quod contexuerat, id minime ei placuit, et ipsi dicit: Male contexuisti, retexe, et denuo contexe; cum jam septimo die jejunus ageret, idque cum esset grandis aetate. Tantum autem eum hac de causa afflixit, ut aegre ferens senex fugeret Antonium, et vitam monachorum. Is autem eosdem ramos et retexuit, et iterum contexuit cum magno labore, quod ex contextura prima fuissent corrugati. Cum ergo vidisset magnus Antonius eum nec murmurasse, neque animum abjecisse, neque vultum suum omnino avertisse, et neque vel tantillum succensuisse, propter eum est compunctus. Et sole occidente ei dicit: Patercule, vis comedamus fragmentum panis? Dicit ei Paulus: Ut tibi videtur, abba. Hoc quoque rursus inflexit Antonium, quod non ad cibi nuntium protinus accurrerit, sed ei potestatem permiserit. Para ergo, inquit, mensam; et obediit. Fert panes Antonius, et imponit mensae quatuor paxamates, sex unciarum; et sibi quidem unum madefecit, erant enim sicci; illi autem tres. Psalmum psallit Antonius quem noverat; et cum eum duodecies cecinisset, duodecies oravit ut in hoc quoque Paulum probaret. Senex autem simul precatus est ipso magno Antonio promptius et alacrius. Malebat enim, ut arbitror, pascere scorpios, quam una vivere cum adultera. Post duodecim autem orationes, Paulo dicit magnus Antonius: Sede, inquit, et ne comedas usque ad vesperam; sed solum attende esculentis. Cum autem fuisset vespera, et Paulus non comedisset, dixit ei Antonius: Surge, ora, et dormi. Ille autem mensa relicta sic fecit. Media autem nocte excitavit eum ad orationem, et usque ad horam nonam produxit orationes. Mensa autem rursus apposita cum et rursus cecinisset et orasset, sero vespere sederunt ad comedendum. Cum ergo comedisset magnus Antonius unum paxamatem, aliud non tetigit. Senex autem comedens tardius, adhuc tenebat paxamidium quod ceperat. Exspectabat ergo Antonius donec perfecisset, et dicit ei: Comede, patercule, etiam unum aliud paxamidium. Dicit ei Paulus: Si tu comedas, ego quoque comedam; te autem non comedente, nec ego comedam. Dicit ei Antonius: 731 Mihi sufficit, sum enim monachus. Et ille: Et mihi sufficit; nam ego quoque volo fieri monachus. Surgit rursus, et facit duodecim orationes, et psallit duodecim psalmos. Et post orationes primi somni parum dormiunt; et rursus expergiscuntur ad psallendum a media nocte ad diem usque.

Deinde misit eum ad obeundam solitudinem, dicens ei: Veni huc post tres dies. Cum hoc autem factum esset, et quidam fratres ad eum venissent, observabat Paulus Antonium quidnam vellet eum facere. Is autem dixit ei: Tacens ministra fratribus; neque aliquid gustaveris donec fratres fuerint iter ingressi. Postquam autem tertia jam impleta esset hebdomada ex quo non comederat Paulus, fratres eum rogabant: Qua de causa taces? Cumque ille non responderet, dicit ei Antonius: Quid taces? colloquere cum fratribus. Ille vero est collocutus. Cum aliquando ei fuisset allata urna mellis, dixit ei Antonius: Frange vas, et mel effundatur. Sic autem fecit. Et ei rursus dicit: Collige rursus mel concha, ne sordes aliquas inferas. Et rursus jussit eum aquam haurire toto die. Et rursus cum vestem ejus dissolvisset, jussit consuere. Tantam denique hic vir possedit obedientiam, ut ei etiam data sit gratia divinitus, nempe ut ejiceret daemones. Postquam ergo vidit senem magnus Antonius, prompte eum esse ad omnia secutum in vitae exercendae ratione, ei dicit: Vide, frater, si sic in dies potes, mane mecum. Dicit ei Paulus: An quid mihi possis amplius ostendere, nescio. Nam ea quae vidi a te fieri, ego quoque facio facile et citra laborem, Deo mihi opem ferente. Tunc ei dicit Antonius alio die: In nomine Jesu, ecce factus es monachus. Cum autem satis superque compertum haberet in omnibus magnus et beatus Antonius, esse admodum perfectam animam Christi servum, ut qui esset admodum simplex; post certos menses Dei gratia opem ferente beato Antonio, facit ei deinceps cellam ad tres vel quatuor lapides a sua cella. Et dicit ei: Ecce Christi virtute opem ferente tu factus es monachus, mane deinceps seorsum, ut etiam facias periculum daemonum. Cum ergo anno uno apud se habitasset Paulus Simplicissimus, et gratia dignatus est adversus daemones et adversus omne genus morbos, se perfecte gerens in virtute exercitationis.

Quodam ergo die adolescentulus qui supra modum graviter vexabatur a daemone, allatus est ad beatum Antonium, habens principalem saevissimum daemonem, qui etiam ipsum coelum maledictis et probris insequebatur. Cum igitur adolescentem observasset magnus Antonius, dicit iis qui eum ducebant: Non est hoc meum opus; nam contra hunc ordinem daemonum, nempe principalem, nondum sum donatus gratia, sed haec est Pauli gratia Simplicis. Abiens ergo magnus Antonius ad probatissimum Paulum, ipsos quoque deduxit, et dicit ei: Abba Paule, ejice hunc daemonem ab hoc homine, ut sanus ad sua redeat, et Dominum glorificet. Dicit ei Paulus: Tu vero quid? Dicit ei Antonius: Non est mihi otium, est aliud quod agam. Et relicto illic puero, reversus est magnus Antonius in suam cellam. Cum ergo surrexisset innocens senex, et efficacem fudisset orationem, dicit provocans daemoniacum: Dixit abbas Antonius, Egredere ab homine. Daemon autem cum probris ac maledictis exclamabat, dicens: Non egrediar, helluo, senex nugator. Accepta itaque pelle sua ovilla, verberabat eum in tergo, dicens: Egredere, dixit abbas Antonius. Daemon autem maledictis insequebatur Paulum et Antonium. Helluones isti in senectute, veternosi, insatiabiles, qui propriis nunquam sunt contenti, quid est vobis commune nobiscum? quid in nos exercetis tyrannidem? Tandem dicit ei Paulus: Aut exibis, aut abeo ut id dicam Christo, isque faciet ut sit tibi vae. At Jesum quoque probris et maledictis insectabatur immitis ille daemon, clamans: Non exibo. Ea de causa indignatus Paulus adversus daemonem, egressus est e suo hospitio in ipso puncto meridiei; aestui autem Aegyptiorum intercedit cognatio cum fornace Babylonia. Stans ergo sanctus senex tanquam columna super petram, sic orat Christum, dicens: Tu vides, Jesu Christe, qui fuisti crucifixus sub Pontio Pilato, me non descensurum ex hac petra, neque esurum nec bibiturum donec moriar, nisi me nunc audieris, et hunc daemonem ab homine ejeceris, et a spiritu immundo ipsum liberaveris. Adhuc cum Jesu loquente simplici et humili Paulo, priusquam ipse preces perfecisset, exclamavit daemon, dicens: Recedo, recedo, vi egredior, et per tyrannidem expellor; discedo ab homine, non amplius ad eum accedo. Pauli simplicitas et humilitas me expellit, neque scio quo abeam. Protinusque exiit daemon, et mutatus est in maximum draconem circiter septuaginta cubitorum, receditque reptans in mare Rubrum ut impleretur quod dictum est per sanctum Spiritum: Fidem quae demonstratur justus annuntiabit (Prov. XII). Et rursus alibi: Super quem respiciam, inquit Dominus, nisi super mansuetum et humilem et trementem verba mea (Isa. LXVI)? Solent enim humiliores daemones ejici ab hominibus fide 732 principalibus, principales rursus daemones fugari ab humilibus. Haec sunt miracula sancti Pauli Simplicis et humilis, aliaque plura et his majora. Hic vocatus est Simplex a tota fraternitate.

CAPUT XXIX. Vita abbatis Pachon .

Quidam Pachon nomine, cum pervenisset ad annum septuagesimum, sedebat in Scete. Accidit autem ut ego vexatus ab affectione femineae cupiditatis, cogitationibusque et visis nocturnis, ferrem difficiliter. Cumque parum abesset quin propter hanc tentationem exirem e solitudine, quod me haec animi perturbatio ageret vehementissime, vicinis quidem meis rem non exposui; sed neque meo magistro Evagrio [ Al., Eulogio]: sed latenter veniens in solitudinem quindecim diebus versatus sum cum patribus senescentibus in solitudine, qui erant in Scete. Inter quos incidi etiam in sanctum virum Pachonem. Cum ergo invenissem eum sinceriorem et magis versatum in exercitatione, ausus sum ei meum animum aperire. Dixit autem mihi ille sanctus: Ne tibi videatur res mira et aliena; hoc enim non tibi accidit ob delicias, otiumque et negligentiam. Nam et mores tibi ferunt testimonium, et penuria eorum quae sunt necessaria, et quod nulla sit hic tibi consuetudo cum feminis; sed potius hoc tibi accidit ab adversario ob studium virtutis. Est enim triplex hostis qui impellit ad fornicationem. Aliquando enim nos caro invadit luxurians, et quae nimis laute et delicate est curata; aliquando autem in nos insurgunt motus animi propter cogitationes; aliquando autem ipse quoque daemon in nos exercet tyrannidem propter invidiam; nam ego quoque multa observans, hoc inveni. Ecce me, ut vides, hominem senem; cum jam quadragesimum annum degam in hac cella, curam gerens meae salutis, et ad hanc aetatem pervenerim, tentor usque in hodiernum diem. Et juravit dicens: Jam duodecim annis postquam transegi annum quinquagesimum, nullam diem nec noctem intermisit qua me non invaserit. Cum itaque suspicatus essem Deum a me recessisse, quandoquidem tanta in me daemon uteretur potestate, potius delegi mori absque ratione, quam vitio affectioneque corporis, me turpiter gerere. Egressusque a cella mea, et obiens solitudinem, inveni speluncam hyaenae. In quam speluncam me nudum immisi toto die, ut ferae egressae me devorarent. Postquam autem fuit vespera, prout scriptum est, Sol cognovit occasum. Posuisti tenebras, et facta est nox. In ipsa transibunt omnes bestiae silvae. Catuli leonum rugientes ut rapiant et quaerant a Deo escam sibi (Psal. CIII). Egressae ergo ferae in illa hora, et masculus et femina, me a pedibus ad caput usque odorati sunt, circumlingentes. Cumque exspectarem fore ut devorarer, a me recesserunt. Cum ergo illic tota nocte jacuissem, non fui devoratus. Existimans ergo Deum omnino mihi pepercisse, surrexi. Rursus vero in cellam redii. Cum autem se paucis diebus continuisset daemon, me est adortus vehementius quam antea, ut parum abfuerit quin blasphemarem. Transformatus enim cum esset in puellam Aethiopissam, quam in mea juventute videram aestate spicas legentem, ea mihi visa est meis insidere genibus; meque usque adeo commovit ut putarem me cum ea coivisse. Furore ergo percitus impegi ei colaphum; eaque sic evanuit. Hoc autem mihi crede dicenti: biennio non poteram ferre manus meae fetorem. Cum ergo hac de causa pusilli et abjecti animi evasissem, et de me omnem spem abjecissem, egressus sum pererrans vastam solitudinem, et inveni parvam aspidem. Quam cum accepissem, eam admoveo meis genitalibus, ut vel sic morsus morerer; et cum eis caput virilibus applicassem, ut quae mihi fuissent causa tentationis, ne sic quidem morsus sum gratiae providentia. Post haec autem audivi vocem dicentem mihi in mea cogitatione: Abi, Pachon, decerta; ideo enim permisi in te tantam exerceri potestatem, ne tibi esset elatior et arrogantior spiritus, perinde ac ipse posses hanc superare affectionem: sed tuam agnosceres imbecillitatem, et in tuae vitae instituto nunquam haberes fiduciam, sed recurreres ad Dei auxilium. Sic autem admonitus et confirmatus, ad cellam sum reversus, et deinceps sedens cum fiducia, et nullam belli curam gerens, reliquos dies egi in pace. Daemon autem cum cognovisset meam ejus despicientiam, pudore deinceps affectus, ad me non accessit amplius. His verbis cum ad luctam adversus Satanam me confirmasset, et ad bellum instruxisset, et adversum daemonem fornicationis me parasset ac docuisset, dimisit, jubens ut forti animo me gererem in omnibus.

CAPUT XXX. Vita Abbatis Stephani .

Stephanus quidam Libs genere, sedit sexaginta annos ex latere Marmaricae et Mareotae. Is cum fuisset summe versatus in exercitatione, et esset discernendi potestate praeditus, hanc gratiam est 733 consecutus, ut quicunque eum conveniret, a quacunque cruciaretur molestia, is molestia vacuus ab eo recederet. Fuit autem is quoque notus beato Antonio. Pervenit autem etiam ad nostra usque tempora; atque ego quidem cum eo non sum versatus propter viae longitudinem: sanctus autem Ammonius et Evagrius, qui eum convenerunt, narraverunt se eum invenisse in talem prolapsum aegritudinem in ipsis locis testiculorum, et penis summum ulcerasse cancrum, qui φαγέδαινα dicitur. Eum, aiebant, invenimus dum a quodam medico curaretur. Et manibus quidem operabatur; et palmae ramos contexebat, et nobiscum etiam loquebatur: reliquo autem corpori manum adhibebat chirurgus. Erat autem Dei gratia, ea praeditus patientia, ut perinde affectus videretur, ac si corpus alterius secaretur; et cum ejus membra rescinderentur, non secus ac si essent pili insensiles, ita mansit immutabilis, tam insigniter et admirabiliter erat a Deo instructus. Cum hos autem, inquit, partim angeremur, partim vero terreremur, quod tanti viri talis vita in tantum morbum incidisset, et tales medicorum exsectiones, nostras autem cogitationes sensisset beatus Stephanus dicebat nobis: Ne ex hac re offendamini, o filii; nihil enim quod Deus facit, ad malum unquam facit, sed ad bonum finem. Fortasse enim membra merebantur supplicium, et melius est ea hic dare poenas, quam post excessum ex hoc stadio. Cum nos ergo sic est hortatus, et verbis confirmavit ad tolerantiam, aedificavit ad fortiter ferendas afflictiones. Haec autem narravi, ne videatur nobis alienum, quando viderimus aliquos sanctos incidisse in tales calamitates.

XXXI[recensere]

CAPUT XXXI. De Valente qui excidit.

Fuit quidam Valens, genere quidem Palaestinus, mente autem Corinthius; Corinthiis enim vitium inflationis tribuit sanctus Paulus, dicens: Et vos inflati estis (I Cor. V). Qui cum venisset in solitudinem, ipse quoque plures annos habitavit nobiscum. Eo autem processit superbiae, ut deceptus sit a daemonibus. Ex eo enim quod ipse paulatim deciperetur, fecit ut ipse de se magnifice ac praeclare sentiret, tanquam cum eo versarentur angeli, eique in singulis ministeriis inservirent. Quodam certe die, ut narrabant, cum operaretur in tenebris, acum dimisit qua consuebat sportam. Quam cum ipse non invenisset, daemon ei fecit lampadem, et invenit acum. Hoc nomine rursus inflatus, magnificam de se induit opinionem, et usque adeo elatus est, ut etiam contemneret ipsam Sacramentorum communionem. Cum autem Christus Dominus ejus esset misertus, sic providit ut ejus detrimentum cito fieret manifestum universae fraternitati. Accidit ut quidam venientes hospites afferrent ad fraternitatem bellaria in ecclesiam. Porro autem cum eas accepisset sanctus Macarius presbyter noster, misit ad unumquemque in cellam circiter pugillum, inter quos etiam ad Valentem. Cum autem accepisset Valens, eum qui attulerat contumelia affecit, et verberavit, et ei dicit: Abi, et dic Macario: Non sum te deterior, ut tu ad me mittas benedictiones. Cum cognovisset ergo sanctus Macarius eum esse seductum, accessit uno die postea ad eum exhortandum. Et ei dicit: Valens, illusus es, desine, Deumque deprecare. Postquam autem non audivit ejus admonitiones, recessit admodum afflictus et moerens ob Valentis ruinam. Cum ergo certo sibi persuasisset daemon, eum ejus deceptioni maxime fidem habuisse, abit, et figuram Servatoris induit, et noctu accedit in phantasmate, mille angelis lampadas tenentibus, et rotam igneam, in qua visus est figuram exprimere Servatoris. Unusque eum praecedit et dicit: Christus dilexit tuum institutum, tuamque vivendi libertatem et confidentiam, et venit ut te videat; egredere ergo e cella, et nihil aliud feceris, nisi cum procul eum videris, procumbens eum adora, et ingredere in tuam cellam. Egressus ergo cum vidisset apparatum lampadum, circiter a stadio procul Antichristum adoravit. Alio itaque die adeo fuit emotae mentis, ut ingrederetur ecclesiam, et fraternitate congregata diceret: Ego non habeo opus communione; Christum enim vidi hodie. Tunc Patres eum anno uno vinxerunt, et in ferreos compedes conjecerunt, et curarunt; precibus, ejusque contemptione, vitaque austeriore detrahentes ejus persuasionem; nam, ut dicitur, contraria contrariis medicamentis curantur.

Necesse est autem eorum quoque qui sunt tales vitam in hoc libro inserere, ad securitatem eorum qui legunt: sicut etiam sanctis plantis accessit lignum paradisi, nempe cognitio boni et mali (Gen. II); ut si quando contigerit eos in aliqua re se recte gerere, non se efferant et se jactent de virtute. Nam saepe quoque virtus efficitur occasio prolapsionis, quando non recto scopo facta fuerit. Scriptum est enim: Vidi justum pereuntem in sua justitia (Eccle. VII). Id quoque est vanitas.

CAPUT XXXII. De Erone .

Fuit quidam, Ero nomine, mihi vicinus, Alexandrinus genere, urbanus adolescens, bono ingenio, vita mundus. 734 Qui ipse quoque post magnos labores et praeclaros sudores, ab arrogantia arreptus et elatione, praeceps ruit, et adversus patres superbus evasit et insolens, et cum illis beatum etiam Evagrium [ Al. Macarium quoque presbyterum] affecit contumelia, dicens: Qui tuae doctrinae parent, decipiuntur; non oportet enim alios magistros attendere praeter Christum. Abusus est autem testimonio quoque ad perversum scopum suae stultitiae, dicens: Ne vocaveritis magistrum super terram (Matth. XXV). Qui ipse quoque mentem adeo habuit obtenebratam vana persuasione suae opinionis, ut fuerit etiam ferro vinctus cum nollet convenire ad sacramenta. Amica autem veritas. Fuit is vitae instituto admodum subtili et accurato, adeo ut multi dicant, quibus cum eo intercessit consuetude, quod saepe non nisi post tres menses comedebat, contentus communione sacramentorum, et sicubi ei apparuisset olus agreste. Accepi autem ego quoque ejus experientiam cum beato Albino, cum irem in Scetem: aberat autem Seete a nobis quadraginta milliaribus. In his quadraginta milliaribus nos bis comedimus, et ter aquam bibimus; ille vero cum nihil gustasset pedes ingrediens, pronuntiavit memoriter quindecim psalmos, deinde magnum psalmum, deinde epistolam ad Hebraeos, deinde Isaiam, et partem propheticorum Jeremiae, deinde Lucam Evangelistam, deinde Proverbia. Eum autem ambulantem non poteramus consequi. Is postremo arreptus a mali daemonis operatione, ut qui ageretur ab igne vehementissimo, in sua quidem cella sedere non poterat: profectus autem Alexandriam, divino quodam consilio clavum clavo extrusit. Sua sponte enim incidit in promiscuum et indifferentem rerum usum, inventa postea salute involuntaria. Accessit enim ad theatra et equestria certamina, et versabatur in cauponis; is autem cum gulae esset deditus et ebrietati, incidit in coenum femineae cupiditatis; et cum peccare constituisset, cum quadam mima assidue collocutus, ulcus suum aperuit. Cum haec sic fierent, divino quodam consilio enatus est ei anihrax in glande; et tempore semestri usque adeo aegrotavit, ut ejus virilia membra computruerint, et sua sponte ceciderint. Cum postea autem convaluisset, reversus est ad hoc ut ea sentiret quae Dei sunt, et venit in solitudinem, haec omnia confitens patribus; et cum non pervenisset ad operationem, paucis post diebus obdormiit.

CAPUT XXXIII De Ptolemaeo qui excidit.

Alius quidam rursus, nomine Ptolemaeus, cum narratu difficilem, vel potius quae narrari non potest vitam transegisset, habitavit initio ultra Scetem in ea quae dicitur Κλίμαξ, id est scala. Est autem locus qui sic dicitur in quo nemo potest habitare, propterea quod puteus aquarum distet decem et octo milliaribus. Cum is ergo multa vasa fictilia portasset, et Decembri et Januario mense rorem collegisset (est enim permultum roris in illis partibus) et spongia ex lapidibus expressisset, perstitit illic habitans annos quindecim. Qui abalienatus a doctrina et congressione virorum sanctorum et utilitate et continua sacramentorum communione, a recta via usque adeo recessit, ut quod nonnulli dicunt impii, casu omnia fieri, is quoque infelix id fateretur, daemone erroris deinceps in eum obtinente imperium. Hic enim inimicus vano huic homini suggessit, ut diceret res nullam habere essentiam; sed omnino esse omnia ex eo quod mundus ferretur sua sponte. In hujus ergo animam haec immisit omnium vitae hostis, dicendo: Cum res ita se habeant, quid frustra teipsum foris domas? Quidnam te juvabit, Ptolemaee, si non sit remuneratio? Quaenam autem tibi sufficeret merces tot et tantorum laborum, etiamsi esset qui redderet? Quodnam autem est judicium quod minantur Scripturae, si nulla sit providentia? His satanicis circumseptus cogitationibus miserrimus Ptolemaeus, dicitur esse emotae mentis, et hucusque errare in Aegypto, et seipsum dedidisse gulae et ebrietati, cum nemine conversans, sed mutus forum obiens, miserabile et lacrymabile spectaculum Christianorum oculis, ludibrium autem iis qui vitam nostram nesciunt. Haec autem calamitas immedicabilis miserum invasit Ptolemaeum, ex rationis experte quadam arrogantia, quod a seductore daemone illusus, existimaret se scientia pollere super omnes sanctos Patres: per quam inflatus, sui ipsius hostis, praeceps datus est in profundum interitus, cum nullum unquam convenisset ex sanctis Patribus qui sapienter gubernaverant, nec eorum fuerit fundatus spiritali doctrina; sed inventus absque gubernatore, in extremum mortis profundum cecidit, et sicut arbor viridibus foliis comata, et fructibus ornata, quae uno temporis momento omnibus simul est nudata, reddita est arida. Nam ut scriptum est: Quibus non est gubernatio, ii cadunt ut folia (Prov. XI).

CAPUT XXXV. De virgine lapsa.

Novi rursus quamdam virginem Jerosolymis, quae saccum gestavit sexennio, 735 et fuit inclusa; nec aliquid accepit ex iis quae tendunt ad voluptatem, sed summam continentiam exercuit inter feminas. Postea autem a divino deserta auxilio propter summam superbiam quae malorum omnium est nutrix, lapsa est, et aperta fenestra admisit eum qui ei inserviebat, et cum eo fuit commixta; eo quod non divino proposito et ex charitate se exercuerat, sed ut humanae scenae serviret, quod quidem est vanae gloriae et pravi instituti. Nam cum ejus piae cogitationes occupatae essent in damnandis aliis, incitaretur autem furore a daemone superbiae, eoque valde delectaretur, ab ea recessit sanctus angelus custos temperantiae.

Ideo autem scripsimus, o virorum fidelissime, et vitam eorum qui se recte et ex virtute gesserunt, et eorum qui post multos labores per otium et socordiam a summo et perfectissimo vitae instituto exciderunt, capti a diabolo omne genus laqueis, ut unusquisque ex suae vitae instituto intelligens occulta retia hostis bonorum, fugiat ejus laqueos. Cum sint ergo multi, iique magni viri et mulieres, qui ab initio se recte gesserunt in honesto instituto exercitationis, tandem autem fuerunt eversi radicitus ab omnium hominum adversario; ex multis facta mentione paucorum, plurimos praeteribo silentio, ut qui neque ipsos erigam, neque mihi prosim, dum in iis multum immoror, et eximios Christi athletas negligo, non narrans virtutes divinae eorum exercitationis.

CAPUT XXXV. Vita abbatis Eliae.

Elias quidam optimus exercitator, fuit virginum amantissimus, curam gerens partis imbecillioris. Sunt enim tales animae, quibus fert finis testimonium, quod id faciant ex virtute. Is cum misertus esset ordinis feminarum quae se exercent, haberet autem facultates in Athribe [ Al., Athlebe] civitate, aedificavit magnum monasterium, et illic congregavit omnes quae errabant virgines, consequenter earum in omnibus curam gerens, suppeditans eis omnia quae ad usum pertinent necessarium: hortos, et ad eorum culturam instrumenta, atque ut semel dicam, omnia quae postulat vita exercitationis. Eae autem ex diversis vitae institutis et privata deductae consuetudine, inter se depugnabant assidue. Cum ergo oporteret hunc sanctum et eas audire, et efficere ut pacem inter se servarent, collegerat enim ad trecentas, et necesse ei fuerat esse earum intercessor biennio, licet aetate juveni; erat enim circiter triginta aut quadraginta annos natus, is tentatus fuit a voluptate. A monasterio autem recedens jejunus, errabat per solitudinem duos dies, hoc rogans, et dicens: Aut occide me, ne ipsas videam afflictus; aut meam auter affectionem, ut earum curam geram ut postulat ratio. Cum fuisset ergo vespera, eum somnus oppressit in solitudine. Venientes autem ad eum tres angeli, ut ipse mihi narravit, eum retinentes, ei dicunt: Cur exiisti ex monasterio feminarum? Rem itaque eis narravit, dicens: Timui ne et illas laederem et meipsum. Dicunt ei angeli: Si te ergo liberaverimus ab hac affectione, redibis, et earum curam geres? His assensus est. Ab eo autem jusjurandum exigunt: narrabat autem jusjurandum. Jura nobis tale jusjurandum: Per eum qui mei curam gerit, earum curam geram. Hoc eis juravit. Tunc angeli eum tenuerunt: unus manus, et alter pedes, tertius autem accepta novacula excidit ejus testiculos tanquam in exstasi, non vere, sed quadam visione. Visus est ergo in illa exstasi veluti excisus fuisse et curatus. Post hoc interrogant ipsum angeli, dicentes: Sensisti utilitatem aliquam? Eis dicit ille: Valde magnam accepi utilitatem; valde enim levatus sum, et persuasum habeo me esse liberatum a labore et affectione. Tunc angeli ei dicunt: Abi ergo ad tuum monasterium. Reversus est autem post quinque dies, eum lugente toto monasterio, et intus ingressus est; atque ex eo tempore mansit in cella ad lactus ( sic ) monasterii, quandoquidem cum esset prope, eas corrigebat assidue, quantum in illo erat. Cum autem postea vixisset alios quadraginta annos, affirmabat Patribus, quod ab eo tempore non ascenderat in cor ejus affectio cupiditatis feminiae. Haec est gratia sancti viri Eliae, et haec exercitatio, et quemadmodum curam gessit monasterii virginum.

CAPUT XXXVI. Vita abbatis Dorothei.

Cui successit Dorotheus vir probatissimus, qui in bona vita, et quae in agendo versatur, consenuit. Qui cum non posset quidem sic curam gerere monasterii ut hic beatus, neque mansisset in illa cella, in ipso monasterio in superiori coenaculo seipsum inclusit, et fecit fenestram quae spectabat ad monasterium feminarum, quam claudebat et aperiebat. Perpetuo ergo assidebat fenestrae, procurans ut inter eas pugnae cessarent. Sicque in superiori coenaculo consenuit, cum nec ullus seorsum ascendere, neque ille posset descendere, non enim stabant scalae. Haec est beati Dorothei religiosa et virtutibus ornata vita. Hic ejusdem vitae finis.

CAPUT XXXVII. De Amma Piamun.

736 Fuit quaedam virgo Piamun, quae annos vitae suae vixit cum matre propria, sola cum sola vespere comedens, et linum nens. Haec dignata est gratia praedictionis futurorum inter homines. Accidit aliquando in Aegypto, cum Nilus ascenderet, ut vicus vicum invaderet; pugnant enim pro aquarum divisione, adeo ut sequantur caedes et sauciationes. Potentior ergo vicus ejus vicum invasit, et venit virorum multitudo cum lanceis et clavis, ut ejus vicum exscinderet. Astitit autem huic beatae angelus revelans eorum invasionem; et accersitis vici presbyteris, eis dicit: Exite, et ex hoc vico occurrite eis qui veniunt contra vos, ne vos quoque una cum vico pereatis, et rogate eos ut desistant ab insidiis adversus vos paratis. Territi autem presbyteri ei ad pedes procumbunt, eam rogantes et dicentes: Nos non audemus eis ire obviam; scimus enim eorum temulentiam et petulantiam; sed si facis misericordiam in nos et in totum vicum, et in domum tuam, ipsa eis egredere obviam, illosque pacatos averte. Illa autem cum non assensa esset, veniens in suam domunculam, stetit tota nocte orans et genu minime flectens, sed rogans, dicendo: Domine qui judicas terram, cui nihil placet quod est injustum, cum haec ad te venerit oratio, virtus tua eos sistat immobiles tanquam columnam, ubicunque eos deprehenderit. Cum haec sancta virgo sic orasset, tale quid accidit. Hostes circa horam primam, a tribus milliaribus, in loco fixi tanquam columna, labefactari non poterant. Illis quoque revelatum est quod servae Christi Piamun intercessionibus factum est eis impedimentum; iique ad vicum mittentes pacem petierunt, dicentes: Agite Deo gratias et precibus Piamun quae nos impedierunt, ne magnum vobis malum inferremus.

CAPUT XXXVIII. Vita abbatis Pachomii , et eorum qui cum ipso erant.

Tabennesis est locus sic appellatus in Thebaide, in quo fuit Pachomius monachus, vir ex iis qui vixerunt in summo et perfecto vitae instituto (Vita ejus supra, l. I), adeo ut is fuerit dignatus et futurorum praedictionibus et angelicis visionibus. Is fuit valde amans pauperum, et magna charitate in homines. Eo ergo sedente in hac spelunca, visus est ei angelus Domini, qui ei dicit: Pachomi, ea quidem quae ad te pertinent, recte et ex virtute gessisti; supervacanee ergo sedes in hoc loco; age ergo, egredere, et congrega omnes juniores monachos, et habita cum eis, et sequens formam quam dabo tibi, eis leges constitue. Eique dedit tabulam aeneam, in qua haec scripta fuerant: Concede unicuique ut comedat et bibat pro viribus comedentium; eis quoque manda opera quae proportione conveniant ac respondeant, et neque jejunare prohibe nec comedere. Sic quidem fortibus fortia manda opera, imbecilla autem et levia iis qui se magis exercent, et sunt imbecilliores. Fac autem diversas cellas in eadem aula, et tres in cella maneant. Omnibus autem cibus in una domo paretur. Dormiant autem non recumbentes, sed exstructis sibi sedibus paulo supinioribus, et illic suis impositis stragulis dormiant sedentes. Noctu autem gestent lebitones lineos, succincti. Habeat unusquisque ex his pellem ovillam albam laboratam, absque ea neque comedant, neque dormiant. Ingredientes autem ad Christi communionem Sabbato et Dominica, zonas solvant, et pellem ovillam deponant, et cum sola cuculla ingrediantur. Fecit autem eis cucullas sine villis tanquam pueris, in quibus etiam jussit imponi figuram crucis purpureae, Jussit autem esse viginti quatuor ordines fratrum, ex numero viginti quatuor litterarum; praecepitque unicuique ordini imponere nomen elementum Graecum, ab α, β, et quae deinceps sequuntur, usque ad ω, ut dum interrogat archimandrita de aliquo in tanta multitudine, sciscitetur eum qui est ab eo secundus, quomodo se habet ordo α, aut quomodo se habet ordo β. Rursus saluta ρ, sequendo quoddam proprium nomen litterarum: et simplicioribus quidem et sincerioribus impones nomen ι ; difficilioribus autem ξ: et sic convenienter institutis eorum et vitae et moribus, unicuique ordini elementum litterae accommodabis; solis spiritalibus intelligentibus ea quae significantur. Scriptum autem erat in tabula: Si venerit hospes alterius monasterii, quod habet aliam formam, cum eis nec comedat nec bibat, et nec ingrediatur in monasterium, nisi fuerit inventus in via. Porro eum qui semel ingreditur, nec potest cum eis ad triennium sustinere certamen, non admittes; sed cum opera fecerit difficiliora, sic prodeat in stadium post triennium. Comedentes autem velent capita cucullis, ne frater fratrem videat mandentem. Comedenti non licet loqui, nec extra quadram et mensam usquam alio oculos convertere. Constituit autem ut per totum diem facerent duodecim orationes, et cum ad vespertinum lumen venirent, et in nocturnis vigiliis duodecim, et hora nona tres. 737 Quando autem videretur comedendum esse multitudini, constituit ut unusquisque ordo in unaquaque oratione psalmum prius caneret. Cum autem magnus Pachomius contra angelum diceret esse paucas orationes, ei dicit angelus: Has constitui, ut parvi quoque possint procedere ad perficiendam regulam, nec eis sit molestum; qui autem sunt perfecti, non opus habent ut leges eis ferantur; nam cum per se sunt in cellis, totam suam vitam attribuunt contemplationi. His autem legem tuli, qui mentem minime habent intelligentem, ut sicut servi contumaces, metu domini totum vitae institutum implentes, secure et libere degant. Cum haec ordinasset angelus, et implesset ministerium, recessit a magno Pachomio. Sunt autem haec monasteria quae formam hanc obtinuerunt, habentia virorum circiter septem millia. Est autem primum et magnum monasterium, in quo ipse habitat beatus Pachomius, quod alia peperit monasteria, continens numerum circiter mille quadringentorum virorum.

CAPUT XXXIX. Vita abbatis Aphthonii .

Inter quos est etiam servus Dei qui vocatur Aphthonius, qui est mihi germanus ac sincerus amicus, qui nunc obtinet secundum locum in illo monasterio. Quem ut qui sit potens in Christo, firmusque ac stabilis, nec facile offendi possit, mittunt ad suos usus Alexandriam, ut vendat quidem eorum opera, emat autem quae sunt eis necessaria. Sunt autem alia quoque monasteria quae constant ex ducentis et trecentis animabus. Atque in Panis quidem ingressus sum civitatem, in qua monasterium constat ex viris trecentis. Exercent autem omnem artem, et ex iis quae supersunt, aedificant etiam mulierum monasteria, et custodias. Mane ergo surgentes ii quibus sua vice hoc munus obtingit, alii quidem sunt occupati in culina, alii vero versantur in mensis parandis, mensae imponentes panes et olera agrestia, olivas, caseos, et extremas carnium partes, et comminuta olera. Atque ingrediuntur quidem, qui minus sunt robusti, hora septima, et comedunt, ut qui sint imbecilliores; alii nona, alii decima, alii sero vespere, alii post biduum, alii post triduum, alii post quatriduum, alii post quinque dies, adeo ut unumquodque elementum horam propriam significet. Sic autem erant eorum quoque opera: alius quidem laborat in agro colendo, alius in horto, alius in pistrino, alius in aeris officina, alius in fabricando, alius in arte fullonia, alius in parandis coriis, alius in consuendis calceis, alius in pulchre scribendo, alius contexebat magnas sportas, alius canistros et sportulas. Memoriter autem omnes expromunt Scripturas.

Horum est mulierum quoque monasterium circiter quadringentarum, quod habet eamdem vivendi formam et idem institutum, praeter pellem ovillam. Et sunt quidem mulieres trans fluvium Nilum; viri autem ex adverso earum. Si virgo autem obierit, reliquae virgines cum eam ad sepulturam concinnaverint, efferunt, et eam ponunt ad ripam fluvii. Trajicientes autem fratres cum palmis et ramis olivae et psalmodia, eam transmittunt, et in suis monimentis sepeliunt. Praeter presbyterum autem et diaconum nullus transit ad monasterium feminarum, idque die Dominico

CAPUT XL. De Virgine , de qua fuerat dictum falsum testimonium.

In hoc monasterio feminarum haec res accidit. Sutor saecularis cum trajecisset per ignorantiam, quaerebat opus: egressa autem una junior quam ejus postularet ratio (est enim locus desertus) invita eum convenit, deditque ei responsum: Nos habemus nostros sutores. Alia autem quae ejus viderat colloquium, cum processu temporis inter eas exorta esset contentio, ex diaboli suggestione, prae summa malitia et animi excandescentia eam calumniata est apud fraternitatem propter id colloquium. Cum qua concurrerunt paucae, quae non adeo magna ferebantur malitia. Illa autem dolore confecta, ut quae talem subiisset calumniam, quae ne in ejus quidem mentem venerat, nec rem potuisset tolerare, se clam jecit in fluvium, et sic obiit. Cum autem id sensisset ea quae ipsam fuerat calumniata, et vidisset se malitiose eam fuisse calumniatam, et hoc scelus a se commissum, et ipsa quoque se clam suffocavit, cum factum aegre ferret. Cum autem venisset presbyter, reliquae virgines ei rem renuntiaverunt: jussit itaque pro nulla harum fieri oblationem. Reliquas autem tanquam conscias, et quae calumniantem non compescuerant, et quae dicta sunt crediderant, septennium segregavit, eas excommunicans.


XLI[recensere]

CAPUT XLI. De Virgine quae simulabat stultitiam.

In hoc monasterio fuit alia virgo quae propter Christum simulabat stultitiam (Pelag., libell. XVIII, n. 19), 738 et se a daemone occupari, persuadens sibi per haec virtutem optime exercere, se in ea praeclare gerens, seque reddens abjectam et humilem. Hanc usque adeo reliquae sunt aspernatae, ut nec cum ea quidem vescerentur, id illa excipiente cum laetitia. Discurrens itaque in culinam, exhibebat aliis omne genus ministerium, adeo ut nec horam quidem unam intermitteret, sed tanquam ancilla serviret: eratque haec beata, ut dicitur, spongia monasterii, revera implens id quod scriptum est in Evangelio: Qui vult inter vos esse magnus, sit omnium servus, et omnium minister (Matth. XX; Marc. X). Et rursus alibi: Si quis videtur esse inter vos sapiens in hoc saeculo, sit stultus ut fiat sapiens (I Cor. III). Atque aliarum quidem virginum erat ejusmodi habitus, ut essent tonsae, et haberent cucullos in capite; ipsa vero panno caput obvoluta obibat earum omnium ministerium. Eam nulla ex quadringentis vidit mandentem omnibus annis vitae suae. In mensa nunquam sedit, neque unquam fragmentum panis comedit, sed micas mensarum spongia colligens, et ollas lavans, his erat contenta. Neque vero ea unquam induit calceos, neque aliquem affecit contumelia, non murmuravit, non parvum vel magnum quid est locuta, etsi contumelia afficeretur, et pugnis tunderetur, et maledictis appeteretur, et plurimi eam abominarentur.

CAPUT XLII. De sancto Pitirum.

De hac sancta, sancto Pitirum anachoretae, qui sedebat in Porphyrite, viro probatissimo in virtute exercitationis, astitit revelans angelus (Pelag., libell. XVIII, num. 19, ubi dicitur Pyoterius), qui ei dixit: Cur tibi places, et te magnifice circumspicis ob ea quae a te recte et ex virtute geruntur, ut qui sis pius et religiosus, et sedeas in hoc loco? Vis videre mulierem te magis piam ac religiosam? Abi in monasterium feminarum Tabennesiotarum, et invenies illic unam quae habet redimiculum in capite; ea est te melior: quae cum tanta turba decertans, et omnibus indiscriminatim serviens, cor nunquam abduxit a Deo, etsi ab omnibus superbe contemnatur. Tu autem etiamsi hic sedeas, per urbes tamen vagaris cogitatione, qui orbem habitabilem nunquam calcasti pedibus. Surgens autem magnus Pitirum, venit usque ad monasterium Tabennesiotarum, et rogat magistros ut liceat ei transire usque ad monasterium feminarum; ut qui esset ergo inter Patres magnae existimationis, et consenuisset in exercitatione, bono ac fidenti animo transmisso fluvio eum introduxerunt. Cum autem orassent, petiit magnus Pitirum ut virgines omnes coram ex facie videret. Cum omnes ergo in medium accessissent, illa non apparuit. Tandem dicit eis sanctus Pitirum: Cunctas ad me adducite. Cum autem dicerent: Adsumus omnes, dicit eis: Deest una quam ostendit mihi angelus. Eae vero dicunt: Unam habemus Salem, quae est in culina. Sic enim vocant illic eas quae non sunt sanae mentis. Dicit eis magnus: Illam quoque adducite, sinite ut eam videam. Iverunt itaque ad eam vocandam. Illa vero nequaquam obediit, ut quae rem sentiret, nam forte ipsi quoque fuerat revelatum. Eam ergo vi trahunt, ipsi dicentes: Sanctus Pitirum vult te videre, erat enim is magni nominis. Ea ergo adducta, vidit magnus ejus faciem, et pannum in capite et fronte ejus, et cadens ad pedes ejus, dicit ei: Benedic Amma. Cadens autem ad pedes ejus ipsa quoque dicebat: Tu mihi benedic, domine mi. Cum hoc autem cunctae vidissent, obstupuerunt, et ei dixerunt: Ne tibi fiat probrum ac vituperium, est enim Sale. Eis dicit sanctus Pitirum: Vos estis Sale, haec enim et me et vobis est melior; est Amma (sic enim vocant Matres spiritales), et quaeso ut ea dignus inveniar in hora judicii. Eae autem cum audiissent, ceciderunt ad pedes ejus flentes, et confitentes omnes quod beatam diversis modis afficerent contumelia. Alia quidem dicens: Ego hanc semper subsannabam; alia, Ego ejus humilem habitum irridebam; et alia, Ego eam tacentem afficiebam contumelia; et rursus alia, Ego quadrae eluviem saepe in eam effudi; alia, Ego ei plagas inflixi; alia rursus, Ego ea sum quae ei pugnos incussi; alia rursus, Ego sinapio ejus nares aspersi. Et ut semel dicam, significabant omnes se eam variis affecisse contumeliis. Cum harum ergo confessionem accepisset sanctus Pitirum, et pro eis simul cum ipsa orasset, et diu esset consolatus venerandam Christi servam, sic exiit. Paucis autem post diebus cum ab omnibus valde honoraretur, et ab omnibus observaretur, non ferens beata gloriam et honorem quo afficiebatur ab omni fraternitate, et excusationes onus esse arbitrans, clam exiit ex monasterio; et quonam iverit, aut quem locum subierit, aut ubi obierit, nemo cognovit in hodiernum diem. Haec sunt generosae et humilis virginis hujus ac beatae recte facta et opera.

CAPUT XLIII. De abbate Joanne urbis Lyco.

Fuit quidam Joannes in urbe Lyco, qui a puero quidem didicit artem fabrilem, cui fuit frater tinctor (Ruff., lib. II, cap. 1). Postea autem cum esset circiter viginti quinque annos natus, saeculo 739 renuntiavit; et cum quinque annos versatus esset in monasterio, secessit solus in montem Lyco, et in cacumine montis factis sibi tribus tholis, ingressus, seipsum inaedificavit. Atque erat quidem unus tholus ad corporis necessitates, unus autem ubi operabatur, alius vero ubi orabat. Is cum complesset triginta annos, inclusus, et ab eo qui ei ministrabat per fenestram accipiens quae erant ad usum necessaria, dignus est habitus gratia futurorum praedictionis, quem donum habere prophetiae planum factum est ex operibus. Etenim cuncta quae a Deo in mundum veniebant, in primis pio imperatori Theodosio prius significavit, et quae rursus eventura erant, prius annuntiavit; nempe et tyrannorum in eum insurrectionem, et rursus velocem eorum interitum, et quae in eum irruebant gentium deletionem: adeo ut cum quidam dux exercitus ad eum venisset sciscitatum an Aethiopes qui sunt in Syene esset superaturus, quae quidem est principium Thebaidis; ii autem tunc irruperant, et eorum finitimam regionem vastaverant; ei autem dixit Joannes: Si ascenderis, eos comprehendes, vincies, et subjunges, et clarus eris apud imperatores. Id etiam factum est, et quae acciderunt confirmarunt ejus praedictionem. Dicebat autem Christianissimum imperatorem Theodosium esse morte sua moriturum. Habuit autem hic vir admirabilem quoque, et quae modum superabat, prophetiam, ut audivimus ex Patribus qui cum eo versabantur, quorum vita fuit probata apud omnes qui illic erant. Quod autem de eo nihil narrarint ad gratiam, sed minus quam mereretur, hinc facile sciri potest. Nam cum ad eum venisset quidam tribunus, et supplex peteret ut permitteret uxorem suam ad eum venire, quae multa passa fuerat, et volebat eum videre, ventura Syenem ut pro ipsa prius oraret, et eam data benedictione dimitteret; is autem qui jam quadraginta annis non viderat mulierem in spelunca, cum esset nonagenarius, et nec ipse unquam esset egressus, nec sibi permitteret videre mulierem, recusabat videre ejus uxorem. Sed nec vir ullus ad eum unquam est ingressus. Solum enim benedicebat per fenestram, et salutabat eos qui accedebant, cum unoquoque disserens de eo quod volebat. Cum ergo instaret tribunus, rogans an juberet suam venire conjugem (degebat enim in solitudine quinto ab urbe lapide) is autem non annuisset, dicens id non posse fieri, tristem dimisit hominem. Uxor autem non cessabat die et nocte marito exhibere molestiam, et jurejurando affirmare se nusquam abituram nisi videret prophetam. Postquam autem beato Joanni a marito renuntiatum est jusjurandum uxoris, ejus fide intellecta, dicit ad ipsum: Hac nocte ab ea videbor in somnis; nec amplius pergat in carne videre meam faciem. Uxori autem renuntiavit maritus ea quae Pater dixerat. Videbat autem mulier in somnis prophetam ad ipsam venientem. Cui dicit: Quid tibi mecum rei est mulier? quid meam cupiisti videre faciem? nunquid enim propheta ego sum, aut justi locum obtineo? homo sum peccator, et similiter atque vos patibilis: oravi tamen pro te et domo mariti tui, ut fiat vobis secundum fidem vestram. Ite ergo in pace. Et cum haec dixisset, recessit. Cum autem excitata fuisset mulier, renuntiavit marito verba prophetae, et narravit figuram et habitum, et per maritum ei misit agendas gratias. Cum eum autem vidisset beatus Joannes, occupans ei dixit: Ecce implevi quod postulaveras; eam enim videns, monui ne me videret amplius, sed, Ite in pace.

Alterius autem praepositi uxor, absente marito, ferebat uterum. Cum autem peperisset, eo ipso die quo ejus maritus convenit Patrem Joannem, animi deliquio venit in periculum. Ei autem sanctus annuntiavit, dicens: Si scires donum Dei (Joann. IV), et quod tibi natus sit hodie filius, Deum glorificares; sed mater ejus propemodum venit in periculum. Cum veneris igitur, invenies infantem septem dies natum: ei impone nomen Joannes. Cumque eum recte educaveris, et ad annum septimum venerit, mitte eum ad monachos qui sunt in solitudine. Et haec quidem ostendebat miracula iis qui veniebant ab exteris; suis autem civibus propter suum usum assidue ad ipsum venientibus et praesciebat et praedicebat futura; et quae ab unoquoque occulte facta fuerant, et de Nilo, et de futura anni fertilitate eis significabat. Similiter autem Dei quoque minas ad eos venientes prius annuntiabat, et ejus auctores arguebat. Atque ipse quidem beatus Joannes non peragebat aperte curationes; dans autem oleum, curavit multos ex iis qui laborabant.

Senatorii enim cujusdam viri uxor, quae oculos amiserat, et habebat pupillas obductas albugine, rogavit maritum suum ut ad ipsum deduceretur. Cum is autem diceret, eum nunquam convenisse mulierem, ea autem rogaret ut ipsi solum significaretur, et pro ipsa id efficeret, ille sic fecit, et misit oleum. Cum tres autem dies solum inunxisset oculos, respexit, et Deo aperte egit gratias.

Et quid opus est dicere de aliis ejus operibus 740 quae ipsis oculis accepimus? Eramus enim septem fratres peregrini omnes in solitudine Nitriae, ego et beatus Evagrius, et Albinus, et Ammonius. Quaerebamus autem scire accurate quaenam esset hujus viri virtus. Dixit autem magnus Evagrius: Lubenter scirem ab aliquo qui norit examinare et mentem et orationem, cujusnam modi sit vir; si enim ego eum non potuero videre, ejus autem vitae institutum accurate audire potuero alio narrante, discam ut eum conveniam; quod si non didicero, non ibo usque ad montem. Cum hoc autem audiissem, et nemini quidquam dixissem, quievi unum diem, alio autem occlusi cellam; et cum me et ipsam Deo commendassem, profectus sum usque ad Thebaidem. Cum eo autem decem et octo dierum spatio pervenissem, partim quidem pedibus, partim vero navigando in flumine: erat autem tempus ascensus, in quo multi aegrotant, quod mihi quoque accidit. Cum venissem autem, inveni clausum ejus vestibulum; fratres enim posterius aedificarunt maximum vestibulum, quod capiebat viros circiter centum: quod clave claudentes, aperiebant tantum Sabbato et Dominica. Cum ergo didicissem causam propter quam erat clausum, silentium egi usque ad Sabbatum. Et cum venissem hora secunda, in congressione eum inveni assidentem in fenestra, per quam videbatur consolari eos qui accedebant. Cum me autem salutasset, dixit per interpretem: Cujasnam es regionis, et cur venisti? conjicio enim te esse ex conventu Evagrii. Dixi autem me esse hospitem ex Galatia, et confessus sum me esse ex sodalitate Evagrii. Interim autem dum loqueremur, ingressus est praeses regionis, Alypius nomine; quo accurrente, desiit mecum colloqui. Cum ergo parum secessissem, dedi eis locum eminus. Cum essent autem collocuti diutius, tristitia sum affectus, et murmuravi adversus venerabilem senem. quod me quidem contempsisset, illum autem honorasset; et ob id animo conturbatus, in animo habebam eo contempto recedere. Vocato autem interprete, Theodoro nomine, dicit ei: Vade, dic illi fratri ut ne aegre ferat; jam dimitto praesidem, et eum alloquar. Visum est ergo mihi toleranter ferre, ut qui animadvertissem, eum esse spiritalem. Cum exiisset autem praeses, me accersito, dicit mihi: Cur contra me fuisti indignatus? Quid invenisti quod te jure offenderet, quod illa animo reputasti quae neque mihi adsunt, neque te decent? An nescis scriptum esse: Non opus habent sani medico, sed male habentes (Matth. IX; Marc. X; Lucae V). Te, quando volo, invenio, et tu me; et si te non fuero consolatus, alii te consolantur fratres, et alii Patres. Hic autem qui per mundana negotia erat deditus diabolo, et cum brevi temporis spatio respirasset ut servus qui aufugit ab austero domino, accessit ut aliquam caperet utilitatem. Absurdum ergo fuisset ut eo relicto tecum versarer, cum tu assidue vaces saluti. Cum eum ergo rogassem ut pro me oraret, exploratum habui eum esse virum spiritalem. Tunc urbane mecum jocans, cum sinistram maxillam mihi sensim pulsasset, dicit: Multae te manent afflictiones, et gravia bella passus es ut exires e solitudine, timoreque affectus es, et distulisti: pios autem praetextus et rationi consentaneos afferens daemon, te exagitat. Tibi enim suggessit et patris tui desiderium, et fratris tui et sororis tuae in vita monastica institutionem. Ecce ergo bonum tibi affero nuntium: ambo salvi sunt, mundo enim renuntiarunt, et pater tuus est adhuc victurus septem annos. Esto ergo forti et constanti animo in solitudine, nec eorum causa velis abire in patriam. Scriptum est enim: Nemo qui manum admovit aratro, et est conversus, est aptus regno Dei (Lucae IX). Ex his ergo verbis adjutus et satis roboratus, Deo egi gratias, cum intellexi, eos qui me urgebant praetextus esse peractos. Deinde rursus mihi dicit, urbane mecum jocans: Vis fieri episcopus? Dixi autem: Nequaquam; sum enim. Is autem mihi dicit: Ubi? Dixi ego: In coquinis, in penu, in mensis, in doliis: ea diligenter inspicio, et si vinum acuerit, id segrego; bonum autem bibo; similiter ollam quoque diligenter inspicio, et si sal defuerit vel condimenti aliquid, eam condio, et sic eam comedo. Hic est meus episcopatus, mea inquam inspectio, me enim ad eum delegit gula. Is vero dixit subridens: Mitte ridicula; futurum est ut eligaris episcopus, et multum labores, et affligaris; si ergo fugis afflictiones, ne exeas e solitudine, in solitudine enim nemo te potest ordinare episcopum. Ego autem ejus verborum sum oblitus, tribus enim post annis et splene et stomacho laboravi. Illinc autem a fratribus missus sum Alexandriam, morbus enim ad hydropisin vergebat, ab Alexandria autem consuluerunt medici ut aeris gratia irem in Palaestinam; habet enim quod ad meam attinet temperaturam subtiliorem aerem. A Palaestina autem veni in Bithyniam, et in ea nescio quomodo, an humano studio, an divina voluntate, Deus scit, dignus habitus sum ordinatione quae meas vires superat, in eum casum incidens quem Joannes praedixerat. 741 Et undecim mensibus latens in cella tenebrosa, recordatus sum illius beati qui mihi praedixit ea quae passus sum.

Porro autem hoc quoque mihi narrabat, tanquam profuturus ad hoc, ut per narrationem me deduceret ad patienter ferendam solitudinem: Quadraginta annos versor in hac cella; non vidi faciem feminae, non ullum nummum, non vidi aliquem mandentem, non comedentem nec bibentem me vidit aliquis.

Cum ergo ab eo recessissem, veni in solitudinem in loco consueto, haec omnia narrans beatis Patribus qui post duos menses venerunt et sunt cum eo collocuti, iique haec nobis narrarunt. Cum ad eum venissemus, laeto vultu nos excepit et salutavit, se hilarem unicuique ostendens. Rogabamus autem eum ut statim pro nobis perageret orationem, est enim hic mos Patribus qui sunt in Aegypto. Is autem nos interrogavit num inter nos esset clericus aliquis. Postquam autem omnes non esse diximus, nos omnes circumspiciens, agnovit eum qui erat occultus: erat autem unus ex nobis qui dignus fuerat habitus diaconatu, cum esset unus frater ejus rei conscius, cui etiam praecepit ut nemini diceret. Qui causa humilitatis, et in talium Patrum comparatione, vix se dignum censebat Christiani appellatione, tantum abest ut alicujus dignitatis. Manu ergo eum ostendens, dicebat omnibus: Hic est diaconus. Cum is autem assidue negaret, et latere conaretur, e fenestra ejus manum apprehensam osculatus est, et admonens eum hortatus est, dicens: Ne irritam facias gratiam Dei, fili, ne mentiaris donum Dei inficians. Mendacium enim alienum est a Christianis, et sive sit in re magna, sive in parva, non est tamen laudabile, cum dicat Servator: Mendacium est a malo (Joann. VIII). Is vero convictus tacuit, accipiens paternam ejus reprehensionem. Cum preces autem complevissemus, unus frater ex nobis, quem jam tertiana febris vehemens tenebat, rogabat ut curaretur. Cum autem dixisset frater ei conferre afflictionem propter exiguam quae ei inest fidem, tradens tamen oleum jussit eum inungi. Cum is autem se unxisset, quidquid intus habebat per os emisit, et a febre omnino liberatus, propriis pedibus recessit ad hospitium. Licebat autem videre hominem nonagenarium toto corpore ita afflictum, ut prae exercitatione ne barba quidem nata esset in facie. Nihil enim aliud comedebat quam arborum fructus, idque post solis occasum in summa senectute, cum se prius multum exercuisset, et neque panem sumpsisset, neque aliquid ex iis quae igni admota veniunt in usum. Cum ipse autem nos jussisset sedere, Deo egimus gratias quod ejus frueremur congressione. Is autem cum tanquam dilectos suos filios longo tempore accepisset, ridenti vultu haec nobis est locutus: Undenam, o filii, et ex quanam regione ad hominem abjectum et humilem accessistis? Postquam autem diximus patriam, et adjecimus: Pro utilitate animarum nostrarum ad te venimus ab Jerusalem, ut quod auditione acceperamus, id cerneremus oculis; sunt enim aures minus fideles oculis: et auditionem quidem saepe consequitur oblivio, rei autem visae non deletur memoria, sed menti quodammodo imprimitur historia. Ad nos ergo dixit beatus Joannes: Et quid mirandum visuri, o filii charissimi, tantum itineris et laboris tolerantes huc venistis, homines abjectos et humiles videre cupientes, qui nihil habent spectatu dignum nec admiratu? Ubique autem sunt admirandi et laude digni Dei prophetae et apostoli, qui leguntur in ecclesiis, quos oportet imitari. Valde autem miror, inquit, vestrum studium, quemadmodum tot contemptis periculis, ad nos venistis propter utilitatem, cum nos prae socordia ne ex ipsa quidem spelunca velimus progredi. Sed age nunc, inquit, etiamsi res vestra sit laude digna, ne tanquam re aliqua praeclare gesta, vobis sufficere putetis, sed imitemini virtutes quas patres vestri persequuntur. Quod si etiam omnes possederitis, quod quidem est rarum, ne sic quidem vobis ipsis credideritis. Quidam enim qui sic confiderunt, et ad ipsum virtutum fastigium pervenerunt, tandem ex alto ceciderunt. Sed videte num preces vestrae se recte habeant; num conturbata sit cordis vestri puritas; num mens vestra inter orandum sit occupata aliis negotiis; num aliqua alia mentem subiens cogitatio avertat ad aliquid aliud; num aliqua cogitatorum memoria animo exhibeat molestiam. Videte num mundo vere renuntiastis; num ingressi estis tanquam nostram speculantes libertatem; num ad vanam gloriam vestras virtutes venamini, ut ad ostentationem videamini hominibus nostra opera imitantes. Videte ne vobis facessat negotium animi perturbatio, ne honor et gloria et laus humana, ne rerum sacrarum curae simulatio, aut amor proprius; ne putetis vos esse justos; neque de justitia gloriemini, ne propter virtutes efferamini; ne orantibus cognationis memoria animo insideat; ne memoria commiserationis aut alicujus alterius rei, neque ipsius universi 742 mundi vobis succurrat. Sin minus; res efficitur vanitas, quando quis Dominum alloquens, deorsum impellitur ab iis quae ex adverso trahunt cogitationibus. Haec autem mentis prolapsio unicuique accidit qui hunc mundum non omnino abnegavit, sed veneratur ut ei placeat. Ob multa enim quae aggreditur, ejus mentem dividunt curae corporeae et terrestres; et dum deinceps disputat cum animi perturbationibus, non potest Deum videre. Sed neque ipsam cognitionem debet accurate et exacte contemplari, ne si forte fuerit indignus tali possessione, et ejus aliquam partem fuerit consecutus, existimet se totum comprehendisse, et omnino labatur in interitum. Sed oportet semper moderate et pie ad Deum accedere, quantum potest unusquisque mente progredi, et quantum possunt homines consequi. Oportet ergo mentem eorum qui Deum quaerunt, otium agere ab aliis omnibus. Vacate enim et cognoscite, inquit, quod ego sum Deus (Psal. XLV). Qui ergo Dei cognitionem ex parte est consecutus, universam enim nemo potest accipere, consequitur quoque aliorum omnium cognitionem, et videt mysteria Dei illa ei ostendentis, et praevidet futura, et contemplatur revelationes quales sancti, et efficit virtutes, et obtinet a Deo omnem petitionem.

Alia quoque multa dixit de exercitatione; et quod oportet exspectare mortem tanquam vitam bonae translationis, et non imbecillitatem intueri corpoream; et nec vel quibuslibet obviis implere ventrem: Nam qui, inquit, fuerit satiatus, eadem :CAPUT Consilia quae ii qui vivunt in deliciis; sed tentare oportet per exercitationem etiam appetitionum parare impatibilitatem. Nec quaerat aliquis ea quae sunt parata, et animi relaxationem; sed nunc sit imbecillus afflictusque et oppressus, ut regni Dei latitudinis possideat haereditatem. Oportet enim nos per multas afflictiones intrare in regnum Dei (Act. XIV). Est enim, inquit, angusta porta, et arcta via quae ducit ad vitam, et pauci sunt qui eam inveniant. Et: Lata est via quae ducit ad perditionem, et multi sunt qui ingrediuntur per eam (Matth. VII). Et oportet, inquit, nos hic contemnere, cum paulo post eamus ad vitam aeternam. Nec oportet aliquem efferri ob ea quae recte a se gesta sunt, sed semper esse humilem, et longiores persequi solitudines, quando senserit se efferri. Habitatio enim propinqua vicis, eos etiam qui erant perfecti saepe offendit. Quod etiam psallit David cui tale quid acciderat: Ecce elongavi fugiens, et habitavi in solitudine. Exspectabam eum qui salvum me facit a pusillanimitate et tempestate (Psal. LIV). Hoc autem accidit multis quoque ex nostris fratribus, et propter arrogantiam exciderunt a scopo.

CAPUT XLIV. Narratio abbatis Joannis de eo qui lapsus est.

Erat enim, inquit, quidam monachus qui in propinqua solitudine degebat in spelunca, et omnem ostenderat exercitationem, et propriis manibus panem sibi quaerebat (Ruff., lib. II, cap. 1). Postquam autem permansit in orationibus, et profecit virtutibus, in seipso deinceps habuit fiduciam, fretus pulchro suae vitae instituto. Qui autem tentat, eum quoque, sicut Job, expetiit ad tentandum, et ei vespere praebet phantasiam formosae mulieris errantis per solitudinem. Quae cum ostium invenisset apertum, ingressa est speluncam; et procumbens ad viri genua, petiit ut sibi illic liceret quiescere, utpote quod nox eam apprehendisset. Ille autem cum ejus esset misertus, quod quidem non debuit, eam admisit in speluncam, et de errore illam est percontatus. Illa vero et narravit, et blanda ac fallacia verba inspersit, et sermonem diu cum eo protraxit. Eum autem sensim nescio quomodo pelliciebat ad amorem; pluraque deinceps verba inter se conserunt, ridentque ac subrident, eumque ipsa multo sermone seduxit, et deinde contrectatione manus et barbae et cervicis; et tandem exercitatorem redegit in servitutem. Cum autem ille internis versaretur cogitationibus, deinde ut qui jam rem haberet in manibus, reputans opportunitatem et voluptatis explendae securitatem, cogitationi assentitur, et tentat cum ea habere consuetudinem, ut qui jam evasisset insipiens et equus in feminas insaniens. Illa vero cum repente magna voce exclamasset, evasit evanescens ex ejus manibus non secus ac umbra aliqua. Risus autem in aere auditur multorum daemonum qui ipsum increpabant, et in fraudem induxerant, et magna voce ad ipsum clamabant: Qui se exaltat, humiliabitur (Lucae XLI). Tu autem usque ad coelos quidem es exaltatus, humiliatus vero es usque ad abyssos. Exinde surgit mane nocturnum luctum attrahens; et cum totum diem transegisset in lamentatione, sua desperata salute, quod non debuit, in mundum reversus est. Hoc est enim maligni studium, ut quando quempiam irriserit, eum redigat ad insipientiam, ut non possit deinceps surgere. Unde, o filii, non est nobis conducibilis propinqua vicis habitatio, neque mulierum collocutio, ut ex quibus oriatur memoria, quae non potest deleri, quam ex visu attrahimus 743 et collocutione. Sed neque debemus animum despondere, et nos ipsos detrudere ad desperationem. Jam enim ii quoque qui non spem abjecerunt, non fuerunt privati Dei misericordis clementia.

CAPUT XLV. De fratre qui ductus fuit poenitentia, ejusdem abbatis Joannis narratio.

Erat enim, inquit, alius adolescens in civitate, qui multa mala fecerat, et graviter peccaverat (Ruff., lib. II, cap. 1). Qui Dei nutu, propter multa peccata compunctus, veniens ad sepulcra, priorem suam vitam deflevit; pronus cadens in faciem, et non audens vocem emittere, nec Deum nominare, neque supplicare, ipsa quoque vita seipsum indignum existimans. Et cum ante mortem se inclusisset in sepulcris mortuorum, et suam vitam diceret, gemebat ex profundo cordis. Cum jam autem ab eo tempore praeteriisset hebdomada, noctu ei assistunt daemones, qui ejus vitae prius damnum attulerant, clamantes et dicentes: Ubi est ille scelestus et profanus, qui libidinibus et lasciviis exsatiatus, nunc nobis intempestivus, temperans et honestus repente apparuit; et quando non potest amplius, tunc vult esse Christianus, et probis compositisque moribus? Ecquidnam tibi boni amplius futurum exspectas, cum sis nostris malis impletus? Non hinc cito exsurges? Non venies ad ea quae sunt nobiscum consueta? te manent scorta et caupones. Non venies, et frueris cupidinibus, cum sit cuncta alia tibi spes exstincta? Velox ad te omnino veniet judicium, qui sic teipsum perimis. Et cur miser festinas ad supplicium? cur autem contendis tibi poenas citius infligere? Multaque alia dicentes: Noster es, in nostrum ordinem es relatus, exercuisti omnem iniquitatem. Tu es nobis omnibus obnoxius, et audes fugere? non assentieris? non respondebis? non simul egredieris? Postquam autem ille constans in fletibus, ne aures quidem eis praebebat, et nec verbum respondebat eum diu urgentibus daemonibus; postquam, inquam, nihil effecerunt, eadem saepe illi dicentes, acceperunt eum mali et turpes daemones, et totum ejus corpus male multarunt, eum graviter flagris caedentes; et cum eum graviter torsissent, abierunt eo relicto semimortuo. Ille autem nihilo secius immobilis jacebat ubi eum reliquerunt, rursus gemens postquam animum collegerat. Cum autem ejus necessarii eum investigassent et invenissent, et causam ejus quod ipsius corpori acciderat didicissent, rogabant eum ut domum rediret: is autem cum vim ei saepe attulissent, restitit. Rursus autem sequenti nocte eum iisdem de causis pejus quam prius affecerunt daemones; et ne sic quidem ejus consanguinei ei persuadent ut emigret, dicens satius esse mori quam vivere in talibus vitae maculis. Tertia nox propemodum fecit ut excederet ab hominibus, cum crudelibus tormentis in eum invasissent daemones, et eum vexassent usque ad extremum spiritum. Postquam autem viderunt eum non concessisse, recesserunt, homine relicto exanimi. Recedentes itaque exclamarunt, dicentes: Vicisti, vicisti, vicisti. Neque ei amplius aliquid mali occurrit; sed in purissimo sepulcro pure habitavit dum vixit, puram exercens virtutem. Is Deo quoque fuit pretiosus, et virtutibus, miraculorum effectionibus; adeo ut et multos in admirationem induxerit, et ad zelum adduxerit et aemulationem honestorum institutorum. Hinc factum est ut multi quoque ex iis qui de se valde desperaverant, bonas actiones aggressi sint, et se recte gesserint, eisque factum est id quod dicit Scriptura: Omnis qui seipsum humiliat exaltabitur (Lucae XIV). Praecipue ergo, o filii, exerceamus humilitatem, quae est fundamentum primum omnium virtutum. Nobis autem multum quoque confert solitudo longior et remotior.

CAPUT XLVI. Alia narratio abbatis Joannis, de eo qui lapsus, ductus est paenitentia.

Fuit enim alius quoque monachus qui ulteriorem occuparat solitudinem, et multis annis se recte et ex virtute gesserat (Ruff., lib. II, cap. 1). Qui cum esset deinceps senio confectus, tentabatur a daemonum insidiis. Silentium enim valde amplectebatur exercitator, et in orationibus et hymnis et multis contemplationibus diem transigebat, et visiones quasdam divinas clare videbat, partim quidem vigilans, partim vero etiam in somnis; et somni propemodum expers tenebatur a vita incorporea, non terram plantans, neque victus ullam curam gerens, neque in plantis quaerens quod egenti praeberet corpori. Sed neque avium aucupium, neque ullum animal persequebatur; sed fiducia plenus, ex quo ex regione habitabili illuc migrarat, nullam habebat rationem ut ei permaneret corpus nutritum, sed omnium oblitus, se perfecto sustinebat in Deum desiderio, exspectans vocationem, et ex hoc mundo migrationem; et ut plurimum quidem alebatur 744 delectatione eorum quae non cernuntur et sperantur, et neque diuturnitate ei corpus macerabatur, neque moerebat tristisque erat anima, sed in quodam honesto ac venerando statu bonum habebat habitum. Verum enimvero Deus eum honorans, post praefinitum temporis intervallum, dabat ei super mensam panem duorum vel trium dierum, ut et videretur, et esset, et eo uteretur. Et ingrediens in speluncam, quando sentiebat corpus indigere, inveniebat nutrimentum. Et cum adorasset et cibum sumpsisset, hymnis rursus fruebatur, perseverans in precibus et contemplatione, in dies germinans, et se tradens praesenti virtuti et futurae spei, semper magis magisque progrediens; et fere jam de meliori sua sorte confidebat, tanquam jam eam haberet in manibus: quod etiam fuit ei causa lapsus, cum propemodum excideret per eam quae ipsum postea invasit tentationem. Quid enim non dicimus ejus eum qui prope fuit casum? Postquam enim ad hanc processit cogitationem, paulatim imprudens eo devenit, ut existimaret se esse pluris quam alios, et jam majus quid possidere quam alii homines; et cum talis esset, jam deinceps in seipso habuit fiduciam. Ei ergo gignitur haud ita diu post primum parva quaedam animi remissio, ut ne videretur quidem esse remissio. Deinde oritur major negligentia, quae deinde eousque progressa est ut sentiretur; nam et ex somno tardius surgebat ad hymnos, et erant preces paulo otiosiores, nec hymnus adeo prolixus, et dicit ei anima se velle requiescere, et mens ei annuit; et fluctuabant et vagabantur ei cogitationes, et jam occulte aliquid absurdi meditabatur. Sed prior assuefactio adhuc exercitatorem quodammodo abducebat, veluti quidam motus ex priori illa incitatione, et eum interim conservabat. Et aliquando post solitas preces ingressus vespere, invenit panem super mensam, qui ei suppeditabatur divinitus, et se refecit. Quo tempore nec illas exsecrabiles abjecit cogitationes, neque reputavit animam laedi a contemptione, neque conversus est ad quaerendam mali curationem; sed parum duxit parum abesse quominus excideret ab iis quae decet facere. Amor itaque cupiditatis eum raptum cogitatione in regionem abduxit habitabilem. Cum se tamen interim cohibuisset in diem sequentem, ad consuetam conversus exercitationem, cum orasset et hymnos dixisset, ingressus speluncam, invenit quidem panem sibi appositum, sed non tam diligenter confectum, nec tam purum, sed sordidum et inquinatum. Qui etsi esset id admiratus, et tristitia affectus, sumpsit tamen, et se refecit. Successit tertia nox, et triplex malum addidit. Etenim mens ejus cito irrupit in cogitationes. Ita autem erat ei affecta memoria, ut videretur una cum eo adesse femina et simul accumbere, et eam rem habebat in oculis, et eam veluti facere perseverabat. Egressus tamen est tertio quoque die ad opus, et preces, et hymnos, sed non habens amplius mundas cogitationes, sed frequenter conversus, in altum tollebat oculos, eos huc et illuc torquens; ejus enim pulchrum opus interrumpebant memoriae cogitationum. Vespere ergo reversus pane indigens, illum quidem invenit in mensa, veluti corrosum a muribus aut canibus, et foris siccas quasdam reliquias. Tunc ingemiscit quidem et lacrymatur, sed non quantum satis esset ad coercendam nequitiam. Nutritusque non quantum volebat, se parabat ad quietem. Eum autem acervatim invaserunt cogitationes, eum undique circumdantes; et ejus mentem oppugnant, et captivum statim in mundum abducunt. Surgens autem ivit versus regionem quae habitatur, ingrediens noctu per solitudinem. Cum autem dies eum apprehendisset, et quae habitatur regio adhuc procul abesset, et eum aestus affligeret, defatigatus est. Undequaque autem in orbem considerans circumspicit, an alicubi appareret monasterium, in quod ingressus requiesceret. Quod etiam accidit, eum excipientibus quibusdam piis et fidelibus fratribus, qui cum eum tanquam patrem germanum aspexissent, vultum ejus et pedes laverunt; et cum orassent, mensam apposuerunt, et rogarunt ut quae erant apposita sumeret cum charitate. Postquam autem se refecit, postularunt fratres ut verbum salutis ab eo acciperent, et quanam ratione possent servari a laqueis diaboli, et quemadmodum superarent turpes cogitationes. Is autem ipsos tanquam pater filios admonens, hortabatur ut essent fortes et constantes in laboribus, ut qui essent paulo post in summa quiete collocandi. Multa quoque alia cum eis disserens de exercitatione, eos valde juvit. Cum autem cessasset ab admonitione, et se parum recollegisset, considerabat quemadmodum alios admonens, se non monebat nec corrigebat; et se esse victum intelligens, cursu rursus rediit in solitudinem, seipsum deflens, et dicens: Nisi quia Dominus mihi opem tulisset, propemodum in inferno habitasset anima mea (Psal. XCIX). Propemodum in omne malum sum redactus, propemodum me in terra confecerunt. Et in eo factum est quod dictum 745 est: Frater qui a fratre adjuvatur, est tanquam urbs munita et excelsa, et tanquam murus qui non potest corruere (Prov. XVIII). Quanquam abhinc toto vitae tempore luxit perpetuo, privatus mensa quae ei dabatur divinitus, et panem suum quaerens cum labore. Nam cum se in spelunca inclusisset, et sibi saccum et cinerem substravisset, non prius e terra surrexit, nec cessavit flere, quam vocem angeli audiisset ei dicentem in somnis: Accepit Dominus tuam poenitentiam, et tui est misertus; deinceps autem vide ne decipiaris. Ad te enim venient fratres quos admonuisti, et afferent ad te eulogias, quas cum acceperis, vesceris cum ipsis, et perpetuo Deo ages gratias.

Haec ergo vobis narravi, o filii, ut humilitatem exerceatis, seu in parvis, seu in magnis esse videamini. Hoc est enim primum praeceptum Servatoris, qui dicit: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. VI). Et ne decipiamini a daemonibus, qui vobis visa et phantasias excitant; sed si quis ad vos venerit, aut frater, aut amicus, aut mulier, aut pater, aut magister, aut mater, aut soror, primum extendite manus ad orationem; et si sit phantasma, fugiet a vobis. Et si vos decipiant daemones aut homines, vobis assentantes et laudantes, ne eis pareatis, nec mente efferamini: nam me quoque saepe noctu sic deceperunt daemones; et neque me sinebant orare, nec quiescere, quasdam mihi phantasias praebentes tota nocte, et mane illudentes humi procumbebant, dicentes: Condona nobis, abba, quod tibi labores praebuimus tota nocte. Ego autem dicebam illis: Discedite a me omnes qui operamini iniquitatem (Psal. VI); ne tentetis servum Domini.

Quare vos quoque, o filii, quietem persequamini, vos semper exercentes ad contemplationem, ut puram possideatis mentem, Deum rogantes. Nam ille quoque est bonus exercitator, qui assidue in mundo exercetur, et in honestis occupatur actionibus: qui humanitatem ostendit et clementiam, hospitalitatemque et charitatem, et fecit eleemosynas, et bene facit advenientibus, et opem fert laborantibus, et permanet citra ullam offensionem. Est quidem hic quoque valde bonus; versatur enim in actione et praecepta exsequitur; sed in rebus terrenis occupatur. His quidem certe praestantior est et major qui versatur in contemplatione, qui a rebus agendis se transfert ad intelligentiam, eas res aliis relinquens providendas, ipse autem et seipso abnegato, et sui oblitus, scrutatur coelestia, Deo omnium solutus et expeditus assistens, a nulla autem alia cura retro avulsus. Qui est enim hujusmodi, una cum Deo degit, una cum Deo versatur, assiduis hymnis Deum semper celebrans.

Novi enim ego hominem in solitudine, qui decem annos cibi terreni nihil gustavit, sed ei angelus tertio quoque die coelestem cibum ad eum afferebat, et ei in os injiciebat, isque erat ei instar cibi et potus. Scio quoque ad hunc hominem in phantasia venisse daemones, ostendentes angelicos exercitus, et currus ignis, et multos satellites, tanquam alicujus regis venientis, et ei dicentes: In omnibus te recte et ex virtute gessisti, o homo; de caetero me adora, et tanquam Eliam te assumam. Dicebat autem apud se monachus: Adoro quotidie Regem meum et Servatorem; et si hic esset ille, non hoc a me peteret. Postquam autem ei dixit quod habebat in animo; Dominum meum et Regem habeo Deum, quem semper adoro, tu autem non es rex meus, ille protinus evanuit. Haec autem tanquam de alio disserens, instituta vitae suae, et res gestas volebat celare. Qui autem una cum eo erant patres, eum dicebant haec vidisse.

Haec et alia multa nobis narrans beatus Joannes, et tres dies ad nonam usque disserens, nostras curavit animas. Cum autem dedisset nobis benedictiones, jussit ire in pace, nobis quoque dicta quadam prophetia: Hodie, aiebat, nuntiata est Alexandriae victoria maxime pii Theodosii, propter de medio sublatum tyrannum Eugenium, et oportet imperatorem mori morte propria, quod quidem revera ita fieri contigit. Licebat autem cernere multitudinem eorum qui cum ipso erant monachorum in ecclesia, veluti quosdam justorum choros, lucidis vestibus indutos, et hymnis assiduis Deum glorificantes.

Postquam autem multos quoque alios Patres vidimus, venerunt fratres nobis annuntiantes consummatum esse beatum Joannem modo quodam admirabili: nam cum jussisset ut tres dies neminem sinerent ad se venire, genibus flexis ad orationem, consummatus est, ad Deum veniens, cui gloria in saecula.

CAPUT XLVII. De Poemenia.

Is quoque cum Christi ancilla Poemenia, quae ad eum videndum accesserat, non est quidem collocutus, significavit autem ei quoque quaedam arcana. Ei autem praecepit, dicens: Descendens a Thebaide, ne deflectas Alexandriam, quandoquidem futurum est ut cadas in tentationes. Ea autem magni Joannis praedictionem vel nihili ducens, vel 746 ejus oblita, deflexit Alexandriam, ut videret civitatem. In itinere autem prope urbem Niciae, ad eam accesserunt naves ejus quiescendi gratia. Egressi autem famuli ex quadam insolentia cum illius loci habitatoribus, amentibus et profligatis hominibus, manus conseruerunt: qui quidem unius quidem eunuchi digitum secuerunt, alium autem occiderunt, Dionysium autem sanctissinum episcopum in fluvium ignorantes projecerunt, et illam ipsam conviciis et maledictis impetierunt, et reliquos omnes servos sauciarunt.

CAPUT XLVIII. Vita abbatis Ammonae , et eorum qui cum ipso erant.

Vidimus autem alium quoque virum Thebaide, nomine Ammonam (Ruff., l. II, cap. 3), Patrem termille monachorum: quos etiam nominabat Tabennesiotas, qui habebant magnum vitae agendae institutum, ut qui et ovillas pelles ferrent, et vultu tecto comederent, et se deorsum inclinantes, ne quis proximum comedentem aspiceret; et tantum exercerent silentium, ut viderentur esse in solitudine, unoquoque occulte peragente suum vitae institutum; solum autem specie quadam in mensa sederent, conantes se invicem latere. Aliqui enim ex his semel vel bis manum ori admovebat, tangentes panem vel oleum, vel aliquid ex iis quae erant apposita, et cum de unoquoque obsonio semel gustassent, contenti erant hoc alimento; alii autem panem sensim mandentes, alia autem accipientes citra simulationem, sic perseverabant; alii autem jusculum ter tantum degustabant, a reliquis autem abstinebant. Quae cum, ut erat consentaneum, essem admiratus, non praetermisi eam quae ex eis capitur utilitatem.

CAPUT XLIX. De abbate Be .

Vidimus autem alium quoque senem, qui lenitate superabat omnes homines, nomine abbatem Be (Ruffin., l. II, cap. 4): de quo affirmabant fratres qui apud ipsum versabantur, eum nunquam jurasse, nunquam de aliquo mentitum esse, neque aliquo verbo increpasse, neque iratum fuisse; erat enim ejus vita valde quieta, et mores mansueti, ut qui statum haberet angelicum; erat autem valde quoque humilis, et seipsum vilipendens. Cum nos autem multum rogaremus, ut adhortatorium nobis sermonem diceret, vix in animum induxit ut nobis pauca dissereret de mansuetudine. Is, cum hippopotamus aliquando vastaret vicinam regionem, stans prope fluvium, rogatus ab agricolis, visa bellua ingentis magnitudinis, ei praecepit, dicens: Denuntio tibi in nomine Jesu Christi, ne amplius vastes hanc regionem. Illa autem tanquam ab angelo loco pulsa, omnino evanuit. Sic etiam aliquando abegit crocodilum.

CAPUT L. De abbate Theona .

Vidimus etiam alium non procul a civitate, in solitudine, nomine Theona, virum sanctum, in domuncula seorsum inclusum, qui tempore triginta annorum silentium exercuerat (Ruff., lib. II, cap. 6). Is cum plurimas virtutes perageret, habebatur ab eis pro propheta. Exibat enim ad ipsum per dies singulos multitudo aegrotantium, quibus manus imponens per fenestram, dimittebat eos abire salvos. Licebat enim videre ipsum habentem vultum angeli, laetis oculis, et totum plenum maxima gratia. Is, cum non multo ante tempore latrones eum noctu invasissent, existimantes se multum auri apud eum inventuros, et vellent eum occidere, precatus est, et manserunt immobiles ad portas ejus usque ad matutinum. Cum turbae autem mane ad eum accessissent, et eos igni mandare in animo haberent, unum tantum verbum ad eos est locutus: Sinite eos abire sanos; sin minus, a me fugiet gratia curationum. Ii vero ipsum audierunt; non audebant enim contra eum dicere, et protinus abiere latrones ad ea quae erant circumcirca monasteria, mutati moribus, et de iis quae fecerant ducti poenitentia. Erat autem vir eruditus in triplici gratia sermonum, in scriptis Romanis, Graecis, et Aegyptiacis, sicut a multis et ab illo ipso audimus. Cum enim nos agnovisset esse hospites, scribens in tabella, Deo propter nos egit gratias. Comedebat autem semina non cocta. Noctu autem, ut aiunt, egrediebatur e cella, et congregabatur cum feris, et eas potabat ex ea quam habebat aqua. Erat enim videre vestigia bubalorum, et onagrorum, et quarumdam caprearum, circa ejus monasterium, quibus semper delectabatur.


LI[recensere]

CAPUT LI. De abbate Elia .

Vidimus autem alium quoque senem in solitudine Antinoi, quae est metropolis Thebaidis, Eliam nomine, qui natus erat centum et decem annos (Ruff., lib. II, cap. 12). Super eum dicebant spiritum Eliae prophetae requievisse; erat enim valde celebratus, ut qui in terribili illa solitudine egisset septuaginta annos. Non potest autem oratio pro dignitate narrare asperam illam 747 solitudinem, quae est in monte in quo ille sedebat, nunquam descendens in eam quae habitatur regionem. Est enim quaedam semita eorum qui ad ipsum accedunt ejusmodi, ut vix possint insistere vestigiis ii qui accedunt, hinc et inde lapidibus asperis obvallata. Erat autem sedens sub quadam petra in spelunca, adeo ut ipsum quoque videre esset formidabile. Tremebat autem jam totus, ut quem senectus opprimeret. Multa autem signa quotidie peragebat, nec cessabat mederi aegrotantibus. Dicebant autem qui apud ipsum erant Patres, neminem meminisse ejus ascensus in montem. Comedebat autem in senectute tres uncias panis, et tres oleas vespere. In juventute autem semper semel comedebat in hebdomada.

CAPUT LII. Vita abbatis Apollo .

Vidimus autem alium quoque, virum sanctum in Thebaide, in finibus Hermopolis (Ruff., l. II, cap. 7): in quam Servator venit cum sancta Maria et Joseph, implens prophetiam Isaiae, quae dicit: Ecce Dominus sedet super nubem levem, et veniet in Aegyptum; et quatientur manufacta Aegypti a facie ejus, et cadent in terram (Isaiae XIX). Vidimus enim illic quoque templum, in quo, ingresso urbem Servatore, ceciderunt omnia simulacra in faciem super terram. Vidimus autem illic in solitudine virum, Apollo nomine, qui monasteria habebat super montem. Erat enim pater monachorum circiter quingentorum, qui erat valde clarus et celebratus in Thebaide; erantque ejus magna opera, et magnas virtutes per eum faciebat Dominus, et plurima signa et admirabilia per eum efficiebantur. Hic enim cum a pueritia multam ostendisset exercitationem, in perfecta aetate talem est consecutus gratiam. Cum enim esset octogenarius, sibi magnum congregavit monasterium virorum perfectorum, qui poterant omnes fere signa efficere. Is cum quindecim annos natus a mundo secessisset, et quadraginta annos in solitudine transegisset, et in ea omnem virtutem exercuisset: visus est postea audire Dei vocem, dicentis ei: Apollo, Apollo, per te sapientium in Aegypto, et prudentiam gentium prudentium abolebo. Perdes autem mihi cum eis etiam sapientes Babylonis, et de medio tolles omnem cultum daemoniacum; et nunc vade in eam quae habitatur regionem; generabis enim mihi populum peculiarem, aemulatorem bonorum operum. Is autem respondens, dixit: Aufer a me, Domine, arrogantiam, ne forte elatus supra fraternitatem, priver omni bono opere (Tit. II). Ei autem rursus dixit vox divina: Mitte manum tuam super collum tuum, et deinde comprehendes, et infodies arena. Is autem cum statim manum misisset super collum, apprehendit parvum Aethiopem, et eum infodit in arena clamantem et dicentem: Ego sum daemon superbiae. Et rursus facta est vox ad eum, dicens: Vade, quoniam quod a Deo petieris, accipies. Is autem cum primum hoc audisset, profectus est in eam quae habitatur regionem, tempore Juliani tyranni, et tunc venit in propinquam solitudinem.

Cum quamdam autem parvam occupasset speluncam, manebat subter montem. Ejus autem opus erat, toto diurno spatio preces edere; noctu quidem centies, interdiu autem toties, flexis genibus. Ejus autem alimentum tunc quoque sicut prius, admirabili et praeter opinionem ratione a Deo suppeditatur. Ei enim in solitudine per angelum afferebatur nutrimentum. Ejus autem indumentum erat lebiton, quod nonnulli colobium appellant, et parvum linteum in ejus capite. Haec enim ei manebant in solitudine, nec veterascebant. Erat autem in solitudine propinqua terrae quae habitatur, faciens signa et virtutes admirabiles in virtute Spiritus: quas propter miraculi insignem magnitudinem nemo potest omnes dicere, sicut audivimus a senibus qui cum eo versabantur, qui ipsi quoque erant viri perfecti, et praeerant multis fratribus. Fuit itaque protinus clarus ac celebratus, tanquam novus aliquis propheta vel apostolus, qui venisset nostro saeculo; et cum magna fama de eo sparsa esset, omnes qui circumcirca dipersi habitabant monachi, semper ad enni veniebant, et tanquam patri germano, dona suas offerebant animas. Is autem alios quidem hortabatur ad contemplationem; alios vero instituebat, ut persequerentur virtutem, quae versatur in actione, primum ostendens opere ea quae ipsos facere admonebat sermone. Saepe enim eis ostendens exercitationem, Dominica solum cum eis versabatur: ipse quidem non amplius sumens, quam olera quae sua sponte nascuntur in terra; non panem interim vel legumen, non ex fructibus arborum aliquid comedens, nec quaecunque igni admota veniunt in usus hominum.

Cum autem tempore Juliani aliquando audiisset fratrem in exercitu captum vinctum teneri in custodia, accessit ad eum cum fraternitate, rogans eum et admonens, ut esset fortis et constans in laboribus, et despiceret pericula sibi imminentia. Dicit enim esse sibi tempus certaminum, ut tunc quoque 748 meus ejus probetur insultu tentationum. Postquam autem his verbis ejus animum confirmavit, adveniens tribunus, qui quodam sceleris ferebatur impetu, cum quidam ei de ipsis significasset, clausis portis custodiae, et ipsum et omnes qui cum eo erant monachos inclusit, tanquam futuros aptos ad militiam; et cum eis quot satis essent custodes constituisset, domum rediit, nec auditione quidem ab eis rogari sustinens. Media autem nocte, lampadem ferens angelus apparet custodibus, lumine illustrans omnes qui erant in carcere, adeo ut prae stupore hiantes starent custodes. Qui cum surrexissent, eos rogarunt ut omnes abirent, eis apertis januis; fatebantur enim esse satius pro iis mori, quam quae ad eos divinitus venisset libertatem qui citra rationem detinebantur despicere. Tribunus itaque cum magistratibus mane veniens in custodiam, contendebat ut viri egrederentur e civitate; dicebat enim domum suam cecidisse terrae motu, et e suis servis optimos oppressos fuisse. Ii autem haec audientes, Deo gratias agentes, abierunt in solitudinem, erantque omnes simul, ut dicit Apostolus, habentes cor unum et unam animam (Act. IV).

Docebat autem quotidie ornari virtutibus, et machinas diaboli in cogitationibus in principio protinus propulsare. Contrito enim capite serpentis, totum corpus est mortuum. Jubet enim Dominus ut observemus caput serpentis: id autem est, ne in principio admittamus malas et turpes cogitationes, non solum ut obscoenas animi nostri phantasias deleamus: conari autem nos invicem superare virtutibus, et ne quis in his laudibus altero videatur inferior. Hoc autem, inquit, sit vobis argumentum profectus virtutum, quando fueritis vacui affectionibus et appetitionibus, haec enim sunt Christi donorum principium. Quando autem a Deo habuerit aliquis ostensionem miraculorum, ne nimium intumescat, quasi sufficienter profecerit nec efferatur cogitatione, tanquam sit jam magis honoratus quam alii, neque ut ostentans quod talem gratiam acceperit; sin minus, seipsum decipit mente captus, et gratia multabitur. Habuit ergo hanc magnam doctrinam in sermonibus, quam nos quoque saepe postea ab ipso audivimus: in operibus autem efficiebat majora, omnis enim petitio ei statim dabatur a Deo.

Quin etiam videbat quasdam revelationes: vidit enim suum fratrem natu maximum, qui ipse quoque fuerat consummatus in solitudine, et ipso pulchro vitae instituto eum superaverat, cum quo ipse quoque longo tempore vixit in solitudine. Videbatur ergo eum videre sedentem in eodem throno cum apostolis, cum ei reliquisset suarum virtutum haereditatem; et sic pro se ipso intercedebat, Deum rogans, ut esset velox ejus translatio, et cum ipso sibi requiem praestaret in coelis. Visus est autem ei dixisse Servator, oportere eum adhuc parvo tempore esse in terra ad multorum perfectionem, donec multi fiant ejus virtutis aemulatores. Magnus enim monachorum populus credetur ejus fidei, et pius exercitus, ut gloriam dignam laboribus consequatur apud Deum. Haec vidit, quae etiam evenerunt. Nam cum multi undique ex auditione ad eum convenissent monachi, et per ejus doctrinam et conversationem plurimi omnino mundo renuntiassent, facta est fratrum cohabitatio, cum ad quingentos fratres simul apud ipsum communem vitam haberent, et unam mensam, tota veste candidati; et in eis impleta est Scriptura, quae dicit: Laetare desertum sitiens, erumpe et clama quae non parturis; quoniam multi sunt filii desertae, magis quam virum habentis (Isaiae LIV). Nam impletum quidem est hoc eloquium propheticum ex Ecclesia quae congregata est ex gentibus: perfectum est autem in hac etiam Aegyptiaca solitudine, quae plures filios Deo exbibet, quam terra quae est habitata. Ubi enim sunt in urbibus tot greges eorum qui salvi fiunt, quot Deo exhibent quae sunt in Aegypto solitudines? Quot sunt enim hic populi, tot sunt illic in desertis monachi. Ac mihi videtur dictum Apostoli, etiam in ipsis esse impletum: Ubi enim abundavit peccatum, superabundavit et gratia (Rom. V). Abundavit enim quondam in Aegypto multus et impius idolorum cultus, adeo ut in nulla gente magis; canes enim et simias quidam colebant; alii allia et caepe; et ex vilibus oleribus multa deos existimabant, ut ipsum sanctum Patrem haec narrantem audivimus, et reddentem causam prioris ignorationis. Nam bovem quidem, aiebat, in deos referebant gentiles qui prius apud nos habitabant, quoniam per ipsum exercentes agriculturam, victum sibi parabant; aquam autem Nili, quoniam irrigat omnes agros; terram quoque colebant, ut quae esset aliis omnibus regionibus fertilior. Reliquas autem abominationes, canes et simias, et reliquam omnem animantium et olerum colebant turpitudinem, quatenus eorum usus fuit eis occasio salutis, qui tempore Pharaonis homines occupatos tenuit, quando ille Israelem persequens, submersus est. Unusquisque enim id in quo fuit occupatus, cum Pharaonem non esset secutus, hoc 749 in deos retulit, dicens: Hoc fuit mihi deus hodie per quod effectum est ut non perirem una cum Pharaone. Haec quidem in sermonibus habuit sanctus Apollo

Ante sermones autem scribendum est quae possedit in operibus. Fuerunt enim aliquando gentiles prope accolentes in locis omnibus, et decem pagi qui erant ei propinquiores magis colebant daemones. Erat autem templum maximum in uno vico, et simulacrum maxime insigne, lignea autem erat haec statua. Pompam autem ducebant, eam per vicos circumferentes nefarii sacerdotes, qui bacchabantur cum multitudine, veluti pro aqua fluviatili celebrantes mysteria. Accidit autem ut illo tempore illic adesset Apollo cum paucis quibusdam fratribus: postquam autem vidit multitudinem repente daemoniace furentem per regionem, flexis Servatori genibus, fecit omnes gentiles repente immobiles. Cum autem non possent ex illo loco progredi, alius alium trudentes, et aestu toto die torrerentur, ignorantes unde hoc eis evenisset, sacerdotes eorum dixerunt esse quemdam Christianum habitantem in eorum finibus sub solitudine, qui haec faceret, dicentes de Apollo; et oportere ei supplicare, sin minus fore ut veniant in periculum. Postquam autem qui procul habitabant, auditis clamoribus et lamentationibus, accesserunt, et eos rogarunt: Quidnam est, dicentes, quod vobis repente accidit? quo pacto hoc factum est? Illi autem dixerunt se nescire, nisi quod virum habebant suspectum, dicentes oportere illum placare. Alii vero testabantur se eum vidisse praetereuntem; et sic rogarunt eos ut eis cito daretur auxilium: adductis bobus conati sunt movere simulacrum; id autem manebat tanquam immobile cum ipsis sacerdotibus. Cum nullam ergo evadendi rationem invenissent, miserunt per accolas legationem ad Apollo, ut illinc liberati ab errore recederent. His autem Apollo significatis, celerrime descendit homo Dei; et cum orasset, omnes solvit a vinculo. Hi autem omnes uno animo ad ipsum processerunt, universorum Servatori credentes, et Deo qui facit admirabilia, idolo protinus igni mandato. Quos omnes catechesi institutos adjecit ecclesiis. Multi autem ex his in hodiernum usque diem degunt in monasteriis. Hujus autem rei fama pervasit in omnes partes, et multi crediderunt in Dominum; adeo ut nullus amplius gentilis nominetur in ejus finibus.

Non multo post autem tempore, duo pagi inter se bellum incipiunt committere, pro agris decertantes. Postquam autem est Apollo renuntiatum, statim ad eos descendit, inter eos pacem conciliaturus. Qui erant autem ex parte adversa non parebant, sed contradicebant, freti uno latronum principe, ut viro ad bellum praestantissimo. Cum eum ergo Apollo vidisset contradicentem, dixit ei: Si parueris, o amice, rogabo Dominum meum, ut tua peccata remittantur. Is autem ubi hoc audivit, non cunctatus, abjectis armis, ejus genibus advolutus supplicavit; et pace facta ejus intercessione, suos remisit ad propria. Cum ii autem pacem egissent, et abiissent, insignis eorum propugnator, Apollo de caetero sequebatur, promissum aperte exigens. Quem cum assumpsisset beatus Apollo in propinqua solitudine, admonuit et hortatus est ut patienti et constanti esset animo, posse enim Deum ei condonare. Ubi autem nox advenit, ambo viderunt in somnis se astare ante tribunal Christi: utrique autem contemplabantur angelos Deum una cum justis adorantes. Cumque ipsi una cum eis procubuissent, Patrem adoraverunt; et vox ad eos facta est Dei dicentis: Quae est societas luci cum tenebris? aut quae pars est fidelis cum infideli (II Cor. II)? Quid vero stat cum justo homicida, cum sit indignus tali contemplatione? Tu autem abi, o homo, tibi enim est concessus hic tarde natus perfuga. Qui cum alia multa vidissent et audiissent admirabilia, quae neque audet oratio dicere, neque auris audire, excitati annuntiarunt iis qui cum eis conversabantur. Omnes autem maxima invasit admiratio. utrisque unam narrantibus visionem. Permansit autem cum exercitatoribus, is qui non erat amplius homicida, usque ad mortem vitam suam corrigens, ex lupo in simplicem et innocentem agnum mutatus. In eo quoque impleta est Isaiae prophetia, dicentis: Lupi et agni simul pascentur, et leo et bos simul comedent paleas (Isaiae LXV). Licebat enim illic quoque videre Aethiopes cum monachis se exercentes, et multos virtutibus superantes, et Scripturam in eis impletam, quae dicit: Aethiopia praeveniet manum ejus Deo (Psal. LXVII).

Aliquando autem decertabant gentiles adversus Christianos rusticos pro suis finibus: erat autem multitudo utrorumque armatorum, quibus astitit Apollo pacem inter eos concilians. Ei autem restitit gentilium in pugna antesignanus, qui erat vir gravis et saevus; affirmabat autem et dicebat se non esse daturum pacem usque ad mortem. Is autem ei dicit: Atque adeo tibi fiat quod elegisti, nullus enim praeter te occidetur. Tibi autem mortuo non erit terra sepulcrum, 750 sed ventres ferarum et vulturum te implebuntur. Atque adeo oratio effectum protinus est sortita, cum ex utraque parte nullus sit interfectus praeter antesignanum. Quem etiam cum in arena tumulassent, mane invenerunt membra laniata ab hyaenis et vulturibus. Illi autem cum vidissent miraculum, et eventum ejus quod dixerat, omnes Servatori credentes eum praedicabant prophetam.

Erat autem adhuc antea in montis spelunca sanctus Apollo, cum quinque aliis fratribus, qui primi fuerunt ejus discipuli, cum recenter venisset e solitudine. Cum autem adventasset dies festus Paschae, et Dei cultum implessent, erant esuri ea quae inveniebantur: erant autem aliquot sicci panes, et quaedam olera reposita. Eis autem dixit Apollo: Si sumus fideles, o filii, et germani Christi filii, petat unusquisque vestrum a Deo id quod ejus animo gratum est ad vescendum. Illi vero et universum permiserunt, existimantes se esse indignos tali gratia. Cum laeto autem vultu orasset, et omnes dixissent Amen, protinus noctu venerunt in speluncam quidam viri penitus incogniti, qui dicebant se venire a longinqua regione; et omnia ferebant, ea etiam de quibus ne auditione quidem acceperant, et quae non nascuntur in Aegypto, horti fructus omnis generis, uvas et mala punica, et ficus et nuces, omnia intempestive: quin etiam quosdam inventos mellis favos, et ornam recentis lactis, et nicolaos maximos, et panes mundos et calidos e regione externa. li autem qui ea attulerant, cum solummodo tradidissent, tanquam missi a viro magno et divite, protinus propere recesserunt. Cum autem quae erant esculenta percepissent, ea illis suffecerunt usque ad Pentecosten; adeo ut ipsi quoque mirarentur, et dicerent fuisse ea vere a Deo missa.

Quidam autem ex monachis rogabat Patrem ut statim Deum pro ipso oraret, ut gratiam aliquam consequeretur. Cum ipse autem orasset, ei dabatur gratia humilitatis et mansuetudinis, adeo ut mirarentur omnes eum esse tam mansuetum. Has autem ejus virtutes narrarunt nobis qui cum ipso erant fratres, haec multis quoque attestantibus fratribus.

Etenim cum non multo ante tempore fuisset aliquando fames in Thebaide, qui autem ea loca accolebant populi audissent quod qui erant apud eum monachi praeter spem omnem et opinionem quotidie alerentur, uno animo apud ipsum accesserant cum uxoribus et liberis, simul benedictionem petentes et alimentum Is autem nihil veritus, ne cibus ei aliquando deesset, dabat omnibus venientibus, unicuique quod in diem sufficeret. Relictis autem tribus solis magnis sportis cum panibus, et fame invalescente, jubet sportas afferri in medium, quas ipso die erant esuri monachi; et audientibus omnibus fratribus et populi multitudine, dixit magna voce: Non potens est manus Domini haec implere? Haec autem dicit Spiritus sanctus: Non deficiet panis ex his sportis, donec novo frumento fuerimus satiati. Et affirmarunt omnes qui tunc aderant eis panes suffecisse quatuor menses. Similiter autem et in oleo et frumento; adeo ut veniret satanas, et ei diceret: Num tu es Elias, aut alius ex prophetis et apostolis, quod haec facias? Is autem dixit ipsi: Quid enim? non homines sancti fuerunt apostoli et prophetae, qui haec nobis tradiderunt? An tunc quidem aderat Deus, nunc autem peregre est profectus? Potest autem Deus haec semper facere, et nihil erit quod ipse non possit. Si ergo Deus est bonus, cur tu malus? Quid vero non oportet nos quoque dicere ea quae vidimus, nempe quod fratres ingrediebantur cum sportis, ad mensas panes afferentes, et cum comederent quingenti fratres ad satietatem, eas rursus plenas accipiebant?

Aliud quoque miraculum, quod videntes obstupuimus, par est dicere. Cum enim ad eos venissemus spatio trium dierum, cogniti sumus, procul visi a fratribus, qui ex eo audierant de nostro ad eum adventu: qui quidem propere accurrentes nobis venerunt obviam psallentes, est enim hic mos apud omnes monachos. Et cum proni in terram adorassent, nos deosculati sunt, nos sibi invicem ostendentes, et dicentes: Ecce venerunt fratres, de quibus pater noster dixit tribus ante diebus, dicendo: Post tres dies venient ad nos tres fratres, venientes Jerosolymis. Et alii quidem nos deducebant, alii vero nos retro sequebantur, psallentes, donec prope ipsum venimus. Cum autem audiisset pater Apollo vocem psallentium, venit nobis obviam, ut mos ei erat erga omnes fratres; et cum nos vidisset, adoravit primus se in terra extendens; et cum surrexisset, est osculatus; et postquam introduxisset, oravit, et pedes nostros manibus lavit propriis, et hortatus est ad refectionem. Hoc autem faciebat omnibus fratribus qui ad ipsum veniebant. Qui enim cum ipso erant fratres, alimentum non prius accipiebant, quam Eucharistiae Christi communicassent: hoc autem faciebant hora nona diei. Deinde cum sic comedissent, sedebant audientes eum docentem omnia praecepta, usque ad primum somnum. Illinc alii quidem ex ipsis secedebant in solitudinem, Scripturas tota 751 nocte memoriter expromentes; alii vero illic perseverabant, assiduis hymnis Deum laudantes, ad diem usque: quos ego vidi his oculis, cum vespere hymnos coepissent, usque ad matutinum non cessasse a cantu. Multi certe ex iis hora nona solum descendebant de monte, et Eucharistiam sumentes, rursus adscendebant, contenti spiritali nutrimento usque ad aliam nonam. Hoc autem multi ex iis faciebant multos dies. Licebat autem eos videre exsultantes in solitudine, adeo ut nullam ejusmodi aliam exultationem in terra videre liceat, nec laetitiam corporalem. Neque enim erat inter eos aliquis moestus aut tristis; sed si quis videbatur prae se ferre tristitiam, statim pater Apollo ex eo rogabat causam, et quae erant in occulto uniuscujusque cordis, renuntiabat. Dicebat autem: Non oportet esse tristes propter salutem, cum futuri simus haeredes regni coelorum. Tristes autem, inquit, erunt gentiles, flebunt Judaei, lugebunt peccatores; justi autem laetabuntur: et qui terrena quidem animo agitant, laetantur in rebus terrenis; nos autem qui tanta spe digni sumus habiti, quomodo non laetamur perpetuo? cum nobis Apostolus suadeat, ut semper laetemur, et in omnibus gratias agamus (I Thess. V). Quis autem dixerit ejus in sermone gratiam, et reliquas ejus virtutes, quas propter summum miraculum siluimus, auditas utique ex ipso et ex aliis?

Cum autem de exercitatione et vitae instituto nobiscum saepe seorsum disseruisset, saepe etiam dixit de suscipiendis monachis, quod oportet adorare fratres advenientes: Non enim ipsos, aiebat, sed Deum adorasti. Vidisti enim, inquit, fratrem tuum? vidisti Dominum Deum tuum; et hoc, inquit, ab Abraham accepimus (Gen. XVIII); et quod oporteat, inquit, nonnunquam cogere fratres ad refectionem, a Lot accepimus, qui coegit angelos (Gen. XIX); et quod oportet, si fieri potest, monachos quotidie communicare sacramentis. Qui enim se ab eis procul amovet, Deus quoque procul ab eo recedit. Qui autem hoc facit assidue, assidue suscipit Servatorem. Est enim, inquit, vox salutaris: Qui comedit carnem meam, et bibit meum sanguinem, manet in me, et ego in eo (Joan. VI). Hoc confert monachis salutaris passionis commemorationem continenter facientibus, quotidie etiam se praeparare, ut omni tempore digni sint qui suscipiant coelestia sacramenta, quandoquidem sic quoque consequitur remissionem peccatorum. Catholica autem et generalia jejunia non licet solvere sine ingenti necessitate; in quarta enim feria traditur Servator, et in parasceve crucifigitur; qui ea ergo solvit, Servatorem una tradit, et una crucifigit. Sed si ad vos veniat frater qui opus habet ut reficiatur cum sit jejunium, ipsi soli mensam apponite; sin autem nolit, ne cogatis, habemus enim communem traditionem. Multum autem reprehendebat eos qui ferrum gestabant, et comam nutriebant. Hi enim, inquit, se ostentant et quaerunt placere hominibus, cum oporteat ipsos potius corpus solvere jejuniis, et quod bonum est facere in occulto; ii vero non sic, sed se propalant omnibus. Et quid opus pluribus? Omnis enim ejus doctrina est ejus vitae instituto similis, quam nec quis scribere potuerit nec dicere. Plurima ergo nobiscum seorsum, tota saepe hebdomada disserendo, tandem dimittens dixit: Habete pacem inter vos, neque separemini in via.

Cum autem dixisset iis qui cum ipso erant fratribus, quisnam ex ipsis vellet nos deducere ad visitandos alios Patres, sanctus Apollo, tribus viris delectis qui valerent et sermone et vitae instituto, erantque periti linguae Graecae et Romanae et Aegyptiacae, cum eis nos dimittens, jussit eis ne nos prius relinquerent quam satisfactum esset nostro videndorum Patrum desiderio: quos si quis vellet omnes videre, ad eos aspiciendos tota vita non sufficeret. Cum nobis ergo benedixisset, amandavit, dicens: Benedicat vos Dominus ex Sion, et videatis bona Jerusalem omnibus diebus vitae vestrae (Psal. CXXVII).

Nobis autem ambulantibus meridie per solitudinem, videmus tractum magni draconis, qui tanquam trabes erat protractus per arenam: quem cum vidissemus, nos magnus timor invasit. Qui autem nos ducebant fratres, hortati sunt ne timeremus, sed essemus bono animo, et sequeremur draconis vestigium: Videbitis enim fidem nostram, cum ipsi simus eum manu nostra superaturi. Multos enim, inquiunt, et dracones et cerastas manu interfecimus, sicut scriptum est. In eis enim implebatur illud: Dedi vobis potestatem ambulandi super serpentes et scorpiones, et super omnem potestatem inimici (Lucae X). Nos autem qui ferebamur incredulitate, et qui majori eramus affecti formidine, rogabamus eos ne iremus per vestigia draconis, sed recta via. Unus autem frater ex ipsis, magna animi alacritate, cum nos eo in loco dimisisset, profectus est in solitudinem quaerens belluam. Quam cum invenisset, non procul ab antro, magna voce exclamabat draconem esse in spelunca; et vocabat ipsos, ut ad se venirent visuri quid esset eventurum; et hortantibus nos aliis fratribus ne timeremus, cum magno metu abiimus visuri belluam. Nobis autem repente occurrens frater 752 unus, manu nos traxit in suum monasterium, dicens nos non posse ferre impetum belluae, et maxime quod nondum vidissemus talem, se vero saepe vidisse ipsam belluam tam vasta magnitudine, ut quae sit plus quam quindecim cubitorum. Cum nos ergo jussisset manere in loco, abiit ad fratrem, dicens ei ut recederet a caverna; conabatur enim ille a loco non recedere, priusquam interfecisset draconem. Cui cum persuasisset, eum ducit ad nos increpantem modicam nostram fidem. Quiescentes autem apud illum fratrem, qui circiter unum milliare remotum habebat monasterium, satis refecti sumus.

CAPUT LIII. Vita abbatis Amun.

Ille autem nobis narrabat, in illo loco in quo ipse sedebat, fuisse virum sanctum, cujus ipse fuit discipulus, nomine Amun (Ruff., l. II, cap. 8, vocat Ammonem), qui in illo loco plurimas fecit virtutes; ad quem saepe latrones venientes, accipiebant ejus panem et alimenta. Haec ergo aegre ferens, cum uno die egressus esset in solitudinem, adduxit secum duos magnos dracones, et jussit eis ut in eo loco manerent, et portam custodirent. Homicidae autem cum pro more venissent, et vidissent miraculum, prae stupore hiantes ceciderunt in faciem. Egressus autem invenit eos mutos, et fere semimortuos; et cum eos excitasset, probris eos affecit, dicens: Videte quantum estis bestiis agrestiores; nam istae quidem propter Deum nostrae parent voluntati, vos autem neque Deum timuistis, neque Christianorum estis reveriti religionem. Introductis autem eis in cellam, mensam apposuit, et monuit ut mores mutarent. Illi autem surgentes, protinus multis visi sunt meliores; non multo post autem ipsi quoque visi sunt eadem signa facere.

Aliquando autem, inquit, cum unus magnus draco propinquam vastaret regionem, et multa occideret animalia, quicunque habitabant juxta solitudinem, omnes simul venerunt ad Patrem, rogantes ut deleretur bellua ex eorum regione. Is autem eos ita dimisit, ut qui eis tristitia affectis nihil prodesse posset. Mane autem surgens, venit in eum locum quo transitura erat bellua: postquam autem ter flexit genua ad orationem, in ipsum veniebat bellua, magno cum stridore gravem emittens anhelitum, et intumescens ac sibilans, tetrumque edens spiritum. Is autem nihil territus, ad draconem conversus, dixit: Vincet te Jesus Christus, Filius Dei vivi, qui est magnum cetum victurus. Idque cum dixisset, protinus disruptus est draco, per os omne virus evomens cum sanguine. Cum autem venissent rustici postridie, et illud magnum vidissent miraculum, et non ferrent spiritum, in animal multam arenam congesserunt, Patre illic eis astante, ad draconem enim licet mortuum non audebant accedere.

Puer autem, inquit, pascens cum repente vidisset adhuc vivum draconem, statim emota mente fuit exanimatus; jacuit itaque puer nihil spirans in loco tota die in solitudine. Cum eum autem sui vespere invenissent parum spirantem, totum inflatum ex ecstasi, deducunt ad patrem, ignorantes causam ejus quod acciderat. Cum is autem orasset, et eum unxisset oleo, surrexit puer narrans id quod fuerat deprehensum. Qua re vir maxime motus, ad interimendum draconem est conversus.

CAPUT LIV. Vita abbatis Copre presbyteri.

Erat autem illic quidam presbyter, qui monasterium prope habebat in solitudine, Copres nomine (Ruff., lib. II, cap. 9): vir sanctus, prope nonagenarius, praepositus fratrum quinquaginta, qui ipse quoque plures faciebat virtutes, morbis medens, et multas faciens curationes, et daemones expellens, et res multas efficiens, atque adeo quasdam in nostris oculis. Is ergo postquam nos vidit salutavit, et pro nobis oravit, et postquam pedes nostros lavisset, sciscitatus est a nobis, quaenam in mundo fierent; nos autem rogavimus, ut ipse nobis potius exponeret sui vitae instituti virtutes, et quo modo esset Deus ei dona largitus, et quanam ratione fuisset particeps ejus gratiae. Is autem nulla eo nomine elatus superbia, nobis suam vitam narravit, et majorum suorum qui ipsum superarunt, quorum ipse vitae institutum est imitatus: Non est, inquit, o filii, quod a me fit admirabile, si conferatur cum iis quae in vita gesta sunt a Patribus nostris. Et cum narraret nobis Copres presbyter quae recte et ex virtute gesta fuerant a Patribus, unus ex fratribus nostris dormitans, ut qui iis quae dicebantur fidem nequaquam haberet, videt in ejus manibus librum admirabilem, scriptum litteris aureis, et canum virum astantem, et minaciter ei dicentem: Non audis attente lecturam, sed dormitas? Is autem conturbatus, nobis eum audientibus, statim quod audierat et viderat Romane exposuit. Eo autem haec nobis adhuc dicente, venit quidam rusticus habens calathum arenae, qui exspectabat donec implesset narrationem: rogavimus autem nos presbyterum: Quid sibi vult rusticus cum arena? nobis respondit Pater, dicens: Filloli mei, non oportebat me gloriari apud vos, neque ea enuntiare quae gesta sunt a Patribus; ne mente elati amittamus 753 mercedem: propter studium autem vestrum et utilitatem, quod tam procul ad nos venistis, non fraudabo vos utilitate; sed quae per nos Servator gessit, narrabo praesentibus fratribus.

Sterilis erat ager qui est prope nos, et rustici qui ipsum possidebant, seminantes, vix semen duplicatum metebant; vermis enim nascens in spica, totam messem corrumpebat. Agricolae autem catechismo a nobis instituti, et effecti Christiani, rogarunt nos ut oraremus pro messe. Dixi autem eis: Si habetis fidem in Deum, vel arena deserti fructum vobis afferet. Ii autem nihil cunctati, cum hac arena, quae a nobis calcatur, sinus implessent, attulerunt, rogantes ut benediceremus. Postquam autem sum precatus ut illis fieret secundum ipsorum fidem, ipsi eam cum frumento seminarunt in arvis suis; et repente eorum ager ita multiplicavit fructum, ut omnem superaret Aegyptum. Hoc ergo facere soliti, nobis quotannis exhibent molestiam. Unum autem, inquit, magnum miraculum praebuit mihi Deus multis praesentibus. Cum enim in civitatem aliquando descendissem, inveni quemdam virum Manichaeum qui populos seduxerat; cum autem non possem ei publice persuadere, dixi conversus ad multitudinem: Magnum rogum in platea accendite, et ingrediamur in flammam; et qui ex nobis illaesus a flamma manserit, is habet bonam fidem. Postquam autem hoc factum est, et turbae rogum cito accenderunt, ipsum mecum trahebant in ignem. Is autem dicit: Unusquisque seorsum ingrediatur, debesque primus ingredi qui jussisti. Cum autem in nomine Christi signatus essem ingressus, flamma in hanc et illam partem divisa, me nulla affecit molestia, cum semihoram in ea essem moratus. Turbae autem viso miraculo exclamarunt, et cogebant illum pyram pervadere, is autem nolebat, timore affectus. Cum eum autem accepissent populi, in medium protruserunt; et totus flamma ambustus, ejectus est e civitate, clamantibus populis: Planum viventem exurite. Me autem turbae accipientes, et laudibus prosequentes, deduxerunt in ecclesiam.

Cum autem ego aliquando per quoddam templum transirem, quidam ex gentibus suis idolis sacrificabant. Dixi autem eis: Cur cum sitis participes rationis, sacrificatis iis quae carent ratione: vosque estis de caetero iis magis expertes rationis? Illi autem, ut qui recte dixissem, me statim sunt secuti, credentes Servatori.

Cum autem esset mihi aliquando hortus in agro propinquo, propter eam quae ad nos veniebat fraternitatem, et quidam pauper eum operaretur, ingressus est quidam gentilis, ut furaretur olera: ubi vero ea suffuratus recessisset, eaque tribus horis non potuisset coquere, sed mansissent in lebete qualia acceperat, utpote quod aqua minime calefieret, vir se colligens, accepta olera ad nos detulit, rogans ut sibi condonaretur erratum, et ut fieret Christianus; quod etiam factum est. Erant autem hac ipsa hora hospites fratres qui ad nos venerant: propter quos tempestive admodum ad nos allata sunt olera. Quae cum comedissemus, egimus Domino gratias, duplici accepta laetitia, et ex salute hominis, et ex refectione fratrum

CAPUT LV. Vita abbatis Suri.

Abbas autem Surus, inquit, et Isaias (Ruff., l. II, cap. 10), et Paulus sibi invicem repente occurrerunt ad fluvium, viri pii et egregii exercitatores, invisuri magnum abbatem Anuph. Distabat autem eorum intervallum tribus mansionibus; et dicunt ad se invicem: Ostendat unusquisque nostrum suum vitae institutum, et quemadmodum fuit in hac vita a Deo honoratus. Abbas autem Surus dixit eis: Peto a Deo donum, ut nos virtute spiritus indefessi ad locum perveniamus; et cum ipse solum orasset, inventum est protinus paratum navigium, et ventus secundus, et momento temporis inventi sunt in loco, cum adverso flumine navigassent.

CAPUT LVI. Vita abbatis Isaiae.

Isaias autem dicit eis: Et quid mirum, o amici, si vir nobis occurrerit, qui vitam narret uniuscujusque (Ruff., lib. II, cap. 10) ?

CAPUT LVII. Vita abbatis Pauli.

Paulus autem dicit eis: Si Deus nobis revelaverit quod post tres dies assumit hominem? Cum autem paulo ulterius processissent, vir eis obviam factus eos salutat; Paulus autem ei dicit: Dic nobis quae recte gessisti; nam post crastinum diem abibis ad Deum (Ruffin., l. II, cap. 10).

CAPUT LVIII. Vita abbatis Anuph .

Dixit autem eis Anuph: Benedictus Deus, qui mihi haec quoque signavit, et vestrum vitae institutum et adventum (Ruffin., l. II, cap. 10). Cum autem dixisset quae unusquisque eorum recte gesserat, exposuit deinceps, quae ipse fecerat, dicens: Ex quo Servatoris nomen professus sum in terra, ex ore meo non est egressum mendacium: humani cibi nihil sumpsi, me coelesti alimento 754 alente quotidie angelo: nullius alterius rei cupiditas in cor meum ascendit, praeterquam Dei; nihil ex rebus terrenis occultavit mihi Deus, quod non significaverit et ostenderit mihi. Non interdiu somnum cepi, non noctu requievi, Deum quaerens: Una mihi semper adfuit angelus, mundi ostendens potestates; lumen cogitationis meae nunquam fuit exstinctum; omnem petitionem accepi a Deo protinus. Vidi saepenumero Deo assistentes myriades angelorum, vidi choros justorum, vidi martyrum congeriem, vidi monachorum vitae institutionem; vidi opus autem omnium Deum laudantium. Vidi Satanam igni traditum, vidi angelos ejus punitos, vidi justos laetantes in aeternum. Haec et multa alia narrans, tertio die tradit animam; eamque statim suscipientes angeli et chori martyrum, in coelos sustulerunt, ipsis videntibus et hymnos audientibus.

CAPUT LIX. Vita abbatis Hellenis .

Quidam autem alius pater, qui vocabatur abbas Hellen (Ruffin., lib. II, cap. 11), cum ab ineunte aetate se fortiter exercuisset, saepenumero ignem gestabat in sinu, incitans eos qui prope erant fratres ad ostendenda signa, dicens eis: Si vos vere exercetis, virtutis signa de caetero ostendite. Aliquando autem cum per se esset in solitudine, incessit eum mellis desiderium; cum vero illico favos invenisset sub petra, dixit: Recede a me intemperans cupiditas; scriptum est enim: Spiritu ambulate, et desiderium carnis non perficietis (Gal. V), eisque relictis abiit. Cum autem jam tres hebdomadas jejunasset in solitudine, inventis qui disjecti erant fructibus, dixit: Non comedam, neque attingam aliquid ex iis, ne fratrem meum scandalizem, nempe meam animam; scriptum est enim: Non in alimento solum vivit homo (Matth. IV; Lucae IV). Cum autem adhuc aliam jejunasset hebdomadam, postea dormitavit; et veniens angelus in somnis, ei dixit: Surge et tolle ea quae inveniuntur, et comede. Is autem surrexit, et circumquaque aspiciens, videt fontem in orbem herbas delicatas germinasse. Cum autem et potum sumpsisset, et comedisset olera, affirmabat nihil unquam sibi fuisse jucundius. Cum parvam autem speluncam in loco invenisset, mansit illic paucos dies jejunus. Ubi autem egebat alimento, orabat flexis genibus: ei autem protinus apponebantur esculenta omnia, et panis calidus, et olivae, et varii fructus.

Aliquando autem invisit fratres suos; et cum eos multum monuisset, contendebat in desertum, afferens quaedam ad usum necessaria. Cum autem vidisset quosdam onagros pascentes, ait ipsis: In nomine Jesu Christi, veniat unus ex vobis, et suscipiat onus meum. Is autem statim ad ipsum accessit. Cum autem supellectilem ei imposuisset, et ei insedisset, uno die pervenit ad speluncam. In sole vero ab eo positis panibus et fructibus, cum ad ea venissent ferae, ut solent ad fontem, et panes solum tetigissent, mortuae sunt.

Accessit autem aliquando ad quosdam monachos, cum esset dies Dominicus, et dixit eis: Cur hodie non egistis synaxim? Cum ii autem aperte dicerent: Eo quod non venerit presbyter, dixit eis: Ego ibo et eum vocabo. Ii autem dixerunt, non posse aliquem transmittere alveum propter altitudinem. Quinetiam dicebant eo in loco esse belluam maximam, nempe crocodilum, qui multos homines consumpserat. Is autem non cunctatus, statim surgens profectus est ad vadum: quem cum bellua statim tergo excepisset, ad partem ripae ulterioris transvexit. Cum autem in agro invenisset presbyterum, rogavit ne despiceret fraternitatem. Ille autem eum videns multis consutis pannis obsitum, rogavit undenam pannum habuisset, dicens: Habes vestem animae pulcherrimam, o frater; ejusque humilitatem et frugalitatem admiratus, eum secutus est abeuntem ad fluvium. Cum autem qua transveherentur cymbam non invenissent, vocem emisit abbas Hellen, advocans crocodilum. Is autem ei statim obediens aderat, tergum substernens: rogavit autem presbyterum ut cum eo ascenderet; is vero timore affectus, cum vidisset belluam, retrocessit. Cum autem eum teneret admiratio, et eos qui trans fluvium habitabant fratres, videntes eum cum bellua transmittentem alveum, ille ascendens in terram, una secum attraxit belluam, dicens, melius esse ei ut moreretur, quam interemptarum animarum acquireret supplicium. Ea autem cadens, protinus est mortua.

Tres autem dies permanens apud fratres, sedebat, docens eos praecepta, et quae erant occulta uniuscujusque consilia aperte enuntians: hunc quidem dicens vexari a fornicatione, illum vero a vana gloria, alium a deliciis, alium ab ira, et alium quidem pronuntiabat esse mitem, alium vero pacificum: illorum quidem vitia, horum vero virtutes arguens. Haec autem audientes, mirabantur dicendo revera ita esse. Eis autem dixit: Parate nobis olera, hodie enim ad nos venient plures fratres. Cum illi autem adhuc pararent, supervenientes fratres se invicem salutarunt.

Rogavit autem eum quidam ex fratribus, volens una cum eo degere in deserto. Eo autem 755 dicente non posse illum sustinere tentationes daemonum, is contentiosius se omnia toleraturum asseveravit. Cum eum autem excepisset, jussit habitare in alia spelunca. Ad eum autem noctu adventantes daemones, eum suffocare aggrediebantur, cum eum primum turpibus perturbassent cogitationibus. Ille autem excurrens renuntiavit abbati Helleni quae evenerant. Ipse autem cum loco figuram impressisset, jussit eum deinde manere secure. Cum autem aliquando panes ei defecissent in spelunca, adventans angelus in figura fratris ei attulit nutrimentum.

Rursus autem ipsum aliquando quaerentes fratres decem numero, errabant per solitudinem, septimo jam die jejuni permanentes; cum vero eos invenisset, jussit in spelunca quiescere, illi vero eum victus admonuerunt. Ille qui nihil habebat quod eis apponeret, dixit eis: Potens est Deus mensam parare in deserto. Statim autem quidam adolescens de pontone ipsis orantibus pulsavit fores. Cum autem aperuisset, viderunt adolescentem habentem magnam sportam panis et olivarum. Iis autem susceptis, comederunt, Deo agentes gratias, cum adolescens statim evanuisset. Haec et alia multa miracula cum nobis narrasset Pater Copres, nosque benigne et humaniter tractasset, induxit in suum hortum, ostendens nobis palmas, et alias arbores frugiferas quas ipse plantavit in solitudine, admonitus a fide rusticorum, quibus dixit: Potest desertum fructus producere iis qui fidem habent in Deum. Postquam enim vidi, aiebat eos qui arenam seminaverant, et eorum agrum fructum tulisse, ipse quoque idem aggressus, idem sum consecutus.

CAPUT LX. Vita abbatis Appelle .

Vidimus autem alium quoque presbyterum in partibus superioris regionis, Appellem nomine (Ruff., l. II, cap. 15), virum justum, qui fabricae aerariae artem primum tractavit, et exinde conversus est ad exercitationem. Is cum ad eum venisset diabolus in figura muliebri, quo tempore ad usum monachorum quaedam tractabat fabrilia; ferrea lamina ex igne rapta, idque manu propter festinationem, totum ejus vultum et corpus combussit, eamque audierunt fratres ululantem in cella. Ab eo tempore vir ille semper manu tenebat ferrum ignitum, nec laedebatur. Is cum nos benigne et humaniter accepisset, narravit nobis de viris praeclaris et Deo dignis qui cum eo fuerant, et erant adhuc superstites.

LXI[recensere]

CAPUT LXI. Vita alterius Joannis .

Est, inquit, in hac solitudine frater noster, nomine Joannes (Ruff., l. II, c. 15), alterius quidem jam aetatis, omnes autem monachos superans virtutibus: quem nemo potest cito invenire, quod semper in solitudinibus locum loco commutet. Is primum stans tres annos sub quadam rupe, orans perpetuo, non sedens omnino, non dormiens, nisi quantum somni stans suffurabatur, et Dominica solum sumens Eucharistiam, afferente ei presbytero, nihil aliud comedebat. Atque adeo cum quodam die se Satanas transfigurasset in presbyterum, ad eum abibat celerius, prae se ferens se ei velle dare Eucharistiam. Cum eum autem agnovisset beatus Joannes, dixit ei: O omnis fraudis et malitiae pater, inimice omnis justitiae, non cessabis decipere animas Christianorum, sed audes sanctis insultare Sacramentis? Is autem ipsi respondit: Parum abfuit quin te dejectum lucrifecerim; nam sic quoque seduxi quemdam ex tuis fratribus, et mente motum deduxi ad insaniam. Pro quo cum multi justi multum rogassent, vix potuerunt efficere ut esset sanae mentis. Haecque cum dixisset daemon, ab eo recessit.

Cum autem essent disrupti ejus pedes ex eo quod tanto tempore stetisset immobilis, et exiret sanies, adveniens angelus, tetigit ejus corpus, dicens: Christus erit tibi verus cibus, et sanctus Spiritus verus potus, interim autem tibi sufficit spiritale nutrimentum, ne repletus evomas. Et cum eum curasset, dimovit a loco. Deinceps autem vitam egit in solitudine, circumiens, et herbis vescens: Dominica autem inveniebatur in eodem loco sumens Communionem. Cum paucos autem palmae ramos petisset a presbytero, efficiebat cingula animalibus. Cum vero vellet quidam claudus ad eum venire ut curaretur, et asinum solummodo inscendisset, ubi primum ejus pedes tetigere cingulum quod fuerat a sancto viro factum, fuit illico curatus. Alias autem aegrotis mittebat eulogias, et a morbis liberabantur protinus. Porro autem revelabatur de ejus monasteriis, quod quidam ex iis qui sunt in ipsis, vitam non recte instituunt, et per presbyterum ad cunctos scribit epistolas, quod illi quidem sunt otio dediti, hi vero contendunt ad virtutem, et inventa est sic se habere veritas. Scribit autem ad eorum quoque Patres, quod quidam ex his sunt de fratrum salute minus solliciti, alii vero eos quantum satis est hortantur, annuntiavitque utrorumque honores et supplicia. Et rursus alios quoque provocans ad statum perfectiorem, admonebat ut a sensilibus se 756 transferrent ad ea quae percipiuntur intelligentia. Tempus est enim, inquit, deinceps tale vitae ostendere institutum. Non debemus enim, inquit, omni tempore permanere pueri et infantes, sed jam nos perfectioribus applicare cogitationibus, et magni et excelsi animi virtutem attingere, et caeteras maximas virtutes aggredi. Haec et complura alia nobis Pater de Patre narrabat, quae quidem, propterea quod excedant miraculi modum, omnia non scripsimus; non quod non sint vera, sed propter incredulitatem aliquorum. Nos autem satis de his certiores facti sumus, cum multi et magni viri ea nobis narraverint, qui suis viderunt oculis.

CAPUT LXII. De abbate Paphnutio .

Vidimus autem locum quoque Paphnutii anachoretae, viri magni et virtute praediti, qui haud ita multo abhinc tempore consummatus est in regione quae est circa Heracleotas Thebaidis; de quo multi multa narrarunt (Ruff., lib. II, cap. 16).

CAPUT LXIII. De Tibicine.

Is enim post multam exercitationem Deum rogavit ut ei significaretur cuinam ex iis sanctis qui se recte gesserunt esset similis (Ruff., l. II, cap. 16). Angelus autem apparens ei dixit: Es similis tibicini qui degit in hac civitate. Is autem studiose ad eum profectus, ejus vitae institutum ab eo est sciscitatus, et omnia ejus vitae facta est perscrutatus. Is autem ei dixit id quod etiam erat verum, se esse peccatorem, et ebriosum, et scortatorem; haud ita longo autem abhinc tempore, se ex arte latrocinandi eo contulisse. Cum autem accurate examinaretur quidnam unquam recte ab eo gestum esset, dixit se nullius rei honestae sibi esse conscium, nisi quod cum aliquando latronis vitam ageret, Christi virginem, cui erat a latronibus vitium afferendum, liberaverit, et noctu ad vicum usque reduxerit. Rursus autem, inquit, inveni aliquando formosam mulierem errantem in solitudine, fugatam ab apparitoribus et curialibus praesidis et senatorum, propter publicum mariti debitum, et errorem suum deflentem. Sciscitatus sum autem ex ea causam fletus. Illa autem dixit: Ne me roges, domine, nec miseram examines; sed tanquam ancillam tuam abducas quo velis. Nam cum maritus tempore biennii ob debitum publicum trecentorum aureorum saepe fuerit flagellatus, et in carcere inclusus, et tres mihi charissimi filii venditi fuerint, ego recedo fugitiva, locum loco commutans: nunc autem etiam errans per solitudinem, saepe inventa, et assidue flagellata, jam tres dies permansi jejuna in solitudine. Ego autem ejus sum misertus, inquit latro; et cum eam deduxissem in speluncam, dedi ei trecentos aureos, et deduxi eam usque ad civitatem, et ejus maritum liberavi cum liberis, citra ullum probrum et contumeliam. Cui respondit Paphnutius: Ego quidem nullius rei talis mihi sum conscius, in exercitatione autem omnino audiisti me esse celebrem; non enim vitam traduxi in otio. Mihi ergo Deus de te revelavit, te rebus gestis nihilo me esse inferiorem; si ergo, o frater, non parva a Deitate tui habetur ratio, ne tuam animam temere neglexeris. Is autem statim projectis quos habuit in manibus tibiis, et lyrae musicae harmonia in spiritalem traducta melodiam, virum secutus est in desertum. Cum autem tribus annis se pro viribus exercuisset, et in hymnis et orationibus vitae suae tempus peregisset, in coelum iter direxit, et cum choris angelorum et justorum ordinibus connumeratus, requievit.

CAPUT LXIV. De Protocomite.

Ubi ergo illum qui se exercuerat virtutibus, prius ad Deum misit, majori et accuratiori vitae instituto, quam prius esset, sibi imposito, rogavit Deum ut sibi significaretur cuinam ex sanctis esset similis; et rursus vox divina ad eum facta est, dicens: Es similis vicini pagi protocomiti (Ruff., l. II, cap. 16). Is autem ad eum abiit celerrime; et cum ipse pulsasset ostium, processit ille, ut ei mos erat, ad accipiendum hospitem. Et cum pedes ejus lavisset, et mensam apposuisset, hortatus est ut vesceretur. Cum autem facta ejus sciscitaretur, et ei diceret: Narra mihi, o homo, institutum vitae tuae; multis enim monachis, ut mihi Deus ostendit, evasisti superior, ille dixit se esse peccatorem et indignum nomine monachorum. Cum autem instaret percontari, homo respondit, dicens: Non habeo quidem necesse narrare ea quae a me facta sunt; sed quoniam dicis te a Deo venisse, quae mihi adsunt referam. Jam agitur trigesimus annus, ex quo me a mea uxore separavi, cum tribus annis solum cum ea habuissem consuetudinem, et tres ex ea filios suscepissem, qui etiam mihi ad meos usus inserviunt; hospitalitatem autem nunquam intermisi usque in hodiernum diem: non gloriatur aliquis ex comitibus se hospitem ante me excepisse. Non egressus est pauper nec hospes ex mea aula vacuis manibus, qui non prius rationi conveniente esset viatico sustentatus. Non adspexi praeteriens pauperem infortunio affectum, cui non suppeditarim quod satis fuit solatii. Non accepi personam filii mei in judicio, non ingressi sunt in domum meam 757 fructus alieni, non fuit lis aliqua quam non composuerim et pacificaverim, non increpavit aliquis meos filios quod se inhoneste gererent, non tetigerunt fructus alienos mei greges, non seminavi primus agros meos, sed cum eos omnibus proposuissem communes, colligebam ea quae erant reliqua. Non concessi ut pauper opprimeretur a potentia divitis, non affeci aliquem molestia in vita mea, nunquam malum judicium protuli in aliquem. Haec a me esse facta Deo volente mihi sum conscius. Cum autem viri virtutes audiisset Paphnutius, ejus caput osculatus est, dicens: benedicat te Dominus ex Sion; et videas bona Jerusalem omnibus diebus vitae tuae (Psal. CXXVII). In iis enim te recte gessisti: unum autem tibi restat quod est caput virtutum, nempe Dei omni ex parte sapiens cognitio, quam non poteris sine labore consequi, nisi cum teipsum a mundo abnegaris, crucem accipias, et sequaris Servatorem. Is autem ubi haec audiit, statim nec suis quidem valere jussis, virum secutus est in montem. Et cum venissent ad fluvium, scapha non inventa jussit Paphutius eum flumen trajicere pedibus, quod propter altitudinem nemo illo tempore pedibus trajecerat. Cum autem transiissent, et eis pervenisset aqua usque ad cingulum, constituit eum in quodam loco. Cum se autem separasset, Deum rogavit ut ejusmodi hominibus videretur praestantior. Non multo autem interjecto tempore, vidit viri animam assumi ab angelis Deum laudantibus et dicentibus: Beatus quem elegisti et assumpsisti: habitabit in atriis tuis (Psal. LXIV). Et rursus justis respondentibus et dicentibus: Pax multa diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum (Psal. CXVIII). Et tunc cognovit virum esse mortuum.

CAPUT LXV. De Mercatore .

Cum autem perseveraret abbas Paphnutius Deum venerari precibus, et multiplicare jejunia, rursus oravit ut sibi ostenderetur cuinam esset similis (Ruff., l. II, cap. 6). Dicit ei rursus vox divina: Similis es mercatori quaerenti bonas margaritas; sed surge deinceps, et ne cunctare; tibi enim occurret vir cui es assimilatus. Cum ille autem descendisset, vidit virum quemdam mercatorem Alexandrinum, pium et Christi amantem, vicies mille aureis negotiantem, cum centum navibus descendentem ex superiore Thebaide, qui omnes suas facultates et merces distribuerat pauperibus. Is cum suis filiis decem saccos leguminum ad eum afferebat. Et quid haec, o amice? ei dixit Paphnutius. Is autem dixit ipsi: Sunt fructus meae mercaturae, qui Deo offeruntur ad justam refectionem. Quid autem haec, inquit ipsi Paphnutius, et tu nostro nomine non frueris? Is autem confessus est se ad id studiose contendere. Ei respondit Paphnutius: Quousque ergo tu terrenam exerces negotiationem, nec coelestia attingis mercimonia? Sed haec quidem es aliis dimissurus; tu vero iis te adjungens quae sunt maxime opportuna, sequere Servatorem, ad eum venturus paulo post. Is vero nihil differens, jussit filios suos reliqua dividere pauperibus; ipse autem cum in montem ascendisset, et seipsum in eo loco inclusisset, ubi duo priores consummati fuerant, perseverabat in orationibus. Parvo autem elapso tempore, relicto corpore, factus est civis coelestis. Postquam autem eum quoque praemisit in coelos, ipse etiam despondit animum, ut qui se non posset amplius exercere. Assistens autem angelus ei dixit: Huc deinceps accede, veni tu quoque, o beate, in aeterna Dei tabernacula, venerunt enim prophetae te in suos choros accepturi. Hoc autem non tibi prius declaravi, ne si fuisses elatus, de tuis detraheretur meritis. Cum ergo uno solo die supervixisset, et per revelationem ad eum venissent quidam presbyteri, omnibus illis narratis, tradidit animam. Aperte autem videntes presbyteri eum assumi in choris justorum et angelorum, Deum laudabant.

CAPUT LXVI. Vita abbatis Apollonii .

Fuit in Thebaide quidam monachus, nomine Apollonius (Ruff., l. II, cap. 19). Is plurimas ostendit virtutes et facta egregia, dignus quoque fuit habitus dono doctrinae supra multos qui tunc fuere insignes virtutibus. Is in tempore persecutionis addens animum Christi confessoribus, multos effecit martyres. Porro autem ipse quoque comprehensus custodiebatur in carcere; ad quem veniebant qui ex gentibus erant nequiores, et cum eo disputabant, incessebantque maledictis, et irridebant.

CAPUT LXVI. De Philemone martyre et iis qui cum ipso fuere martyribus.

Erat autem quidam ex ipsis choraules, vir nequitiis famosus, qui accedens eum appetebat contumeliis, dicens eum impium et impostorem, et planum, et qui ab omnibus habebatur odio, et qui debebat mori citius (Ruff., l. II, cap. 19). Cui dicit Apollonius: Miserebitur tui Dominus, o homo, et eorum quae dicta sunt nihil tibi reputetur ad peccatum. Haec autem cum audiisset ille choraules, Philemon nomine, mordebatur animo, a verbis ejus compunctus. Statim autem ad tribunal profectus, coram judice se sistit, et ei dicit, populo praesente: Injuste facis, o judex, qui 758 viros pios et nulli culpae affines punis; nihil enim mali faciunt nec dicunt Christiani. Ille autem cum ipse haec diceret, in principio quidem existimabat eum loqui ironice et ludificari; postquam autem eum vidit persistere: Insanis, inquit, o homo, et mens tibi repente est emota. Ille autem: Non insanio, inquit, o judex injustissime, sum enim Christianus. Is autem multis blanditiis una cum turba ei conabatur persuadere: postquam autem vidit immobilem, ei omne genus tormenta adhibuit. Cum autem rapuisset Apollonium, et multis eum affecisset contumeliis, ipsum torquebat tanquam planum. Apollonius autem ei dixit: Optarem, o judex, ut tu et omnes praesentes hunc meum errorem sequeremini. Is autem eo haec dicente, jussit ambos igni tradi, toto inspiciente populo. Cum autem in flamma essent praesente judice, vocem ad Deum emittit beatus Apollonius, toto populo audiente et judice: Ne tradas. Domine, bestiis animam confitentem tibi, sed teipsum nobis aperte ostende (Psal. LXXIII). Nubes autem roscida et lucida adveniens, viros texit, igne exstincto. Admiratae autem turbae et ipse judex, clamabant: Unus est Deus Christianorum; maleficus vero quispiam haec renuntiat praefecto Alexandriae. Qui cum crudeles quosdam et immanes elegisset protectores et apparitores, eos misit ut vinctos adducerent judicem et Philemonem. Ducebatur ergo una cum eis Apollonius, et quidam alii confessores. Cum omnes autem iter ingrederentur, eum invasit gratia, et coepit docere milites. Ubi autem ipsi quoque compuncti crediderunt Servatori, erant omnes uno animo vincti. Quos omnes cum vidisset praefectus a fide non posse dimoveri, jussit projici in profundum maris: hoc autem fuit eis signum baptismatis. Cum eos autem sui invenissent disjectos in littore, fecerunt omnibus aedem unam, ubi nunc multae virtutes peraguntur. Tanta autem fuit viri gratia, ut de iis quae esset precatus, statim exaudiretur, eum sic honorante Servatore. Quem etiam nos in martyrio precati, vidimus cum iis qui cum ipso fuerunt martyrio affecti, et Deum adorantes, eorum tabernacula salutavimus in Thebaide.

CAPUT LXVIII. Vita abbatis Dioscuri presbyteri.

Vidimus autem alium quoque presbyterum in Thebaide, nomine Dioscurum, Patrem centum monachorum (Ruff., l. II, cap. 20). Qui cum ad Dei gratiam essent accessuri, dicebat eis: Videte ne qui noctu phantasiam habuit mulieris, audeat accedere ad sancta Sacramenta. Ne quis ex vobis visis et phantasiis pulsus somniaverit. Nam qui absque phantasiis fiunt fluxus seminis, casu fiunt; nec ex uniuscujusque libero animi arbitrio insunt, sed absque voluntate; procedunt enim ex natura, et ex redundanti materia excernuntur, quocirca nec sunt peccato obnoxii: visa autem ac phantasiae procedunt ex libera eligendi voluntate, et sunt argumentum mali animi. Oportet autem, inquit, monachum transilire etiam legem naturae; corpus autem liquare, nec inveniri in ullo inquinamento carnis, sed carnem macerare, et non concedere ut in ipsa redundet materia. Conamini ergo illam exhaurire frequentibus et prolixis jejuniis; sin minus autem, nos ad appetitiones et desideria incitant. Non oportet autem monachum attingere appetitiones animi. In quo enim differet a mundanis, quos saepe videmus abstinere a voluptatibus propter sanitatem corporis, aut propter aliquas alias causas a ratione minime alienas? quanto autem magis, inquit, monacho curanda est animae sanitas et spiritus!

CAPUT LXIX. Nitrienses Anachoretae.

Devenimus quoque ad Nitrienses, ubi multos et magnos vidimus anachoretas; partim quidem indigenas, partim vero etiam hospites, qui se invicem superabant virtutibus, et magno studio se exercebant, et in vita se invicem contendebant superare (Ruff., l. II, cap. 21). Et alii quidem ex ipsis versabantur in contemplatione, alii vero in actione. Cum vidissent autem aliqui ex ipsis nos procul venientes, aliqui quidem nobis cum aqua occurrerunt; et alii quidem pedes nostros lavabant, alii vero vestes mundabant, alii vero ad cibum invitabant, alii autem ad contemplationem et Dei cognitionem, et quod unusquisque ex iis poterat, in eo studebat nos juvare. Et quid dixerit quispiam omnes eorum virtutes, cum nihil possit dicere pro dignitate? Habitant itaque locum desertum, et habent cellas magno inter se intervallo disjunctas, ut nullus possit procul agnosci ab altero, neque cito videri, nec vox audiri; sed degunt in multa quiete, unusquisque per se inclusus. Solum autem Sabbato et Dominico congregantur in ecclesiis, et se invicem excipiunt. Multi autem ex iis saepe etiam quatuor dies inveniuntur in cellis, eo quod se invicem non videant, praeterquam in collecta. Et alii quidem ex his veniebant ad collectam a tertio et quarto lapide, tam longe sunt remoti a se invicem. Tantam autem habent inter se charitatem, etiam supra reliquam fraternitatem, ut 759 multis qui cum ipsis salvi esse voluerint, unusquisque studeat suam cellam eis dare ad se reficiendum.

CAPUT LXX. De Abbate Ammonio et iis qui erant cum ipso.

Vidimus autem Patrem quoque eorum qui illic erant, nomine Ammonium, habentem eximias cellas, et atrium, et puteum, et reliqua necessaria. Cum autem ad eum venisset quidam frater qui volebat salvus fieri, et ei diceret ut ipsi inveniret cellam ad habitandum, illico egressus, praecepit ei ne egrederetur e cellis, donec ipsi invenisset aptum habitaculum; et cum ipsi reliquisset omnia quae habebat, cum ipsis cellis, seipsum inclusit in parvam cellam. Quod si plures erant qui conveniebant volentes salvi fieri, congregabat universam fraternitatem, et illo quidem tradente lateres, hoc vero aquam, perficiebantur cellae in uno die. Eos autem qui erant habitaturi in cellis, in ecclesiam vocabant ad convivia; dumque illi se recreant et exhilarant, unusquisque cum e sua cella ovillam suam pellem aut sportam pane vel caeteris implesset necessariis, deferebant ad novas cellas, ut nulli nota esset uniuscujusque oblatio. Noctu autem venientes habitaturi suas cellas, repente inveniebant omnia necessaria. Multi autem ex ipsis neque panem comedebant nec fructus, sed solum intyba agrestia. Quidam autem ex ipsis tota nocte non dormiebant; sed sedentes vel stantes usque ad mane, perseverabant in oratione.

LXXI[recensere]

CAPUT LXXI. Vita abbatis Isidori et eorum qui erant cum ipso.

Vidimus autem in Thebaide monasterium cujusdam magni Isidori, quod intus habebat mille monachos (Ruff., l. II, cap. 17). Habebat autem intus puteos et hortos, et quaecunque suntad usum necessaria, nemine egrediente extra monasterium: sed erat presbyter janitor, qui nullum permittebat egredi, neque alium ingredi, praeterquam si quis vellet usque ad mortem illic permanere nusquam progrediens. Porro autem eos qui portam ingrediebantur in parvo habitaculo excipiebat hospitio; et cum mane dedisset eulogias, in pace deducebat. Duo autem ex ipsis presbyteri solum exibant opera fratrum administrantes, et referebant ea quae erant ipsis ad usum necessaria. Dixit autem mihi is qui portam custodiebat presbyter, eos qui intus sunt sanctos esse tales, ut possint omnes signa efficere; et neminem ante decessum in morbum incidere; sed quando uniuscujusque venisset translatio, id omnibus prius significantem et se reclinantem, dormire

CAPUT LXXII. Vita abbatis Ammona presbyteri.

Est autem alia quoque solitudo in Aegypto, maritima quidem, sed difficillima, in qua multi et magni habitant anachoretae, quae est prope urbem Diolcon (Ruff., l. II, cap. 32, cui dicitur Piammon). Vidimus autem illic presbyterum virum sanctum et valde humilem, et assidue videntem visiones, nomine Ammonam. Is aliquando offerens Deo sacrificium, videt angelum stantem a dextris altaris, et notantem fratres accedentes ad gratiam, et scribentem in libro eorum nomina. Cum autem non adfuissent aliqui in synaxi, vidit deleri eorum nomina, qui post tres dies sunt mortui. Eum saepe torquentes daemones in tantam adduxerunt imbecillitatem, ut non posset ipse stare ad aram, nec offerre: angelus autem veniens, ejus manu apprehensa, protinus eum confirmavit, et sanum ad aram statuit. Cujus tormenta cum vidissent fratres, obstupuerunt.

CAPUT LXXIII. De abbate Joanne .

Vidimus autem alium quoque in Diolco, Joannem nomine (Ruff., l. II, cap. 33), patrem monasteriorum, qui ipse quoque multam habebat gratiam, et Abrahae habitum, et barbam Aaron. Efficiebat autem virtutes atque curationes, ut qui multos curavit paralyticos et podagra laborantes.

CAPUT LXXIV. Vita abbatis Pityrionis et eorum qui cum ipse erant.

Vidimus autem in Thebaide altum montem fluvio imminentem, valde terribilem et praecipitem, et monachos illic viventes in speluncis (Ruff., l. II, cap. 31). Eorum autem pater erat nomine Pityrion, qui fuit unus ex discipulis Antonii, et tertius qui illum locum excepit; qui quidem multas virtutes efficiebat, et efficaciter spiritus expellebat. Cum enim successisset Antonio et ejus discipulo Ammonae, merito etiam successit haereditati donorum: qui multos quidem alios quoque apud nos habuit sermones, quin etiam de discretione spirituum accurate disseruit, dicens esse aliquos daemones qui sequuntur animi motus, et nostras affectiones ad malum saepe convertunt. Quisquis ergo, o filii, dicebat is nobis, vult exigere daemones, prius in servitutem redigat affectiones animi; qualem enim quis superarit affectionem, ejus quoque expellit daemonem. Oportet autem vos paulatim vincere affectiones, ut earum expellatis daemones. Sequitur gulam daemon. Si quis ergo gulam superaverit, expellit 760 ejus daemonem. Is autem comedebat bis in hebdomada, Dominica et quinta feria, parvam pultem ex farina; nec poterat aliquid aliud sumere, propterea quod suum habitum ita formasset.

CAPUT LXXV. Vita Eulogii presbyteri.

Vidimus autem alium quoque presbyterum, nomine Eulogium, qui in offerendis Deo donis tantam accepit gratiam cognitionis, ut unuscujusque ex iis qui accedebant monachis mentem cognosceret (Ruff., l. II, cap. 14). Is cum saepe vidisset aliquos monachos ad aram accessuros, eos retinuit, dicens: Quomodo audetis ad sancta accedere sacramenta, cum habeatis malas cogitationes? Et tu quidem hac nocte animo versasti turpem fornicationis cogitationem; alius autem in animo suo reputavit, dicens nihil referre an peccator an justus accedat ad Dei gratiam; alius autem de dono dubitavit, dicens: Nunquid me accedentem sanctificabit? Parum ergo secedite a sanctis sacramentis, et ex animo agite poenitentiam, ut sit vobis remissio peccatorum, et sitis digni Christi communione. Nisi enim primum mundaveritis cogitationes, non poteritis ad Christi gratiam accedere.

CAPUT LXXVI. Vita Serapionis presbyteri.

Vidimus vero etiam in partibus Arsenoitae presbyterum quemdam, nomine Serapionem (Ruff., l. II, cap. 18), Patrem multorum monasteriorum, et qui praeest multae fraternitati, ut qui sint decies mille numero, magnamque per fratres exsequitur dispensationem, cum omnes simul, tempore messis, omnes suos fructus ad ipsum afferant, quos pro messis mercede acceperunt, unusquisque frumenti annuas duodecim artabas, qui sunt veluti quadraginta qui apud nos dicuntur modii; et ea ad ministerium pauperum per se dispensat, adeo ut deinceps in ea quae est circumcirca regione nullus sit pauper, sed etiam mittat ad eos qui sunt Alexandriae pauperes. Sed neque praedicti Patres per totam Aegyptum unquam neglexerunt hanc administrationem; sed ex laboribus fraternitatis, navigia plena frumento et vestimentis pauperibus miserunt Alexandriam, propterea quod rari essent apud ipsos qui egerent.

CAPUT LXXVII. Vita abbatis Posidonii.

Posidonii Thebani multa quidem sunt, eaque narratu difficilia, quemadmodum erat mitis, et in se exercendo acerrimus, et quanta fuerit in eo innocentia. Nescio an ullum talem convenerim. Vixi enim cum eo anno uno in Bethleem, quando sedit ultra Poemenium, et multas vidi ejus virtutes; atque inter caetera ipse mihi quodam die narravit: Cum habitarem, inquit, in loco Porphyrite anno uno, toto anno nullum hominem conveni, non audivi sermocinationem, non panem gustavi, nisi si quando paucis uterer dactylis, et sicubi herbas invenirem agrestes. Quo quidem tempore cum mei panes aliquando defecissent, egressus sum e spelunca, ut venirem in orbem terrae habitabilem, et cum toto die ambulassem, vix aberam a spelunca duo milliaria. Cum ergo circumspexissem, video equitem militis habitum prae se ferentem, habentem in capite galeam tiariferam; et cum conjectassem eum esse militem, profectusum usque ad speluncam, et inveni canistrum uva rum et ficuum nuper decerptarum: quem cum accepissem, laetus veni ad speluncam, habens duobus mensibus cibos illos ad meam refectionem.

Hoc autem miraculum fecit beatus Posidonius in Bethleem. Quaedam mulier gravida habebat spiritum immundum, et in ipso tempore quo erat paritura, laborabat in partu, ipsam conterente spiritu. Cum ergo a daemone vexaretur mulier, advenit ejus maritus, et rogavit sanctum illum ut adesset: et nobis ingressis ad orandum, cum stetisset et precatus esset, post secundam genuflexionem, ejecit spiritum. Surgens autem dixit nobis: Orate, modo enim expellitur immundus spiritus. Oportet autem esse aliquod signum ut de eo fiamus certiores. Egrediens autem daemon, diruit a fundamento totum aulae parietem. Mulier autem sexennio non fuerat locuta; postquam autem egressus est daemon, et peperit, et locuta est.

CAPUT LXXVIII. De Hieronymo .

Hujus sancti novi hanc quoque prophetiam; Hieronymus enim quidam presbyter habitabat in illis locis, qui in sermone Romano magna erat virtute ornatus, et praeclaro ingenio; sed tanta fuit ejus invidia, ut ab ea obrueretur virtus doctrinae. Cum ergo multis diebus cum eo versatus esset sanctus Posidonius, dicit mihi in aurem:

CAPUT LXXIX. De Paula .

Ingenua quidem Paula, quae ejus curam gerit, praemorietur liberata ab ejus invidia. Ut autem arbitror, propter hunc virum non habitabit vir sanctus in his locis, sed ejus pervadet invidia vel usque ad proprium fratrem. Resque ita accidit.

CAPUT LXXX. De Oxyperentio.

Etenim beatum Oxyperentium Italum is hinc expulit.

LXXXI[recensere]

CAPUT LXXXI. De Petro.

761 Et Petrum alium quemdam Aegyptium.

CAPUT LXXXII. De Simeone.

Et Simeonem, viros admirabiles, quos ego adnotavi.

Narravit mihi hic Posidonius continentissimus et virtutis observantissimus, quod quadraginta abhinc annis panem non gustasset, neque acceptae injuriae sit recordatus usque ad diei dimidium.

Haec sunt certamina et signa praeclari Christi athletae Posidonii, quae fecit providentia ejus quae est omnium virtutum maxima; et in his est insignis finis vitae hujus beati.

CAPUT LXXXIII. Vita Serapionis Sindonitae.

Fuit alius quidam Serapion Sindonites (nam praeter sindonem nihil unquam induebat), qui exercuit magnam possessionum et facultatum vacuitatem: quam ob causam et impassibilis vocabatur. Cum esset autem imperitus litterarum, memoriter dicebat omnes Scripturas. Et neque ob possessionum egestatem et Scripturarum meditationem potuit in cella quiescere, non quod traheretur a terrena materia, sed quod apostolicam vitam sectabatur, orbem terrae obiens exactissimam paupertatis virtutem praeseferebat, sic ut perfectam impassibilitatem hic sit assecutus. Natus enim erat hac natura; sunt enim naturarum, non substantiarum differentiae ( Caute lege ). Narrabant itaque Patres, quod cum quemdam accepisset exercitatorem qui cum eo luderet, se in quadam urbe gentilibus vendidit histrionibus viginti solidis, et cum recondidisset solidos sub sigillo, eos apud se servabat. Tandiu autem permansit et serviit mimis qui eum emerant, donec eos fecit Christianos, et eos avulsit a theatro: praeter panem et aquam nihil sumens, neque prae meditatione Scripturarum ore silens: longo autem tempore primus compunctus est mimus, deinde mima, deinde universa eorum familia. Dictum est autem quod quo tempore eum ignorabant, lavabat pedes amborum. Ambo ergo baptizati, a theatro recesserunt; et cum ad vitam honestam et piam processissent, virum valde reverebantur. Ei itaque dicunt: Adesdum, frater, nos te liberabimus, quando quidem ipse nos liberasti a turpi servitute. Dicit ergo eis: Quandoquidem Deus meus est operatus, et vos cooperati estis, et salva facta est vestra anima, vobis dicam mysterium actus.

Ego vestrae animae misertus quae in multo errore versabatur, cum essem liber exercitator, genere Aegyptius, ea de causa meipsum vendidi, ut vos servarem. Quoniam autem hoc fecit Deus, et per meam humilitatem salva evasit anima vestra, accipite aurum vestrum, ut etiam aliis opem feram. Illi autem cum multum rogassent et affirmassent, dicendo: Te tanquam patrem et dominum habebimus, solum mane nobiscum; non potuerunt ei persuadere. Tunc dicunt ei: Da tu aurum pauperibus, nam id nobis fuit causa salutis. Ait illis: Date vos illud, quia vestrum est; ego enim alienas pecunias non do pauperibus. Tum illi cohortantur eum, dicentes: Sed saltem post annum nos invisas. Et sic ab iis abiit.

Is frequentibus peregrinationibus pervenit in Graeciam; et cum tribus diebus moratus esset Athenis, non fuit qui ei panem praeberet; nam neque aes ferebat, neque peram, non pellem ovillam, non virgam, nihil horum, sed sola sindone amictus erat. Cum autem venisset quartus dies, valde esuriit; nihil enim illo tempore gustaverat. Res est enim gravis fames involuntaria, quae adjutricem habet incredulitatem. Et stans super tumulum civitatis, in quo congregabantur qui erant in dignitate constituti in civitate, coepit venementer et cum planctu lamentari, et clamare: Viri Athenienses, ferte opem. Ad quem accurrentes omnes qui pallium gestabant et byrrum, dicunt ei: Quid habes, undenam es, et quid pateris? Is vero dicit ipsis: Genere quidem sum Aegyptius, monachus professione; ex quo autem absum a vera mea patria, incidi in tres feneratores: et duo quidem a me recesserunt exsoluto eis debito, cum non haberent de quo me accerserent; unus autem a me non discedit. Illi ergo studiose quaerentes de feneratoribus ut eis satisfacerent, ipsum rogabant: Ubi sunt? quis est qui tibi exhibet molestiam? ostende nobis eum, ut tibi feramus auxilium. Tunc eis dicit: Molestiam mihi exhibuit avaritia, et gula, et fornicatio; et a duobus quidem sum liberatus, avaritia scilicet et fornicatione; neque enim aurum babeo, neque aliquid aliud possideo; non fruor deliciis quae sunt nutrices hujus morbi: quocirca nihil mihi exhibent amplius molestiae. A gula autem non possum recedere; jam enim quatuor diebus nihil comedi, et mihi pergit venter molestiam exhibere, quaerens consuetum debitum, sine quo non possum vivere. Tunc quidam philosophi suspicati eum composita quaedam et ficta narrare, dant ei solidum: quem acceptum posuit in officina panaria, et accepto pane recessit; statim profectus a civitate, et in eam non reversus amplius. Tunc cognoverunt philosophi eum vere fuisse virtute praeditum; et cum pistori dedissent pretium panis, acceperunt solidum.

Cum autem venisset in loca Lacedaemonis proxima, audivit quemdam ex primis civitatis 762 esse Manichaeum simul cum tota domo, alioqui virum bonum. Hic optimus monachus huic rursus seipsum vendidit sicut in primo actu. Et cum intra duos annos ipsum abduxisset ab haeresi et ejus uxorem cum tota familia, adduxit in Ecclesiam. Tunc eum amantes, non amplius habebant tanquam servum, sed plusquam germanum fratrem et patrem et magno honore afficiebant, et cum eo Deum laudabant.

Paulo post ubi eos pluribus cohortatus esset, illis relictis spiritualis hic adamas Serapion, cum heris istis pretium suum persolvisset, seipsum conjecit in navem tanquam Romam navigaturum. Nautae autem conjicientes eum vel intulisse sumptus, vel in auro habere quod expenderet, nihil aliud percontati eum exceperunt, alius alium existimans accepisse ejus utensilia. Cum autem ipsi enavigassent, et abessent quingentis stadiis ab Alexandria, coeperunt vectores vesci circa occasum solis, cum nautae prius comedissent. Viderunt autem eum primo die non comedere; et putaverunt causam esse navigationem, similiter et secundo, et tertio, et quarto die; quinto autem die vident ipsum sedentem quietum, dum omnes comederent, et dicunt ei: Homo, cur non comedis? Is vero dicit eis: Quoniam non habeo quod edam. Cum ergo inter se quaesivissent quis ejus accepisset utensilia vel impensas, vidissent autem neminem accepisse (neque enim habebat aliquid) coeperunt cum eo contendere: Quomodo sic ingressus es absque impensis? quomodo dabis nobis naulum? quonam autem aleris? Is vero eis dicit: Ego nihil habeo; auferte me, et abjicite ubi invenistis. Illi vero: Cur irasceris? ne si centum quidem aureos nobis dares, lubenter hoc faceremus, cum sit nobis ventus adeo secundus: scopum ergo urgeamus, peragentes quae sunt nobis proposita. Sic fuit in navi, et eum aluerunt Romam usque. Cum autem Romam venisset, curiose indagavit quis esset in civitate magnus exercitator aut exercitatrix.

CAPUT LXXXIV. Vita abbatis Domnionis.

Inter quos incidit in quemdam Domnionem fortissimum atque abstinentissimum, Origenis discipulum, quem rumor erat multa miracula edidisse, et cujus lectus curavit aegrotos post mortem.

CAPUT LXXXV. De Virgine silente.

Cum ergo in eum incidisset, et ex eo utilitatem accepisset (erat enim vir et moribus ornatus, et eruditione et sermone et vita), et ab eo didicisset quisnam esset illic alius exercitator aut exercitatrix, cognovit esse quamdam virginem silentium agentem et quiescentem, quae jam viginti quinque annis in cella erat inclusa, et cum nemine unquam colloquebatur. Cum autem ejus domum didicisset, venit, et dicit vetulae quae ei inserviebat - Dic virgini me necesse habere eam convenire. Anus vero responsum reddidit illam ex multis annis neminem convenisse. Tum ait illi: Dic ei ut conveniam illam, Deus enim me misit. At illa ne sic quidem acquievit. Cum autem duos vel tres dies intermisisset, eam convenit postea. Et ei dixit: quid sedes? Ea vero dicit ipsi: Non sedeo, sed ambulo. Is vero dicit: Quo ambulas? Illa vera dicit: Ad Deum. Is autem dicit: Vivisne, an es mortua? Illa vero ei dicit: Credo in Deum me esse mortuam mundo: Qui enim carne vivit, non potest ad Deum ambulare. Is autem dicit ei: Ut me ergo certiorem reddas te esse mortuam mundo, fac quod facio. Ea illi dicit: Impera mihi quae possunt fieri, et faciam. Is autem dicit ei: Nihil est quod non possit mortuus, absque eo quod non potest esse impius. Tunc dicit ei: Descende, et progredere. Ea vero respondit: Jam agitur vigesimus quintus annus ex quo non sum progressa, et cur progrediar? Ei autem dicit: Vah! nonne tu dixisti, mortua sum huic mundo? unde et manifestum est et mundum tibi mortuum esse. Si hoc quidem verum est, et mortuus nihil sentit, idem est tibi progredi et non progredi; ergo progredere. Illa vero progressa est. Et postquam progressa fuit usque ad quamdam ecclesiam, ei dicit in ecclesia: Si vis ergo me certiorem reddere quod vere sis mortua, et non amplius vivis placens hominibus, fac quod facio, et sciam te esse mortuam. Ei itaque dicit: Exuens sicut ego omnia vestimenta, ea impone humeris, et transi mediam civitatem, me in hoc habitu praeeunte. Illa vero ei dicit: Hac re minime honesta multos offendam, et poterunt dicere me esse emotae mentis et daemoniacam. Is autem dicit ei: Et quid tibi est curae, si dixerint te esse emotae mentis et daemoniacam? tu enim es eis mortua; mortuo vero non est cura, si quis ei vel detraxerit vel eum irriserit; nihil enim potest sentire. Tunc illa ei dicit: Dic si quid aliud velis, neque enim ad hunc usque modum me venisse glorior. Tunc ei dicit Serapion impassibilis: Ecce ergo, ne amplius te jactes et tibi placeas, tanquam omnibus magis pia et mundo mortua. Ego enim sum te magis mortuus; et re ipsa ostendo me esse mortuum mundo, nam citra ullam animi perturbationem et pudorem hoc facio. Tunc cum eam ad humilitatem instituisset, et ejus fregisset arrogantiam, recessit.

Sunt autem multa quoque alia magna et illustria facta istius Christi doctoris, virtute 763 praediti, quae pertinent ad impatibilitatem, quae ex multis pauca selecta perscripsimus, ut ex iis puritas ejus vitae patefieret. Is decessit agens annum aetatis sexagesimum, in locis desertis sepultus est.

CAPUT LXXXVI. De Evagrio celebri diacono.

De Evagrio claro Christi diacono, qui vixit instar apostolorum, non est aequum tacere; sed ea litteris mandare ad aedificationem eorum qui sunt lecturi, et ad bonitatis Servatoris nostri gloriam aequum arbitratus, ab alto expono, et quemadmodum venerit ad institutum monasticum, et quomodo cum se digne exercuisset, moritur quinquaginta quatuor annos natus, in solitudine: qui, ut scriptum est, In brevi consummatus, implevit longa tempora (Sap. IV). Fuit enim revera ejus anima grata Domino. Is genere quidem fuit Ponticus civitatis Iberorum, filius presbyteri, lector promotus a sancto Basilio episcopo ecclesiae Caesareae ad Argeum. Post decessum autem sancti Basilii episcopi, attendens ejus aptitudinem, sapientissimus, et a perturbationibus animi alienus, et omni doctrina clarus Gregorius episcopus Nyssenus, frater episcopi cui datur honor inter apostolos, eum ordinat diaconum. Illinc cum venisset sanctus Gregorius episcopus in magnam synodum Constantinopolitanam, relinquit eum beato Nectario episcopo, cum esset omnium disserendi artis peritissimus. Floruit ergo in magna civitate, in disputationibus juveniliter exsultans adversus omnem haeresim. Accidit autem ut is qui propter morum insignem bonitatem honorabatur a tota civitate, configeretur a simulacro muliebris concupiscentiae, ut ipse nobis narravit postea, cum esset mens ejus libera. Eum autem vicissim amavit muliercula. Erat autem ea una ex primis. Evagrius autem et Deum timens, et suam veritus conscientiam, et habens ante oculos dedecus turpitudinis, et quam haereses de alienis malis concipiunt laetitiam, Deum supplex rogavit ut ab ipso impediretur scopus quem sibi proposuerat mulier, quae eum urgebat cupiditate, et ejus insano tenebatur desiderio. Cumque vellet ab ea recedere, non poterat, ut qui ejus obsequii blandis detineretur vinculis. Haud multo post autem eam quae praecessit orationem, antequam rem esset expertus, astitit ei visio angelica, prae se ferens speciem militum praefecti, quae eum rapit, et ducit tanquam in judicium, et conjicit eum in eam quae dicitur custodiam, collari ferreo ejus collo injecto, et catena ferrea alligatis manibus, iis videlicet qui ad ipsum venerant, ei causam minime dicentibus. Ipse autem qui pungebatur conscientia, existimabat se ea subire ejus gratia, arbitrans maritum mulieris de hac re judicem convenisse. Animi itaque admodum anxius constitit Evagrius, dum de alia causa ageretur, et de aliis propter tale crimen haberetur quaestio. Post magnum ergo illum metum et summum animi angorem, angelus qui ab initio praebuerat visionem, ita transformatur, ut videretur adesse germanus et sincerus amicus Evagrii, valde obstupefactus, et tristitia affectus ob tantam vinculorum infamiam, et dicens ei vincto inter catenas quadraginta reorum: Cur cum tanta ignominia detineris cum reis, domine diacone? Ille ei dicit: Revera quidem nescio; suspicor autem N., qui est ex praefectis, me detulisse, motum zelotypia citra ullam rationem; et vereor ne magistratus fuerit ab eo corruptus pecunia, et me maximo afficiat supplicio. Dicit ei is qui amici figuram susceperat: Si audias amicum, tibi consulo; non tibi expedit degere in hac civitate. Dicit ei Evagrius: Si Deus me liberaverit ab hac calamitate, et me videris Constantinopoli, scias me jure subire hoc supplicium, et esse dignum alio majore. Dicit ei amicus: Si ita habet, fero ad te sanctum evangelium; jura mihi in eo quod recedes ab hac civitate, et tuae animae curam geres; et te liberabo ab hac necessitate. Evagrius autem: Rogo te, inquit, jurabo ut volueris; me solummodo libera ab hac nube tenebrosa. Interim autem ei affert sanctum evangelium, et exigit jusjurandum. Evagrius autem ei jurat per evangelium verbis sic conceptis; Non manebo hic praeter unum diem, idque ut meas vestes in navem immittam. Cum autem processisset jusjurandum, ad se rediit ab ecstasi quae ei noctu evenerat. Cumque surrexisset, cogitavit: Etsi mihi fuit datum jusjurandum in ecstasi, juravi tamen. Omnibus ergo quae habebat in nave conjectis, venit Jerosolyma, et illic excipitur a beata Melania Romana. Rursus cum diabolus ejus cor tanquam Pharaonis indurasset, utpote adolescentis et aetate luxuriantis, eum rursus incessit dubitatio, et animi fuit ancipitis, cum tamen nemini quidquam dixisset. Quo factum est ut et vestes rursus mutaret, et in differendo ei veternum afferret vana gloria: sed Deus qui impedit omnium nostrum interitum, ei rursus attulit calamitatem, rursus in febrem conjiciens, et deinde in longum morbum, tempore semestri ejus carnem macerans, quae ei afferebat impedimentum ad virtutem, medicis dubitantibus, et non invenientibus modum curationis. Dicit ergo ei beata Melanium: Non placet mihi, fili, morbus tuus diuturnus; dic ergo mihi quae habes in animo, non est enim verus hic tuus morbus. Confessus est ergo ei rem quae sibi evenerat Constantinopoli. 764 Dicit ei beata: Promitte mihi teste Domino, te vitae monasticae scopum esse secuturum, et ego licet peccatrix, orabo Deum, ut detur tibi tempus commeatus, et vitae terminus. Is autem est assensus. Cum ea autem orasset, intra paucos dies convaluit; cumque is surrexisset, ab illa ipsa est amictu monastico indutus, et peregre proficiscitur in montem Nitriae, qui est in Aegypto: in quo cum habitasset biennio, tertio ingreditur solitudinem. Cum itaque vixisset quatuordecim annis in iis quae dicuntur Celliis, comedebat quidem panis libram in die; trimestri autem tempore olei sextarium, vir qui in molli delicata et lauta vita fuerat educatus. Faciebat autem centum orationes, scribens annuatim pretium solum eorum quae comedebat; eleganter enim scribebat celerem characterem. Cum ergo intra quindecim annorum spatium mentem expiasset, dignus est habitus dono cognitionis et sapientiae, et discretionis spirituum. Is composuit tres sacros libros monachorum, qui dicitur Ἀντιῤῥήτικα, hoc est Contradictoria, suppeditans artes quibus sit utendum adversus daemones. Ei aliquando gravem exhibuit molestiam daemon fornicationis, ut ipse nobis narravit; et tota nocte stetit in puteo cum esset hiems, adeo ut ejus carnes gelu constringerentur. Aliquando autem rursus ei molestiam exhibuit spiritus blasphemiae; et quadraginta diebus non est tectum ingressus, ut ipse nobis narravit, adeo ut corpus ejus, non secus ac corpus ferarum animantium, ricinis scateret. Ei tres apparuerunt daemones in habitu clericorum, de fide cum eo inquirentes; et unus quidem dicebat eum esse Arianum, alter vero Eunomianum, tertius autem Apollinaristam, et eos paucis superavit spiritu sapientiae. Rursus cum quodam die periisset clavis ecclesiae, sera cruce signata, manu trudens eam aperuit, Christo invocato. Is a daemonibus adeo fuit flagellatus, et variorum daemonum tantam fecit experientiam, ut ii non possint facile enumerari. Uni ex discipulis suis, quae post decem et octo annos erant eventura ei, dixit, omnia ei praedicens in specie. Dicebat autem hic beatus: Ex quo veni in solitudinem, non tetigi lactucam, non minutum olus, non aliquid viride, non fructum, non uvam, non lavacrum, non carnem, non panem, non vinum, neque omnino aliquid ex iis quae per ignem transeunt, praeter quaedam olera cruda, et modicum aquae. Postea autem sexto decimo anno instituti vitae suae actae absque decoctione ignis, cum caro, propter imbecillitatem corporis et stomachi, opus haberet ut aliquid sumeret quod per ignem transiisset, panem quidem tetigit, nequaquam autem sumpsit cocta olera; sed vel ptisanam, vel legumina duos annos. In his corpus consumebat hic beatus, vivificans animam sancto Spiritu, in Epiphaniis in ecclesia communicans. Nobis autem narrabat hic generosus Christi athleta circa tempus mortis: Jam sunt tres anni ex quo non sum amplius vexatus a cupiditate carnis. Si autem post vitam ita ex virtute actam, et immensum laborem exercitationis, eumque vel maxime inflexibilem, et sobriam perpetuo orationem, hunc immortalem adeo invasit bonis infestus et exitiosus daemon; quid ab exsecrabili daemone pati putamus eos qui sunt socordiores, propter suam negligentiam? Huic sancto significata est aliquando mors patris sui, et dicit ei qui renuntiavit: Desine blasphemare, meus enim Pater est immortalis. Deum autem dicebat. Hucusque est exactissimum et perfectissimum vitae institutum insignis Evagrii.

CAPUT LXXXVII. Vita abbatis Pior .

Quidam Pior nomine (Ruff., l. III, n. 31; Pelag., libell. IV, n. 34), Aegyptius genere, aetate juvenis, cum mundo renuntiasset, exiit e domo paterna; et propter insignem amorem spiritalem, Deo est professus se nullum ex suis visurum amplius. Quinquaginta ergo post annis soror ejus quae consenuerat, et ab aliquo resciverat fratrem suum vivere, veniebat in mentis emotae periculum, nisi ipsum videret. Cum autem non posset venire in vastum desertum, rogavit illius loci episcopum ut scriberet ad sanctos Patres qui erant in solitudine, ut ipsum mitterent, et eum videret. Cum ergo ei vis magna afferretur, Patribus obediens, statuit uno alio assumpto, abire; et significavit domui sororis fratrem suum Pior advenire, et foris stare. Cum autem sensisset strepitum ostii, et quod ejus soror ei veniret obviam, Pior, clausis oculis, clamavit ad ipsam: O soror N., ego sum Pior frater tuus, ego sum: ecce, vide, aspice quantum velis. Illa ergo facta certior Deum glorificavit, et cum multa fecisset, non potuit ei persuadere ut domum ingrederetur: sed oratione facta in limine, reversus est in solitudinem, propriam patriam illic sibi virtute comparans. Hoc ejus fertur miraculum, quod cum fodisset in loco quem aedificavit, invenit aquam amarissimam, et donec decessit, illic permansit, contentus inventis amaritudinibus aquae, ut generosi hujus tolerantia innotesceret. Multi autem monachi post ejus mortem cum in cella manere contendissent, non potuerunt unum annum id efficere. Est enim locus terribilis, et alienus ab omni consolatione.

CAPUT LXXXVIII. Vita abbatis Moysis Libyci.

765 Moyses Libycus fuit vir mitissimus, et maxima charitate praeditus: is dignus est habitus dono curationum. Is hoc narravit: In monasterio, inquit, eram valde juvenis, et fodiebam maximum puteum, latum viginti pedes: in eo cum tres dies fodissemus viri octoginta, et venam consuetam, et quae aspiciebatur transiissemus circa cubitum, aquam non invenimus. Magna ergo affecti molestia, deliberabamus de desistendo ab opere; dumque de eo deliberaremus, ad nos adveniens Pior ex vasta solitudine, in ipsa sexta hora aestus, cum esset senex indutus sua pelle ovilla, et cum nos salutasset, dicit nobis post salutationem: Quid animum abjecistis, homines modicae fidei? vidi enim vos jam ab hesterno die abjecisse animum. Quod cum dixisset, in putei fossam statim demisit scalas, et cum eis facit orationem; et accepto ligone, et tertio ictu incusso, dixit: Deus sanctorum patriarcharum, ne irritum et inutilem feceris laborem servorum tuorum, sed mitte ad eos usum aquae. Et statim aqua exiit, ut nos omnes ea aspergeremur. Et cum rursus orasset, abiit, dicens: Hac de causa missus sum. Et aperta est. Cum autem illi vim facerent ut illic comederet, non potuit in animum inducere, dicens: Propter quod missus sum hoc factum est. Hae sunt res admirabiles Pior praeclarae columnae tolerantiae; et hic est finis illius virtutis, qui pro amaro fonte fruitur perpetuo dulcedinis fluento cum magno spiritali gaudio

CAPUT LXXXIX. Vita abbatis Chronii .

Quidam qui dicebatur Chronius, ex vico qui dicitur Phoenix, cum a suo vico qui est prope solitudinem, mensus esset quindecim millia passuum dextero pede numeratorum, illic precatus fodit puteum; et cum aquam invenisset optimam, quae in profundo aberat septem ulnis, illic quoque sibi aedificavit parvum hospitiolum. Et ex quo die seipsum collocavit in monasterio, Deum rogavit ne reverteretur in locum qui habitatur. Cum pauci autem anni praeteriissent, dignus fuit habitus presbyteratu, circiter ducentorum virorum circa ipsum congregata fraternitate. Haec ergo fertur ejus virtus exercitationis, quod cum sexaginta annis arae assedisset fungens sacerdotio, non egressus est e deserto, non extra laborem manuum comedit panem.

CAPUT XC. Vita abbatis Jacobi.

Cum eo habitavit quidam Jacob e vicinis, qui cognominatus est Claudus, vir summa cognitione praeditus. Erant autem ambo noti beato Antonio.


=XCI[recensere]

CAPUT XCI. Vita abbatis Paphnutii Cephala .

Cum ergo quodam die convenisset etiam Paphnutius vir mirabilis qui dicebatur Cephala, qui quidem habuit donum cognitionis divinarum Scripturarum Veteris et Novi Testamenti, omnes eas interpretans, cum non legisset Scripturas: erat autem adeo modestus, ut celaret virtutem propheticam. De quo dicitur, quod octoginta annis non habuit simul duas tunicas. Cum una hos convenissemus, ego et beati diaconi Evagrius et Albinus, quaerebamus scire causas fratrum qui decidebant vel labebantur inhonesta vita.

CAPUT XCII. De Cheremone

Accidit enim illis diebus ut Cheremon exercitator sedens decederet, et inveniretur mortuus sedens in cathedra, et tenens opus in manibus.

CAPUT XCIII. De alio.

Accidit etiam ut alius frater fodiens puteum, obrueretur a puteo.

CAPUT XCIV. De alio.

Accidit etiam ut alius veniens a Scete, siti aquae moreretur.

CAPUT XCV. De Stephano lapso .

Inter quos commemoravimus etiam Stephanum, qui in turpem lapsus est intemperantiam, et Eucarpium, et Heronem Alexandrinum et Valentem Palaestinum, et Ptolomaeum Aegyptium qui erat in Scete. Simul ergo rogavimus quaenam esset causa, quod qui sic vivunt in solitudine, ex iis alii quidem mente decipiuntur, alii vero erumpunt in intemperantiam. Hoc ergo responsum nobis dederunt et cum illis sanctus Paphnutius, vir maxima cognitione praeditus: Quaecunque fiunt, in duo dividuntur, in Dei placitum, et Dei permissionem. Atque quaecunque quidem fiunt ex virtute ad Dei gloriam, ea fiunt Dei placito: quae vero damnosa, periculosa, et quae infortunia et casus important, ea fiunt Dei permissione. Permissio autem ex egestate rationis, vel infidelitate eorum qui deseruntur. Fieri enim non potest ut qui pie vivit et recte cogitat, incidat in ignominiae lapsus vel imposturae daemonum. Quicunque ergo pravo scopo ac instituto, nempe ut hominibus placeant, et arroganti cogitatione, virtutem videntur aggredi, ii in casus incidunt, Deo eos deserente 766 ad eorum utilitatem; ut cum per derelictionem mutationem senserint, aut propositum, aut actionem corrigant. Nam aliquando quidem peccat propositum, quando fit malo scopo; ut saepe accidit intemperantem pravo scopo facere eleemosynam in adolescentulas propter turpem finem: et actionem esse rationi consentaneam, ut orphanae, et quae exercetur monachae, dare auxilium. Accidit autem recto quoque scopo facere eleemosynam, in aegrotos vel eos qui eversi sunt bonis, vel eos qui consenuerunt: sed parce et cum murmuratione; et esse scopum quidem rectum, actionem autem scopo indignam. Oportet enim misericordem misereri in hilaritate et largitate. Hoc quoque dicebat: In multis animis sunt dotes quaedam praecipuae, in aliis quidem bonitas ingenii; in aliis vero aptitudo ad exercitationem; sed quando non fit propter ipsum bonum et ex divino scopo, neque actio, neque ingenii bonitas, neque ii qui dotes habent praecipuas, non bonorum datori Deo ascribentes, sed suo libero arbitrio, ingenio, et sufficientiae; qui tales sunt, relicti a providentia, incidunt in facta turpia, turpes perpessiones, probraque et dedecora. Derelicti ergo, per advenientem humilitatem et pudorem, sensim nescio quomodo expellunt arrogantiam, quam susceperant ex ea quae virtus reputabatur; non in seipsis confisi amplius, sed Deo, qui cuncta largitur, beneficium sua confessione tribuunt. Qui enim est inflatus, qui de bonitate inquam ingenii effertur, et Deo non ascribit bonitatem ingenii, neque eam quae sibi suppeditatur cognitionem, sed vel suae exercitationi vel naturae, abducit ab eo Deus angelum providentiae, huic gratiae praefectum. Quo averso, superatus a viribus adversarii is qui effertur ob bonitatem ingenii, incidit in intemperantiam propter insolentiam, ut ablata teste temperantia, non videantur credibilia quae dicuntur ab ipsis, fugientibus piis doctrinam quae ex tali ore procedit, tanquam fontem qui scatet hirudinibus, ut impleatur quod scriptum est: Peccatori autem dixit Deus: Cur tu enarras justificationes meas, et assumis testamentum meum per os tuum (Psal. 49)? Eorum enim animae qui vitiis laborant, sunt revera diversis fontibus assimiles. Nam qui sunt gulae et vino dediti, lutulentis fontibus; qui vero tenentur avaritia et plura habendi cupiditate, fontibus ranas habentibus; invidi autem, qui habent aptitudinem cognitionis, fontibus serpentes alentibus, in quibus semper fluctuat ratio; propterea quod nemo haurit ex ipsis, propter morum acerbitatem, vel propter injustarum actionum odorem. Quocirca tria rogat David a Deo doceri, bonitatem, et disciplinam, et cognitionem (Psal. CXVIII). Nam absque bonitate cognitio est inutilis; et si correctus quidem fuerit is qui est hujusmodi, deposita causa derelictionis, nempe arrogantia, et assumpserit humilitatem, et sui modum cognoverit, neque adversus aliquem se efferens, et Deo agens gratias, ad eum rursus revertitur, quae testimonio fulcitur cognitio. Orationes enim spiritales, quae non habent vitam honestam et temperantem simul equitantem, sunt spicae quae a vento intereunt, quae habent quidem spicarum figuram, sed ab eis ereptum est alimentum. Omnis ergo lapsus, sive fiat per linguam, sive per sensum, sive per actiones, sive per totum corpus, convenienter proportioni arrogantiae, fit per Dei derelictionem parcentis iis qui derelinquuntur. Si enim cum intemperantia, eorum quoque bonitati ingenii Dominus tulerit testimonium, suppeditando eloquentiam, daemones ipsos facit superbia, se extollentes cum immunditia.

Haec quoque dicebant nobis hi sancti viri, et optimi Patres: cum videritis aliquem vita quidem perversum, oratione autem aptum ad persuadendum, recordemini daemonis qui in sacra Scriptura cum Christo loquitur, et testimonii quod dicit: Serpens autem erat prudentissimus omnium bestiarum quae erant super terram (Gen. II). Cui prudentia potius detrimentum attulit, cum alia virtus non concurreret. Oportet enim eum qui est fidelis et bonus ea quidem animo sentire quae dat Deus, loqui autem quae sentit, facere autem quae loquitur. Si enim cum veritate verborum non concurrat vitae cognatio, panis est sine sale, ut dicit Job (Job. VI); qui est autem talis, minime comedetur: quod si etiam comedatur, conjicit eum qui comedit in malam habitudinem. Si comedetur enim, inquit, panis sine sale, et si est gustus in verbis inanibus, hoc est non ad utilitatem, impletis bonorum operum testimonio. Derelictionum ergo plures sunt causae: una quidem est ut virtus occultata manifestetur, ut virtus Job, Deo respondente et dicente (Job XL): Ne rejicias judicium meum, neque putes me tibi aliter respondisse, sed ut justus appareas; es enim mihi notus qui novi occulta, et profunda cogitationum intueor humanarum. Sed quoniam ignoraris ab hominibus, suspicantur enim nonnunquam me a te coli propter divitias, ideo feci ut in hujusmodi casum incideres. Demessui divitias, ut ostendam eis tuam gratiarum actionem et philosophiam. Alia autem propter avertendam superbiam, ut in Paulo. Relictus est enim Paulus casibus, et colaphorum incussionibus, et diversis 767 jactatus afflictionibus, et dixit: Datus est mihi stimulus carnis, ut me colaphizet, ne forte extollar (II Cor. XI); ne forte cum miraculis quies et rerum successus et honor ei accedens, eum in arrogantiam injiceret diabolicam superbia elatum. Relictus quoque est paralyticus propter peccatum. Cui dixit Dominus: Ecce sanus factus es, noli amplius peccare (Joan. V). Derelictus quoque est Judas, qui pluris fecerat pecuniam quam verbum vitae; quocirca fuit etiam suffocatus (Act. I). Derelictus quoque est Esau, et incidit in intemperantiam, ut qui stercus intestinorum praeposuerit benedictioni paternae (Gen. XXVII); adeo ut cum haec omnia sensisset beatus apostolus Paulus, dixerit de aliquibus: Quoniam enim non probaverunt Deum habere in cognitione, tradidit eos in reprobum sensum, ut faciant quae non conveniunt (Rom. I). De aliis autem qui videbantur habere Dei cognitionem cum mente corrupta et inani tumore, dicit: Quoniam enim cum Deum cognovissent, non ut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt, tradidit eos Deus in passiones ignominiae; adeo ut nos ex eo cognoscamus fieri non posse ut cadat aliquis in intemperantiam, qui non fuerit derelictus a Dei providentia, propter negligentiam et socordiam eorum qui derelinquuntur et deseruntur ad hoc ut haec eis eveniant.

CAPUT XCVI. Vita abbatis Solomonis

In Antinoi civitate regionis Thebaidis quadraginta annos versatus, eo tempore accepi etiam cognitionem omnium quae sunt illic monasteriorum. Nam circa civitatem sedent viri circiter bis mille, manibus viventes, et se summe exercentes. In bis sunt etiam anachoretae qui seipsos incluserunt in speluncis rupium: inter quos est Solomon vir mansuetissimus et temperantissimus, et qui donum habet tolerantiae. Is quinquaginta annos degit in spelunca, sibi victum suppeditans opere manuum, et didicit totam sacram Scripturam.

CAPUT XCVII. Vita abbatis Dorothei.

Fuit etiam quidam Dorotheus presbyter in alia spelunca habitans, qui in summa bonitate ipse quoque vitam vixit inculpatam, dignusque est habitus presbyteratu, et ministrat fratribus qui sunt in speluncis. Huic aliquando Melanium junior, magnae Melaniae neptis, de qua dicam postea, misit quingentos solidos, rogans eum ut ministraret fratribus. Is autem cum tres solos accepisset, misit reliquos ad Dioclem anachoretam, virum summa cognitione praeditum, dicens: Est me sapientior frater Diocles, et potest eos integre et innocenter dispensare, ut qui me melius sciat eos quibus sit merito ferendum auxilium nam hi mihi sufficiunt.

CAPUT XCVIII. Vita abbatis Dioclis.

Hic Diocles in grammatica quidem primum edoctus, cum se postea dedisset philosophiae, tandem trahente eum gratia ad coelestem philosophiam, aetatis annum agens vigesimum octavum, renuntiavit quidem disciplinis liberalibus, se Christo vero conjunxit; et jam trigesimum quintum annum agit in spelunca. Is dicebat nobis quod mens quae cogitatione recessit a Dei contemplatione, fit vel daemon, vel bestia. Nobis autem rogantibus: Quonam modo? sic dixit: Mens quae recessit a Dei contemplatione, necessario incidit vel in daemonem cupiditatis, qui in lasciviam impellit, vel in spiritum irae malignum, unde irrationales appetitus gignuntur. Et lascivam quidem cupiditatem esse dicebat belluinam, iram vero daemoniacam commotionem. Cum ego autem contradicerem: Quomodo fieri potest ut mens humana sit cum Deo sine intermissione? ipse dicebat: Quod in quacunque cogitatione vel re pia et divina fuerit anima, ea est cum Deo.

CAPUT XCIX. Vita abbatis Capitonis.

Prope eum manebat quidam Capito qui fuerat latro, qui cum quinquaginta annos implesset in speluncis, quatuor millibus longe ab urbe Antinoi, non abiit a spelunca usque ad fluvium Nilum, dicens se non posse turbas convenire, eo quod communis adversarius ei adhuc resisteret.

CAPUT C. Vita anachoretae qui illudebatur

Cum his vidimus etiam alterum anachoretam, qui ipse quoque erat similiter in spelunca. Is in somnis illusus oestro vanae gloriae, vicissim illudebat eos qui decipiebantur, ventos pascens, et umbras persequens (Eccli. XXXIV). Et habebat quidem in corpore temperantiam, et propter senectutem, et propter tempus, et forte etiam propter vanam gloriam: vanae autem gloriae intemperantia corruptus erat ejus animus, et a religiosa conversatione fuerat alienatus.

CI[recensere]

CAPUT CI. Vita sancti Ephraem diaconi.

Audisti omnino de Ephraem diacono ecclesiae Edessenorum. Fuit enim unus ex iis qui digni sunt de quibus fiat mentio a sanctis Christi servis. Is cum spiritus viam digne peregisset, et a recta non declinasset, dignus est habitus gratia naturalis cognitionis, quam consequitur theologia, et postremo 768 beatitudo. Cum ergo vitam exercuisset quietam, et multis jam annis aedificaret eos qui ventitabant, postea e cella progressus est hac de causa. Cum magna fames invasisset civitatem Edessenorum, misertus omnium qui peribant agrestium, processit ad eos qui erant divites in civitate, et dicit eis: Cur non miseremini humanae naturae quae interit, sed opes vestras sinitis putrescere ad condemnationem animarum vestrarum? Se autem honeste excusantes, dicunt: Non habemus cui credamus ad hoc ut panem submi nistret esurientibus: omnes enim res cauponantur. Is vero dicit eis: Quid ego vobis videor? erat autem apud omnes in magna existimatione, non falso, sed revera. Ei itaque dicunt: Novimus te hominem Dei. Si eam de me opinionem concepistis, ait Christi servus, mihi de caetero credite. Ecce, me propter vos eligo hospitum exceptorem. Cumque pecuniam accepisset, et infixis vallis septum construxisset, et lectos ad trecentos statuisset, curabat eos qui infirmiores erant, suppeditabat iis qui fame conficiebantur: eos quidem qui deficiebant sepeliens; eorum vero qui spem vitae habebant curam gerens; et ut semel dicam, hospitium et ministerium propter famem quotidie exhibens ex iis quae suppeditabantur. Impleto ergo anno, cum successisset fertilitas, et omnia recte succederent, cum nihil haberet amplius quod ageret, ingressus est in suam cellam; et post mensem est mortuus, cum Deus ei hanc occasionem praebuisset adipiscendae coronae in extremis diebus. Reliquit autem scripta quoque studio digna quae magnam viri virtutem testantur.

CAPUT CII. Vita abbatis Juliani.

Audivi a quodam in illis partibus fuisse Julianum virum maximae exercitationis, qui cum carnem suam supra modum afflixisset, ossa solum et pellem circumferebat. Is in extremis finis sui diebus dignus est habitus gratia curationum.

CAPUT CIII. Vita beati Innocentii.

De beato Innocentio presbytero Oliveti, a multis quidem et magnis audiisti: nihilo secius autem a nobis quoque audies, qui tres annos cum eo viximus. Nam quae saepe illos latuerunt, nobis innotuerunt; neque vero unus vel alter, sed neque decem potuerunt hujus viri narrare virtutes. Is fuit longe simplicissimus. Cum autem is fuisset illustris in palatio sub imperatore Constantio in principiis ejus imperii, mundo renuntiavit, profectus a matrimonio: in quo etiam habuit filium, Paulum nomine, qui inter domesticos militabat. Is cum peccasset in filiam presbyteri, imprecatus est proprio filio Innocentius, Deum rogans, et dicens: Domine, da ei spiritum, ne amplius inveniat ejus caro tempus peccandi, melius arbitratus eum pugnare cum daemone quam cum intemperantia. Quod etiam factum est: nam nunc quoque adhuc est in monte Olivarum, ferrum gestans, et castigatus a spiritu; et quod mirabile est, hujus pater qui alios sanat, hujus misertus non est, qui tanto tempore a daemone torquetur. Hic Innocentius adeo fuit misericors (fortasse autem videbor etiam nugari dum vera narro), ut saepe suffuraretur a fratribus, et daret egentibus. Fuit autem summe simplex et innocens. Is dignus est habitus dono adversus daemones: et ad eum aliquando adductus est nobis videntibus adolescens quem invaserat spiritus et paralysis, ut ego cum vidissem, voluerim aperte matrem expellere cum iis a quibus fuerat adductus, desperans eum posse curari. Accidit autem ut interim veniens senex hanc videret astantem, deflentemque, et ejulantem propter inenarrabilem calamitatem filii. Lacrymatus ergo praeclarus senex et commotus visceribus, accepto adolescente ingressus est in suum martyrium, quod ipse aedificarat, in quo sitae sunt reliquiae Joannis Baptistae; et cum pro eo orasset usque ad horam nonam ab hora tertia, sanum reddidit adolescentem matri, et eodem die et paralysim expulit et daemonem. Erat autem talis ejus paralysis, ut spuens puer tergum suum conspueret; ita erat inversus. Aliud rursum fuit ejus signum. Quaedam anus quae oves pascebat in locis Lazario vicinis, et ovem amiserat, accessit ad eum flens; quam secutus dicit ei: Ostende mihi locum ubi amiseris. Ea vero ducit eum ad loca quae sunt circa Lazarium. Stans ergo oravit. Qui suffurati autem erant adolescentes, ipsam prius occiderant. Dum ergo ipse oraret, nemine confitente, carne occultata in vinea, alicunde veniens corvus stetit supra furtum, et frustum ex illo rapuit, ac rursus evolavit. Cum beatus autem animadvertisset, vidit mactatam victimam. Et sic juvenes ad pedes ejus accidentes confessi sunt se occidisse, et justum pretium fuit ab eis exactum; atque ita castigati sunt, ut ne quid tale amplius auderent.

CAPUT CIV. Vita abbatis Adolii.

Rursus novi Jerosolymis quemdam, nomine Adolium, genere Tarsensem: qui cum venisset Jerosolyma, ingressus est viam minime tritam, non quam multi ingressi sunt, sed selecto sibi quodam novo vitae instituto. Se enim super hominem exercuit; 769 ut etiam ipsi pravi daemones horrentes ejus austeritatem, ne ad eum quidem auderent accedere. Propter summam autem exercitationem et vigiliam, existimatus est esse spectrum. In quadragesima enim comedebat post quinque dies, toto autem alio tempore, uno die interjecto. Hoc autem fuit ejus virtutis magnum facinus. A vespera usque ad illud tempus quo congregabatur fraternitas in oratoriis, in Oliveto, in colle Assumptionis unde ascendit Jesus, perpetuo stabat psallens, et orans, et jejunabat; et sive pluebat, sive grandinabat, manebat immobilis. Impleto autem tempore consueto, excitatorio malleo pulsabat cellas omnium, eos congregans ad oratoria, et in unoquoque oratorio una cum eis psallens unam aut duas antiphonas, et una cum eis orans; et sic die appropinquante ibat in cellulam, et revera fratribus eum exuentibus, et vestes exprimentibus perinde quasi lotae fuissent ita distillantes, eum aliis induebant. Et cum quievisset usque ad horam tertiam, psalmodia excitatus, erat ei intentus usque ad vesperam. Haec est ergo virtus Adolii Tarsensis, qui consummatus Jerosolymis, et ibi aeternum somnum dormiit, et sepultus est.

CAPUT CV. De Abramio .

Fuit quidam Abramius, genere Aegyptius, qui vitam asperrimam et maxime agrestem egit in solitudine. Is animo sauciatus ab intempestiva persuasione, veniens in ecclesiam, contendit cum presbyteris, dicens: Noctu a Christo ordinatus sum presbyter, suscipite me ut sacerdotem. Patres cum abduxissent eum a solitudine, et ad vitam deduxissent crassiorem et magis indifferentem, curarunt eum a superbia, deducentes eum ad cognitionem suae imbecillitatis, illusum a daemone superbiae, et sanctis precibus suis in pristinam vitae sanctitatem restituerunt.

CAPUT CVI. Vita abbatis Elpidii.

In Amorrhaeorum speluncis quae sunt in Jericho, quas olim construxerant fugientes Jesum Nave, qui tunc populabatur alienigenas, in monte Luca fuit quidam Elpidius, Cappadox genere, postea autem dignatus presbyteratu monasterii quod illic est, factus a Timotheo chorepiscopo Cappadociae, viro sufficientissimo. Is habitavit in quadam spelunca, et tantam in exercitatione ostendit continentiam, ut omnes obscuraret. Vivit enim viginti quinque annos, vescens solum Sabbatis et Dominicis; stans autem totas noctes cantabat. Quem sicut apes regem suum, ita innumera multitudo fratrum secuta, illum montem aedificavit: licebatque illic videre apud unumquemque diversos modos vitae exercitationis. Hunc aliquando Elpidium, et vere Elpidium, qui revera spe gaudebat, et propter Christum sustinebat afflictionem, noctu psallentem nobis una cum eo psallentibus, pupugit scorpius: quem cum calcasset stans, non mutavit habitum corporis; tanta tolerantia nullam duxit rationem doloris quem inussit scorpius. Porro autem cum quodam die quidam frater teneret frustum sarmenti, id accepit sanctus dum sederet in margine montis, et infodit tanquam plantans, etsi non esset tempus; usque adeo autem crevit, et tam ampla vitis evasit, ut tegeret totam ecclesiam.

CAPUT CVII. Vita abbatis Aenesii.

Cum hoc sancto Dei athleta una etiam fuit consummatus inclytus Dei servus Aenesius, vir magnae existimationis, et qui fuit insignis in exercitatione.

CAPUT CVIII. Vita abbatis Eustathii .

Et ejus frater Eustathius ei honore aequalis, promptoque et alacri animo exercens vitae certamina.

Eo autem processit beatus Elpidius impatibilitate corpus macerans, ut tota ejus ossium structura perspicue pateret. Fertur autem hoc quoque in ejus virtutis narrationibus a studiosis ejus discipulis, quod totis viginti quinque annis non fuit conversus ad Occidentem; etsi speluncae ostium esset positum in montis cacumine. Neque post horam sextam solem qui imminebat capiti, vidit unquam inclinantem ad Occidentem; neque stellas quae in occasu oriuntur vidit viginti annis. Hic magnus athleta patientiae, ex quo ingressus est speluncam, non descendit de monte donec fuit sepultus. Haec sunt coelestia facinora coronati et invicti athletae Elpidii, qui nunc cum sui similibus degit in paradiso.

CAPUT CIX. Vita abbatis Sisinnii.

Hujus discipulus Sisinnius nomine, qui prodiit quidem ex servili fortuna; fide autem liber, genere Cappadox. Oportet enim genera quoque significare ad gloriam Christi qui nos reddit claros genere, nosque deducit ad beatam et veram nobilitatem, nempe regnum coelorum. Hic cum fuisset longo tempore apud beatum Elpidium acris athleta virtutum exercitationis, ut qui sex vel septem annis didicisset viri virtutes, et fortitudinem laborum in exercitatione, is postea seipsum inclusit monimento. In eo autem constitutus tres annos, perseveravit 770 in orationibus, non noctu, non interdiu sedens, non accumbens, non foras egrediens. Is assecutus est gratiam adversus daemones. Nunc autem reversus in patriam, dignus est habitus presbyteratu; ab eo collecta fraternitate virorum et mulierum, dato testimonio impatibilitatis per honestam vitae institutionem, et mascula expulsa sua cupiditate, et feminarum mollitie constricta continentia, adeo ut impleatur quod scriptum est: In Christo Jesu non est masculus et femina; non est servus, nec liber (Galat. III). Est autem etiam insigniter hospitalis, etsi careat possessionibus, in vituperium divitum qui minime impertiuntur.

CAPUT CX. Vita abbatis Gaddana.

Novi ego senem quemdam Palaestinum genere, Gaddanam nomine, qui toto vitae suae tempore vixit absque tecto, vixit autem circa Jordanem. Hunc beatum eremitam, cum Judaei moti aemulatione, in locis quae sunt circa mare Mortuum adorti, stricto gladio invasissent, accidit ut tale fieret miraculum. Dum ensem extolleret, et vellet Gaddanae afferre interitum, exsiccata est manus ejus qui ensem tenebat, isque illi ita cecidit ut non sentiret. Hoc auxilium a Deo latum est beato Gaddana, et haec victus beati viri usque ad finem vitae.

CXI[recensere]

CAPUT CXI. Vita abbatis Eliae.

Rursus quidam Elias monachus probatissimus, in iisdem locis habitabat in spelunca; et cum esset vitae honestissimae et in primis religiosae, vacabat continentiae et orationi, omnes advenientes benigne excipiens. Quodam ergo die cum complures fratres ad eum accessissent, erat enim illac eis transeundum, ei panes defecerunt; juransque nobis affirmabat dicens: Propemodum sum exanimatus ob cibi penuriam. Ingressus ergo cellam moerore animi confectus, quod nescirem quemadmodum in eos qui adventarant, implerem pro viribus mensuram charitatis, inveni tres recentes panes illic positos, quos laetus accepi et apposui. Cum autem viginti viri comedissent ad satietatem, superfuit unus panis. Eum autem cum sustulissem, usus sum eo viginti quinque diebus. Haec domini gratia facta est cum hospitali Elia, cujus laborum remunerationes paratae sunt apud benignum Dominum.

CAPUT CXII. De Sabbatio.

Quidam saecularis Sabbatius nomine, Jerichuntinus genere, cum haberet uxorem, propter Dei timorem adeo amavit monachos, ut ipse obiret cellas et omnem solitudinem noctibus, et in unoquoque monasterio foris poneret unum modium dactylorum, et olerum quod satis esset, propterea quod pane non vescantur qui in Jordane sunt exercitatores. Huic Monachorum exceptori, et commodae mensae pro continentibus structori, cum is quodam die tulisset sanctis quae exercitationi erant necessaria, maligni aemulatione leo occurrit, inimico monachorum excitante immanem feram adversus ministrnm monachorum, studente et illos privare refectione, et hunc suo proposito. Et cum fera eum comprehendisset a lapide unius ex monachis, suis unguibus eum protrusit et evertit. Sed qui docuit in Daniele leones jejunare, prohibuit ne eum qui servabat praecepta devoraret leo, etsi valde esuriret. Quo factum est ut accepto senis asino recederet; qui enim huic vitam donaverat, ferae quoque famem sedavit.

CAPUT CXIII. De Philoromo presbytero.

Religiosissimum presbyterum Deique amantissimum Philoromum in Galatia convenimus, et cum eo longo tempore versati sumus, qui fuit vir exercitatissimus. Is ortus quidem est ex matre serva, patre vero libero. Tantam autem virtutum nobilitatem ostendit in vitae Christianae institutione, ut etiam ipsi qui sunt in genere insuperabiles, ejus vitam angelis aequalem revererentur, et efficacem virtutem exercitationis. Is mundo renuntiavit in diebus Juliani exsecrandi imperatoris, et libere cum hoc impio est locutus generosus Christi athleta Philoromus, quem jussit radi, et a pueris validissime verberari. Is vero rem fortiter et toleranter tulit, et ei egit gratias, ut ipse nobis narravit. Hunc praeclarum virum in principio adortum est bellum fornicationis et gulae, ut dicebat, quem morbum tyrannidem exercentem ita superavit, ac si immensum incendium multa aqua exstingueret: summa cura continentiae ferrum gestando, et se concludendo, et abstinendo a cibis et pane triticeo, et ut semel dicam, ab omnibus coctis, et in his se fortiter gerendo ac tolerando annis octodecim, Qui cum id vicerit, potuit hymnum victoriae canere, sic dicens: Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me, et non laetificasti inimicos meos supra me (Psal. XXIX). Hic a spiritu fornicationis varie oppugnatus, perseveravit quadraginta annos in monasterio. Is autem narrabat, dicens: Triginta et duos annos nullum fructum tetigi. Cum autem, inquit, 771 timiditas me summe oppugnasset, adeo ut vel interdiu pertimescerem, me inclusi sex annos in monimento; et ea ratione evasi superior, ex impatibilitate bellum gerens cum spiritu, qui mihi hanc imponebat servitutem. Hujus viri insignis magnam curam gerebat beatus Basilius episcopus, qui delectabatur ejus austeritate, constantia, et in opere diligentia, qui adhuc in hodiernum diem a calamo et charta non recessit, cum sit natus annum octogesimum. Dixit hic beatus: Ex quo sum initiatus et regeneratus ex Spiritu et aqua, usque in hodiernum diem, alienum panem gratis non comedi, sed eum qui ex propriis laboribus paratur: et coram Deo loquens nobis persuadebat se ducentos quinquaginta solidos ex opere manuum suarum dedisse iis qui erant manci ac mutili, neque ulli unquam fecisse injuriam. Is pedestri itinere venit Romam usque ad orandum in martyrio sanctorum Petri et Pauli: pervenit autem etiam usque ad Alexandriam, cum vovisset, in martyrium venerandi athletae Marei. Dignus autem, inquit, sum habitus, qui voti gratia bis propriis pedibus venirem Jerosolyma ad honoranda loca sancta, et ipse mihi suppeditavi impensas. Dicebat autem nobis, ut utilitatem ex eo caperemus: Non memini me unquam animo a Deo meo recessisse. Hujus beati Philoromi talia sunt certamina, et in his est invicta victoria, et beatorum laborum ei redditur finis, corona gloriae immarcescibilis.

CAPUT CXIV. Vita beati Severiani et ejus uxoris.

In Ancyra Galatiae, in ipso loco contigit mihi alloqui quemdam Severianum ex comitibus una cum ejus conjuge Bosphoria, nec eorum magnam habui experientiam. Ii quidem multa spe bona repleti sunt, et suos frustrantur filios, revera in futura intuentes. Suorum enim praediorum reditus consumunt in egenos, habentes quatuor filios, et duas filias, quibus nullam possessionem dederunt, praeterquam iis quae nupserant. Dicebant autem reliquis suis filiis: Post nostrum decessum omnia sunt vestra; quandiu autem sumus superstites, nos possessionum nostrarum fructus colligemus, eos distribuentes ecclesiis, et monasteriis, ey xenodochiis, et omnibus egentibus, quorum preces et vobis et nobis et filiis pro hac temporaria et laboriosa vitam aeternam comparabunt (Eccli. XXI, 6). In quibus hoc quoque est eorum virtutis egregiae. Cum esset magna fames, et quae omnium hominum pervadebat viscera, illi tunc eas quae tunc erant haereses traduxerunt ad rectam opinionem. Nam cum in multis praediis horrea sua aperuissent, ea praebebant in alimentum pauperum; adeo ut ex hac inexplicabili eorum benignitate in unam rectae fidei consonantiam convenerint qui erant haereticae opinionis, Deo gratias agentes ob simplicem eorum fidem, et immensam beneficentiam. Alia autem exercitatio eorum erat admirabilis vestis eorum habitus erat maxime venerandus et parcus; eratque in eis magna et quae dici nequit victus tenuitas; erant valde modici sumptus, alimentorum frugalitate contenti quantam vita requirebat; pietatem in Deum mirandum in modum exercentes; in agris degentes plurimo tempore, semper fugientes civitates, et vitia quae ex eis oriuntur, ne ex jucunda cum turba conversatione tumultus civiles attraherent, et exciderent a Dei proposito. Propter haec omnia horum beatorum rectae vitae facinora, hinc jam intelligentibus oculis aspiciunt aeterna bona quae parata sunt a Dei gloria.

CAPUT CXV. Vita Eleemonis monachi.

Vidimus in hac civitate monachum, qui ordinem presbyteratus suscipere recusavit. Venerat autem ad tale propositum post militiam exigui temporis. Is vigesimum annum agens in exercitatione, hoc habuit vitae institutum ut permaneret apud civitatis episcopum virum sanctissimum. Est autem adeo benignus et misericors, ut etiam urbes circumeat, et misereatur eorum qui indigent. Is non negligit custodiam, non nosocomium, non ptochium, non divitem, non pauperem; sed fert opem omnibus: apud divites quidem, ut immites et immisericordes, verba faciens de misericordia, unicuique autem ex indigentibus providens quae sunt necessaria, eos qui pugnant pacificans, nudis suppeditans indumenta, aegrotis medicamenta afferens ad curationem. Quod autem solet fieri in omnibus magnis civitatibus, in ea quoque fiunt; in porticu enim ecclesiae jacet multitudo mancorum ac mutilorum, quotidianum victum emendicantium; qui partim quidem uxores non duxerunt, partim vero etiam duxerunt. Quodam ergo die accidit ut unius horum uxor pareret in porticu, et in ipsa hieme; ea ergo clamante cum ab illo intolerabili dolore pungeretur, audivit hic beatus ululatum, orans in ecclesia; et relictis sibi consuetis precibus, egressus respexit; et cum neminem invenisset qui illi adesset in hac necessitate, ipse functus est vice obstetricis, non abhorrens fastidium quod consequitur mulieres parientes, mulierum insensibilitatem ei largiente hac profundissima eleemosyna. Atque 772 vestium quidem quibus est indutus pretium non est unius oboli; cibus autem contendit cum vestibus: libello autem non sustinet incumbere, a lectionibus eum abducente clementia. Si quis ex fratribus ei librum donaverit, eum statim vendit, et distribuit pauperibus. Iis autem qui sciscitabantur: Cur haec vendis? dicebat: Qui possum meo persuadere magistro me ejus artem accurate didicisse, nisi illo ipso usus fuero ad artem recte exercendam? Hic immortalis cum in hac actione hucusque permansisset, perpetuo germinans memoriae nomen reliquit illi quae est circumcirca regioni. Ipse fruens aeterno gaudio in regno coelorum, recipiens digna praemia beatis laboribus: et qui esurientes hic nutriit, et nudis dedit vestimenta, nunc apud bonorum operum remuneratorem fruitur omne genus deliciis.

CAPUT CXVI. Vita abbatis Bisarionis .

Fuit quidam senex, possessionibus carens, et misericors, nomine Bisarion. Is cum venisset in quemdam vicum, vidit mendicum nudum in foro mortuum, unam quidem ferens tunicam convenienter evangelicae traditioni, et parvum superhumerale; nihil enim possidebat praeter hoc necessarium tegumentum. Habebat autem semper quoque parvum Evangelium sub axilla, aut ad sui faciendum periculum, num perpetuo voci Domini obediret, aut potius gestans sermonem quem erat opere executus. Tam admirabili enim vita usus est hic vir, et citra ullum dedecus, ut perinde ac terrestris angelus coeleste iter legitime peregerit. Hic ergo cum vidisset reliquias, se protinus exuens superhumerali, eo induit mortuum. Et rursus cum parum processisset, nudo egenti occurrit, et stetit apud se disceptans, et sic ratiocinans: Quomodo ego quidem, qui mundo renuntiavi, veste induor, frater autem meus algore concrescit? si ergo ego eum sivero exanimari, ero omnino causa mortis proximo. Quid ergo, exuensne scindam, et partem distribuam, an totum dabo ei qui est factus ad Dei imaginem? Sed quid mihi et illi erit utilis pars quae scinditur? Et cum apud se disceptasset, dixit: Damnine aliquid patiemur, si plus quam sit praeceptum faciamus? Generosus itaque hic athleta prompto et alacri animo vocat pauperem in vestibulum; et cum eum dimisisset indutum, stetit nudus, se operiens manibus, genua flectens et subsidens; solum habens sub axilla verbum quod facit divites. Ejus autem consilio et providentia transiens quidam irenarcha, agnovit senem; et dixit proximo suo socio: Respice illuc; non est hic senex abbas Bisarion? Cum is autem dixisset: Maxime; de equo descendens rogavit sanctum, dicens: Quis te exuit? Ille vero dextera protendens Evangelium, Hoc, inquit, me exuit. Statim autem se sua veste exuens irenarcha, perfectum militem induit, et protinus gestans veluti quamdam parvam vestem monachorum, a mundo latens recessit; declinans laudem ejus qui suum vidisset vitae institutum, eum qui est ab occulto honorem celando exspectans. Hic ipse postquam omne praeceptum evangelicum recte esset exsecutus, cum nihil hujus mundi amplius haberet in animo, ad divinorum dictorum perfectiorem exsecutionem, cum in transitu vidisset pauperem, cursu in forum contendit: ubi cum paulisper constitisset, vendidit Evangelium. Paucis igitur post diebus, qui cum eo erat abbatis discipulus, Dulas nomine, rogavit senem, dicens: Quid parvo libello factum est, o abba? Cui senex placide verbum pulchrum admodum et valde scitum est locutus, sic dicens: Ne tristitia afficiaris, o frater; nam ut illic habeamus fiduciam, propter obedientiam vendidi ipsum sermonem, qui mihi semper dicebat: Vende quae habes, et da pauperibus (Marc. X; Lucae XVIII). Sunt autem aliae quoque res plurimae ex virtute gestae hujus magni Patris, cum quo nos quoque digni habeamur habere partem gratia Christi. Amen.

CAPUT CXVII. Vita beatae Melaniae .

Necessarium autem existimavi, virilium quoque et honestarum mulierum meminisse in hoc libro, quibus Deus aequalia donavit praemia viris qui ex virtute vitam egere, et ipsis reddidit coronam eorum qui ipsi placuerunt, ne molles teneraeque reddantur quae sunt socordiores, et praetextum quaerant et excusationem, tanquam quae sint imbecilliores ad certamina virtutis, et ad honestam vitam agendam. Atque multas quidem vidi pias ac religiosas, et plurimas virtutis ergo conveni et virgines et viduas; inter quas erat etiam beatissima Melania Romana, quae fuit quidem filia Marcelli consularis, uxor cujusdam viri qui erat in magna auctoritate, cujus nominis non recte memini. Haec cum esset vidua, agens annum vigesimum secundum, divino amore digna fuit habita; et nemini quidquam dicens (prohibebatur enim iis temporibus, Valente tenente imperium) cum curasset ut filii sui nominaretur tutor, ipsa acceptis suis mobilibus, et in navem 773 injectis cum aliquot famulis et ancillis, cursu navigavit Alexandriam; et cum illic res suas vendidisset, et in aurum minutum convertisset, ingressa est in montem Nitriae, sanctos Patres conveniens, Pambo, et Arsisium, et Serapionem magnum, et Paphnutium Scetiotem, et Isidorum confessorem episcopum Hermipolis, et Dioscurum; et versata est apud eos circiter annum dimidium, obiens solitudinem, et videns omnes sanctos. Post haec autem cum Augustalis Alexandriae relegasset Isidorum, et Pissimium, et Adelphium, et Paphnutium, et Pambo, et inter eos etiam Ammonium Parotium seu unam habentem auriculam, et duodecim episcopos, et presbyteros et clericos, et anachoretas, ut essent omnes numero centum viginti sex, in Palaestinam circa Diocaesaream, ipsa eos est secuta, eis ex suis propriis pecuniis subministrans, in necessitatibus sumptuum atque omnibus suppeditans. Cum autem prohiberentur ministri, ut narrabant (conveneram enim sanctum Pissimium, Isidorum, et Paphnutium, et Ammonium), haec fortis mulier induta servili caracalla, vespere eis ferebat quae erant ad usum necessaria. Cum autem id cognovisset consularis Palaestinae, et vellet sinum suum implere, speravit fore ut eam terreret; eamque retentam conjecit in carcerem, ignorans ejus libertatem. Haec autem significat ei, dicens: Ego illius quidem fui filia, hujus vero uxor qui in terra fuit genere clarus, nunc autem sum Christi ancilla. Neque meum vilem habitum despexeris, possum enim me, si velim, extollere; nec potes me terrere, neque ex rebus meis aliquid accipere; ne ergo forte ignorans in aliquod crimen incidas, quaenam sim tibi declaravi. Oportet enim adversus stolidos, tanquam cane et accipitre uti animi elatione, et in tempore eorum superbiae in ipsos immittere. Tunc certe judex cum haec accepisset, se excusavit, et eam adoravit, et jussit eam absque ullo impedimento cum sanctis viris versari.

CAPUT CXVIII. Vita Ruffini presbyteri.

Haec, postquam hi fuerunt revocati, monasterio aedificato Jerosolymis, viginti septem annos versata est in Jerusalem, habens conventum virginum quinquaginta.

Cum qua vixit etiam nobilissimus et moribus simillimus et fortissimus Ruffinus ex Aquileia civitate Italiae, qui postea dignus est habitus presbyteratu, quo non est inventus inter homines nec doctior nec mitior. Viginti autem et septem annis excipiebant eos qui veniebant Jerosolyma voti causa, et episcopos, et monachos, et virgines et matrimonio junctos, et illustres et privatae conditionis, et omnes qui adventabant, suis fovebant expensis. Juverunt quoque schisma quod Paulinum sectabatur, circiter quadringentorum virorum vitam monasticam agentium; et omnem haereticum ex Pneumatomachis, hoc est ex iis qui bellum gerunt adversus sanctum Spiritum, persuasum introduxerunt in Ecclesiam; et clerum qui erat in eo loco, et donis et alimentis honorantes, sic vitam transegerunt, neminem offendentes, sed omnem propemodum orbem terrae juvantes.

Atque de admirabili quidem et sancta muliere Melania superius quidem narravi attingendo leviter; nihilo secius autem reliqua, vel potius ea quae teneo memoria de ejus virtutibus, adtexam oratione, nempe inenarrabilem religiosissimae mulieris beneficentiam, per quam cum beatum incorruptionis indumentum suis texuisset laboribus, et quae non potest marcescere gloriae coronam, suis pecuniis, proprio suo capiti fabricata esset et induisset, cum multa fiducia hinc excessit ad Dominum. Me ergo incipientem narrare praeclara hujus beatae facinora, si volo dicere quae scio, tempus deficient. Quantam quidem opum materiam ea consumpsit in egentes, coelesti correpta desiderio, non arbitror flammam ignis, si in copiosam inciderit materiam, tantam posse exurere. Hoc autem non est meum solum narrare, sed etiam eorum qui Persidem et Britanniam, et omnes habitant insulas. Beneficiorum enim et largitionum hujus immortalis feminae non Occidens, non Oriens, non Septentrio fuit expers, nec Meridies. Triginta enim et septem annos hospites excipiens, illis ea quae erant usui suis praebuit sumptibus, ecclesiisque et monasteriis et hospitiis et carceribus; et ut semel dicam, nullus ex iis qui eam convenit non est aliquam partem ejus opum consecutus, suppeditantibus ei consanguineis, et ipso filio, et procuratoribus quotannis pecunias et tanquam luculentae lucernae oleum ministrantibus, ut fulgido lumine flammam accendens eleemosynae largitione cunctos illuminaret. Ea autem cum in hospitalitate adeo perseveraverit, ne palmum quidem terrae possedit, non abstracta est a cupiditate filii ab amore solitudinis, non eam divisit a charitate in Christum unigeniti filii desiderium. Sed ejus precibus adolescens et ad summam pervenit doctrinam, moribusque fuit ornatissimus, claroque et illustri fuit matrimonio conjunctus, et mundanos est honores consecutus; qui duos quoque habuit filios, qui testarentur justum matrimonium.

Multis itaque post annis cum de neptis 774 statu audisset, eam et nupsisse, et velle saeculo renuntiare; verita ne forte in aliquam malam abriperentur doctrinam, vel haeresim, vel malam vitam, anus sexaginta annos nata navem ascendit, et Caesarea navigans viginti dierum spatio Romam venit. Atque illic quidem cum esset, beatissimum virum maximae existimationis clarissimum Apronianum, qui erat gentilis, catechesi instituit, et Christianum fecit, persuasitque ut contineret etiam cum sua uxore, ejus autem sororis filia. Avita nomine. Cum autem suam quoque neptem confirmasset Melanium una cum ejus marito Piniano, et catechesi instituisset Albinam nurum suam, uxorem autem sui filii, et persuasi set his omnibus vendere quae habebant, Roma eos eduxit, et ad honestum ac tranquillum vitae portum deduxit. Et sic depugnavit adversus bestias, nempe eos qui erant ordinis senatorii, et eorum uxores; prohibentes eam renuntiare reliquis suis aedibus. Christi autem ancilla eis dicebat: Filii, plusquam quadringentis abhinc annis scriptum est: Ultima hora est (I Joan. II). Quid ergo lubentes ac volentes immoramini in vanitate vitae? ne forte veniant dies Antichristi, et non possitis frui vestris opibus, et rebus majorum vestrorum? Cumque omnes his verbis liberasset, ad monasticam vitam traduxit, et filium juniorem Publicolam cum instruxisset, duxit in Siciliam; cumque reliqua omnia sua vendidisset, et pretium accepisset, duxit Jerosolyma; et cum facultates divisisset, intra quadraginta dies dormiit in bona senectute et summa mansuetudine, et veneranda memoria eleemosynis redundans, relicto etiam monasterio Jerosolymis et sumptibus monasterii.

Postquam autem hi omnes Roma abscessissent qui catechesi instituti fuerant a beata Melania, barbarica quaedam procella, quae etiam in prophetis jam olim posita fuerat, in Romam irruit, et nec aeneas quidem statuas reliquit in foro, sed omnia barbarica diripiens insolentia, corrupit; adeo ut Roma quae mille et ducentis annis pulcherrima fuerat et frequentissima, dirueretur, fieretque deserta, et ut ait Sibylla, ῥύμη, hoc est vicus, non Roma. Tunc qui catechesi fuerant instituti, et ei minime adversati, Deum laudaverunt qui rerum mutatione persuasisset incredulis, quod aliis omnibus redactis in servitutem, eae solae salvae fuerint familiae, quae Domino fuerunt holocausta, studio beatae Melaniae; cum caeteri qui eorum saluti adversabantur, eorum inutili poenitentia detinerentur.

CAPUT CXIX. Vita parvae Melaniae .

Quoniam autem relaturum me de filia Melaniae spopondi, necessarium est ut nunc debitum reddam. Non enim justum ut junioris quoque in carne Melaniae vitam despiciamus, et neptis magnae Melaniae tantam virtutem tacitam praetereamus, quae longe forte praestat prudentibus et studiosis vetulis. Hanc ergo aetate juvenem, pietatis autem sententia vetulam, parentes invitam nuptum dedere, eam jungentes matrimonio viro urbis Romae primario. Haec semper stimulata aviae suae narrationibus, tantum fuit sauciata, ut matrimonio non posset inservire. Cum autem ei nati essent duo filii masculi, iique decessissent, tantum eam coepit odium matrimonii, ut dixerit marito suo Piniano filio Severi, qui erat ex praefectis: Si volueris quidem mecum cohabitare ut ratio dictat temperantiae, et te dominum agnosco, et profiteor meam vitam esse in tua potestate; sin autem hoc tibi grave videtur utpote juveni, res omnes meas tibi habe, et solum sine me corpore esse liberam, ut satisfaciam meo quod est ex Deo desiderio, facta haeres ejus quae est ex Deo virtutis meae a viae, cujus etiam nomen gero. Si enim vellet nos Deus degere in hoc mundo, et frui rebus mundanis, non filios mihi natos accepisset immaturos. Cum autem longo tempore inter se contenderent, Deus postea misertus adolescentis, ei quoque zelum immisit religionis, ut ipse quoque mundi universae renuntiaret terrenae materiae, adeo ut impletum fuerit quod scriptum est ab Apostolo: Quid enim scis, mulier, an virum servabis (I Cor. VII)? Cum ergo nupsisset viro tredecim annos nata, septem vero cum eo vixisset, vigesimo suae aetatis anno mundo renuntiat; et primum quidem omnia sua serica superhumeralia tegumenta dedit altaribus (quod et veneranda fecit Olympias), reliqua autem serica indumenta cum conscidisset, diversam supellectilem fecit ecclesiasticam. Argentum autem et aurum cum credidisset cuidam Paulo presbytero monacho Dalmatae, id per mare misit ad Orientem; atque Aegypto quidem et Thebaidi decies mille solidos, Antiochiae autem et ejus quae circa ipsam sunt regionibus solidos decies mille; Palaestinae solidos quindecies mille distribuit. Ecclesiis autem quae sunt in Occidente, et monasteriis, et xenodochiis, et omnibus egentibus per seipsam suppeditavit, et suppeditat his quadruplo plura, ut Deus novit ex ore leonis Alarici eripiens fide sua (II Timoth. IV, 17). Liberavit autem servorum qui voluerunt octo millia; reliqui enim noluerunt, sed maluerunt manere cum fratre ejus. Omnes autem possessiones quas habuit in Hispaniis, in Aquitania, in Tarraconensi et Galliis, et in aliis civitatibus, cum vendidisset, eas ad tres usque solidos 775 distribuit; quae autem habebat in Sicilia, Campania, et Africa, sibi reliquit, ut suppeditare posset monasteriis et egenis. Haec est sapientia in primis religiosae, et quae mentem senilem susceperat de pecuniae materia, Melaniae junioris.

Haec autem erat ejus exercitatio: Post diem unum comedebat; in principio autem post quinque, varie ancillis suis serviens; quas etiam secum una reddidit exercitatrices. Jam vero ipsa quoque multos ex suis cognatis ducens ad zelum divinum, fecit ut similiter atque ipsa religiose Deum colerent. Haec est vita juvenis Melaniae per Dominum nostrum Jesum Christum.

CAPUT CXX. De Albina .

Habebat autem secum quoque matrem Albinam, quae similiter exercetur, et similiter rursus seorsim dispergit suas pecunias. Habitant itaque in agris, aliquando quidem Siciliae, aliquando vero Campaniae cum eunuchis quindecim, et virginibus et ancillis.


CXXI[recensere]

CAPUT CXXI. De Piniano .

Similiter autem Pinianus quoque ejus quondam maritus, nunc autem in opere virtutis adjutor unanimis, qui exercetur cum triginta monachis, et legit divinas Scripturas, hortoque colendo est intentus et congressionibus. Non parvo autem nos honore affecerunt cum Romam venissemus propter beatum Joannem episcopum nos reficientes, et abundantissimis viaticis excipientes, accersentes aeternam vitam Domini nostri Jesu Christi, et optimae vitae institutionis.

CAPUT CXXII. De Pammachio .

Horum cognatus fuit vir ex proconsulibus, nomine Pammachius; qui cum mundo renuntiasset, vitam egit optimam; et suas opes partim vivus dispersit, partim autem moriens reliquit pauperibus.

CAPUT CXXIII. De Macario .

Similiter etiam quidam nomine Macarius ex vicaria .

CAPUT CXXIV. De Constantio .

Constantius quoque assessor praefectorum Italiae, insignes viri et eruditissimi, qui pervenerunt ad summum pietatis et religionis; quos existimo adhuc nunc quoque esse in carne, optimam instituendae vitae rationem exercentes, beatamque vitam et nulli exitio obnoxiam exspectantes.

CAPUT CXXV. De Paula Romana.

Inter quos fuit etiam Paula Romana mater Toxotii, uxor N., ad spiritalem vitae institutionem accommodatissima. Cui impedimento fuit Hieronymus quidam Dalmata; nam cum posset superare multas, ne dicam cunctas, ut quae ad vitam ex virtute gerendam esset optimo ingenio praedita, eam sua invidia impedit, ipsam trahens ad scopum proprium.

CAPUT CXXVI. De Eustochio.

Cujus filia nunc quoque exercetur in Bethleem, nomine Eustochium, quam ego non conveni. Dicitur autem esse castissima, habens conventum quinquaginta virginum.

CAPUT CXXVII. De Venerea.

Inveni autem Veneream Ballomeci comitis filiam, quae onus cameli recte dispersit, et liberata est a vulneribus quae oriuntur ex materia.

CAPUT CXXVIII. De Theodora .

Et beatam Theodoram tribuni filiam, quae ad tantam processit egestatem possessionum, ut ipsa eleemosynam accipiens sit mortua.

CAPUT CXXIX. De Usia .

In monasterio Hesycha propter mare, novi mulierem nomine Usiam, longe in omnibus honestissimam.

CAPUT CXXX. De Adolia.

Et ejus sororem Adoliam, quae ipsa quoque vixit in virtute, et non pro ejus quidem dignitate, sed pro suarum virium facultate vixit in zelo Dei.


CXXXI[recensere]

CAPUT CXXXI. De Basianilla.

Novi autem etiam Basianillam Candiani magistri militum filiam, quae ipsa pio et alacri animo virtutem exercuit, et in hodiernum usque diem certamina acriter exsequitur.

CAPUT CXXXII. De Photina.

Et Photinam virginem summe honestam, filiam Theoctisti presbyteri in Laodicea.

CAPUT CXXXIII. De Asella.

Vidi autem Romae quoque Asellam honestam Dei virginem, quae honeste consenuit in monasterio, mulier longe mitissima, et quae retinebat conventus, in quibus vidi et viros et mulieres catechesi recenter institutos.

CAPUT CXXXIV. De Avita .

Vidi etiam beatam Avitam Deo dignam cum ejus marito Aproniano, et 776 eorum filia Eunomia, in omnibus Deo bene placentes, ut aperte facile traducti fuerint a dissoluta et voluptaria vita ad honestam et continentem vitae institutionem, in his quoque digni habiti ut in Christo dormirent, ab omni quidem peccato liberi, perfecte in honesto certamine decertantes, in bona memoria vitam suam relinquentes.

CAPUT CXXXV. De Magna .

In civitate Ancyra sunt multae quidem aliae virgines, nempe ad decem millia, duo autem vel plura, quae exercentur, et in omni virtutis institutione militant; omnesque temperantiae legibus clarae et insignes feminae, et divinum certamen studio exsequentes. Inter quas principatum obtinet in pietate Magna honestissima femina et probissima; quam nescio quid sim nominaturus, virginemne an viduam. A matre enim vi viro conjuncta, eum tamen variis inescans dilationibus, et corporis morbos praetexens, a corruptionis vitio integra et intacta permansit, ut dicunt ejus necessarii. Cumque paulo post decessisset ejus maritus, omnium simul faeta est haeres unica; et temporalibus deinceps commutans aeterna, totam seipsam Deo obtulit, summe curam gerens vitae quae semper manet, suis famulis honeste imperans, agens vitam laboriosissimam et plenam temperantia: in congressu tam severa, ut ipsum ejus aspectum revererentur etiam excellentissimi episcopi propter insignem pietatem et religionem. Atque ipsa quidem supervacaneam et nimiam opum materiam paupertatis igne consumpsit: quae autem supererant, ea constituit ad subministrationem monasteriis, ptochotrophiis, xenodochiis, ecclesiis, pauperibus, transeuntibus, episcopis, orphanis, viduis, et omnibus egentibus suppeditans auxilium, non cessabat hilariter operari pietatem latenter, et per se, et per servos fidelissimos, ab ecclesia non recedens noctu maxime: in omnibus in virtute se exercens propter spem ejus quae vere est vita.

CAPUT CXXXVI. De Virgine quae excepit Athanasium episcopum.

Novi ego Alexandriae virginem, quam offendi natam circiter septuaginta annos. Ei clerus universus dabat testimonium, quod cum esset juvenis, nata annos circiter viginti, et longe formosissima, fugiebatur ab iis qui erant studiosi virtutis propter pulchritudinem, ne inureret eis aliquam labem ex suspicione. Quando ergo accidit ut Ariani struerent insidias beato Athanasio Alexandrino episcopo per Eusebium, qui erat eo tempore praepositus sub Constantio imperatore, nefariorum criminum eum accusantes et calumniantes, vitans judicari a corrupto judicio, apud neminem ausus est delitescere, non apud cognatum, non amicum, non clericum, non apud aliquem alium familiarem; sed repente episcopatum ingressis praefecti ministris, et eum quaerentibus, accepto suo stichario seu tunica, et birro, media nocte confugit ad hanc virginem. Illa autem fuit rei novitate obstupefacta et timore correpta. Dicit ergo ei episcopus: Quandoquidem quaeror ab Arianis, nefariorum criminum ab eis accusatus, ne ergo et ego veniam in malam existimationem, et in peccatum conjiciam eos qui me volunt afficere supplicio, ea de causa fugere constitui; mihi ergo Deus revelavit hac nocte me apud nullum alium posse esse salvum nisi apud te. Illa ergo prae magno gaudio omni ejecta dubitatione, cum tota esset Domini, prompto et alacri animo occultavit sanctissimum episcopum sex annos, quandiu vixit imperator Constantius: ipsa et ejus pedes lavans, et excrementa expurgans, et in aliis quae erant ei usui inserviens, librosque ei commodans et praebens. Neque ullus sex annis novit Alexandriae ubinam ageret beatus Athanasius episcopus. Postquam ergo fuit annuntiata mors imperatoris Constantii, et pervenit ad ejus aures, honesto et venerabili habitu indutus, rursus noctu fuit inventus in ecclesia. Quem videntes omnes magna sunt affecti admiratione, ut qui ipsum vivum accepissent ex mortuis, simul etiam postulantes ejus amici de latebris quae ab eorum ignoratione inveniri non potuerant. Respondit itaque beatus Athanasius germanis suis amicis: Ea de causa ad vos non confugi, ut vere jurare possetis; et alioqui etiam propter investigationem, ad illam confugi de qua nemo suspicari poterat, utpote formosam et juniorem: duo bona procurans, et illius salutem; illi enim profui, et meae existimationi et securitati.

CAPUT CXXXVII. Vita Ammae Talida.

In civitate Antinoi sunt feminarum monasteria duodecim; in quibus conveni etiam Ammam Talida, quae octoginta annos fuerat in exercitatione, ut narrabat ipsa et ejus vicinae. Una cum ea habitabant sexaginta adolescentulae. Eam autem adeo diligebant, ut ne esset quidem clavis aulae monasterii, ut in aliis, sed ipsae ab ejus amore omnes detinerentur. Eo autem impatibilitatis processit anus, ut cum ego essem ingressus et consedissem, ipsa quoque ingressa sit, et una mecum sederit, et magna libertate ac fiducia in Christo meis humeris manum imposuerit.

CAPUT CXXXVIII. Vita Ammae Taor.

In hoc monasterio erat virgo hujus discipula, nomine Taor, quae triginta annos versata erat in monasterio, ut narrabant qui noverant. Ea vestem novam aut mavortem aut calceum noluit accipere, dicens: Non est mihi opus, ne etiam cogar progredi. Aliae enim omnes die Dominico progrediuntur in ecclesiam gratia communionis; illa autem in monasterio manebat pannis obsita, operi assidue assidens. Ea autem fuit tam eleganti aspectu, ut parum abesset quin etiam valde constantes deciperentur ejus pulchritudine, nisi insigne praesidium habuisset temperantiam, quae ad metum et verecundiam deducebat honestate impudicos oculos.

CAPUT CXXXIX. De virgine quae renuntiaverat.

Erat quaedam alia virgo religiosae vitae operibus viriliter insistens, mihi vicina, cujus vultum quidem non vidi: nunquam enim, ut aiunt, est progressa ex quo renuntiavit. Cum autem implesset sexaginta annos in exercitatione cum matre sua propria, erat postea vita excessura. Ei autem in visione adstitit Colluthus vocabulo martyr, qui in illis colebatur locis, hoc ei dicens: Hodie es itura ad Dominum, et visura sanctos omnes; veni ergo et prande nobiscum in martyrio. Cum ergo mane surrexisset et se induisset, et in sporta panem accepisset et olivas, et minuta olera, post tot annos est egressa; et cum venisset in martyrium, oravit; et cum toto die observasset tempus in quo nullus erat intus, et nona jam advenerat hora, et sedisset, rogavit martyrem, dicens: Benedic cibos meos, Colluthe sancte, et me in via comitare tuis precibus. Cum ergo comedisset et rursus orasset, domum venit circa occasum solis. Et cum dedisset matri suae opus Clementis Stromatei in prophetam Amos, dixit ei: Da id episcopo relegato. Et dixit ei: Ora pro me; vado enim ad Dominum meum. Decessit ipsa nocte. Cumque nec febri laborasset, nec ei caput doluisset, sed seipsam ad sepulturam composuisset, in manus Dei spiritum suum commendavit.

CAPUT CXL. De virgine quae lapsa est, et egit poenitentiam.

Quaedam virgo exercitatrix manens cum duabus aliis virginibus, se exercuit novem vel decem annis. A quodam autem cantore inescata cum eo habuit stupri consuetudinem; et cum utero concepisset, peperit. Cum autem in summum odium prorupit ejus qui ipsam deceperat, in profundo compuncta est animo, et ad eam pervenit mensuram poenitentiae, ut in ea perseverans se fame vellet occidere, hoc cum lacrymis orans, Deumque rogans, et dicens: Deus magne, qui omnium nostrum peccata portas, et immensum totius mundi vitium; qui non vis mortem peccatorum, et eorum qui labuntur interitum, sed misereris universae creaturae; est enim voluntas tua ut omnes serventur (Ezech. XXXIII). Si ergo me quoque, quae pereo, vis esse salvam, in hoc mihi tuam ostende bonitatem, et nunc tua ad me perveniant mirabilia; et jube hinc abduci et colligi fructum meae iniquitatis, qui conceptus est in lascivia, et genitus in peccato; nam nisi hoc fiat, ego hac de causa vel me laqueo suffocabo, vel meipsam in praeceps dejiciam. Cum sic oraret, fuit exaudita; nam qui natus fuerat infans, non multo post decessit. Ab illo ergo die non amplius convenit eum qui ipsam redegerat in servitutem; sed se totam insigniter dedens continentiae, aegrotis mancisque ac mutilatis serviens triginta annos, ita Deum placavit, propitiumque reddidit, ut cuidam sancto presbytero revelaretur, illam Deo magis placuisse in poenitentia quam in virginitate. Haec autem scribo, ne eos qui multa peccant, et ex animo ac sincere agunt poenitentiam, contemnamus: sicut haec beata, quae cor suum contrivit, et in humilitate vitam suam liquefecit, non despecta fuit a Domino eorum qui ducuntur poenitentia.

CXLI[recensere]

CAPUT CXLI. De filia presbyteri quae lectorem calumniata erat, et Eustathio lectore.

Cujusdam presbyteri filia virgo in Caesarea Palaestinae lapsa, ab eo qui ei vitium attulerat docta fuerat, ut quemdam civitatis lectorem calumniaretur, et quod corrupta esset, in eum culpam conferret. Cumque ferret ventrem, a patre suo examinata, nominavit lectorem. Hoc cum audiisset presbyter conturbatus retulit ad episcopum. Hoc cum audiisset episcopus, convocavit concilium sacerdotum, fecitque vocari lectorem, deque eo habuit quaestionem, rem examinans. Rogatus autem ab episcopo, rem non fatebatur lector; nam quod factum ab ipso non fuerat, quomodo dici poterat? Aegre ergo ferens episcopus, gravissima voce ei dicebat: Non fateberis lapsum tuum, et ages poenitentiam, o infelix et plene immunditia? Respondit lector: Rogo te; dixi id quod res est, hanc rem ad me nihil pertinere. Plane enim culpa careo, ut qui de ea ne cogitaverim quidem; sin autem vultis audire id quod 778 non est, dicam: Feci. Hoc cum ipse dixisset, deposuit eum episcopus ab officio lectoris. Post hoc accidens ad pedes episcopi, rogavit dicens: Si hoc tibi visum est, domine episcope, ut quoniam dixi, Nae, lapsus sum, sim de gradu ecclesiastico dejectus, et non sim dignus esse clericus tuae sanctitatis, jube ut mihi ab hoc tempore ea detur in uxorem; neque enim ego sum deinceps clericus, neque illa virgo. Cum haec audiisset episcopus et presbyter, eam tradidit pater ejus lectori, sperans fore ut juvenis bene esset in eam affectus, et alioqui credens non posse eum abstrahi a consuetudine. Cum eam autem adolescens accepisset in manus ab episcopo, et ejus patre, eamque esset consolatus, abduxit et deposuit in monasterio mulierum, rogans eam quae illic erat prima ministra fraternitatis ut eam illic tolerarent usque ad partum ejus. Illa vero relicta in monasterio, lector abiens seipsum inclusit in cella sordida, vitae summam suscipiens asperitatem, ad Christum accedens in corde contrito cum multis lacrymis et gemitibus, dicens: Tu, Domine, meas actiones nosti, qui scis omnia, quem nihil latet, neque est ullus locus occultus in quo quis se abscondat a tua quae omnia aspicit potestate, qui vides omnia priusquam fiant. Tu solus vides profunda cogitationum, et omnis mentis conceptio a te cernitur, perinde ac si aspicitur oculis. Tu cum cogitatorum sis acer examinator, perfecte judicas. Tu qui eis qui afficiuntur injuria fers auxilium, qui falli non potes, dum eos vindicas, qui appetuntur calumniis; cui nihil placet injustum, omne autem momentum staterae justitiae est a te semper; astat enim tibi perpetuo lux ad quam non patet aditus, et omne opus hominis est coram te. Est ergo tui justi et immutabilis judicii, jus quoque meum pronuntiare. Efficaciter autem orante adolescente, et in jejunio diligenter perseverante, intra breve tempus adfuerunt dolores ejus partus. Cumque advenisset hora, adfuit etiam justum Dei judicium, afferens vehementem et intolerabilem dolorem ei quae fuerat calumniata: gemituum immensa multitudo, labores partus inenarrabiles, inferni suppliciorum visiones terribiles, hanc miseram fortiter obsidentes, et infans propter magnitudinem non prodibat ex utero. Praeteriit dies primus et secundus, et dolores erant intolerabiliores; adventavit tertius et quartus, et secutus est dolor multis partubus gravior; quintus et sextus et septimus tenebrosus, et infelix mulier ex multo dolore versabatur in inferis. In omnibus his diebus mansit neque omnino cibum sumens, nec tantillum somnum videns; sed luctibus et gravissimis dolorum tormentis succedentibus, post haec omnia, vitiatae et falsae accusatricis cor inflexibile, victa a Dei potestate, quae non cadit sub aspectum, intolerabilibus doloribus addidit etiam confessionem, lugubri voce exclamans: Hei mihi misera! venio in periculum ne peream, ut quae in duo mala inciderim, nempe in calumniam et fornicationem, et amissa virginitate sum tradita detractioni; et cum mihi sit ab alio allatum vitium, accusavi lectorem. Cum haec autem audiissent virgines monasterii, Patri ejus omnia renuntiarunt. Pater autem veritus ne condemnaretur ut calumniator, cum non adhiberet fidem dictis, silet duos dies. Rursus autem misera, se invicem excipientibus acerbis afflictabatur doloribus, cum non posset deinceps vel vivere vel mori. Cumque id effugit, oritur dies octavus, et rursus nonus, gravissimis perpetuarum vertiginum tenebris eam offuscantes. Cum ergo ejus magnos ejulatus non ferret conventus, haec cursim festinantes renuntiant episcopo, jam esse nonum diem ex quo illa confitetur se accusasse lectorem, nec posse parere, quod ipsum sit calumniata. Episcopus autem cum haec audiisset a virginibus, ad lectorem mittit duos diaconos, ei omnia significans, et ut pro ipsa oraret, ut misera mulier liberaretur ab iis necessitatibus. Egregius autem adolescens neque eis dedit responsum, nec aperuit ostium; sed a quo die ingressus est in cellam, non exiit, implens consuetam regulam jejunii, et Deo preces fundens. Flexus autem pater, et filiae suae misertus, veniens ad episcopum, eum valde rogavit ut pro ea orationes fierent in ecclesia. Et cum pro ea preces fusae essent ab omnibus ad Dominum, ne sic quidem misera liberata est a necessitate. Ejus enim qui per calumniam fuerat accusatus, orationes Dominum monentes, arcebant, ne eorum preces admitterentur. His sic gestis, surgens episcopus ivit ad cellam in qua erat lector: et cum pulsasset ostium, nolebat is aperire. Cum diu autem foris fuisset episcopus, ille autem intus, jubet episcopus tolli ostium. Et ingressi invenerunt adolescentem in oratione perseverantem, et humi procumbentem. Quem multum rogans episcopus, ei dicit: Frater Eustathi lector, in apertum prolata calumnia Dei providentia, et exauditis tuis orationibus, miserere ejus quae in te peccavit, quae tormentorum flagellis fuit excruciata. Miserere deinceps miserae, et surgens solve quod ligasti, precibus enim tuis haec patitur, et dic Domino ut eam liberet a partu ventris. Cum autem inclytus lector intense oraret simul cum episcopo, statim misera liberata est a necessitate, enixa infantem; rogans omnes 779 ut ei remitteretur iniquitas ipsius justi intercessione: et illum egregium virum habuerunt omnes deinceps loco martyris. Nam cum se deinceps liberasset ab omni sollicitudine, pervenit ad summum vitae quae ex virtute agitur, adeo ut is sit dignus habitus spiritali gratia. Haec autem scripsimus, ne quis calumniatus illaqueetur his inimici retibus, et incidat in dolores carnis intolerabiles, sicut haec prius scripta est falsa accusatrix; postquam autem a corpore fuerit liberatus, tradatur aeternis intolerabilibus tormentis, et quae nunquam desinent. Deum enim ad iram provocat is qui calumniatur: qui autem per calumniam accusatur, idque fert pio et aequo animo, et ejus in apertum prolationem permittit precibus, exspectans justum Dei judicium, sicut hic a Christo coronatus; is et, quod ejus sileri potest, laudatur, et in honore habetur, et aeternam coronam consequitur. Discamus ergo diligenter quam sint insuperabiles vires orationis, quae et fideles confirmat, et peccatorum miseretur, et flectit ac movet omnium creatorem, et eos coronat qui se ex virtute recte gerunt, et eis qui in ea perseverant, largitur regnum coelorum.

CAPUT CXLII. Vita sanctae Silvaniae. .

Illo tempore contigit ut nos simul navigaremus ab Aelia in Aegyptum, deducentes beatam Silvaniam virginem, sororem autem Ruffini, qui fuit ex praefectis.

CAPUT CXLIII. De Jubino. .

Inter quos erat etiam nobiscum Jubinus, tunc quidem diaconus, nunc autem episcopus ecclesiae Ascalonis, vir pius et eruditus. Cum autem vehementissimus nos aestus invasisset, et pervenissemus Pelusium, accidit ut Jubinus, accepta pelvi, pedes et manus palmis lavaret aqua frigidissima, et postquam lavisset, super pelliculam humi stratam requiesceret. Cum autem illa id advertisset, ut mater sapiens germani filii, ejus increpavit mollitiem, dicens: Qui in animum inducis, illam agens aetatem, vivente adhuc tuo sanguine, usque adeo tuam fovere carunculam, non sentiens damna quae ex eo oriuntur? Confide, confide: ecce ago annum aetatis sexagesimum, praeter extrema manuum mearum (et hoc propter communionem) non pes meus aquam tetigit, non vultus, neque ullum ex membris meis, etiamsi me variae invaserint aegritudines; et cum a medicis cogerer uti balneo, non induxi in animum carni reddere debitum, non in lecto quiescens, non lectica usquam gestata ingrediens.

Haec cum esset doctissima, doctrinam amore complexa, noctes uberi oleo a se illuminatas mutabat in dies, omnia antiquorum qui commentarios ediderunt scripta percurrens, Origenis tricies centena millia versuum, Gregorii et Stephani, et Pierii, et Basilii, et quorumdam aliorum praestantis virtutis virorum millia ducenta et quinquaginta non leviter, nec temere haec percurrens, sed elaborate septies vel octies unumquemque librum perlegens, ut horum verborum gratia in altum erigeretur, spe bona seipsam avem efficiens spiritalem, et ad Christum evolans, immortales ab ipso acceptura remunerationes.

CAPUT CXLIV. De Olympiade. .

Ejus vestigia est secuta, et omnem virtutem divinae vitae spiritalis, in primis veneranda et honesta Olympias, et quae viae quae fert in coelum summo zelo tenebatur, divinarum Scripturarum sententiam secuta in omnibus. Fuit autem secundum carnem filia Seleuci ex comitibus, vera autem Dei filia secundum spiritum; neptis autem Ablavii qui erat ex praefectis, aliquot autem dies sponsa Nebridii, qui fuit ex praefectis urbis Constantinopolis; ipsa autem revera fuit uxor nullius. Dicitur autem dormisse virgo incorrupta, effecta divini verbi convictrix, conjux autem totius verae humilitatis, communicans et ministrans omnibus egentibus. Ipsa cum omnes illas infinitas et immensas dispersisset divitias, absolute et indiscriminatim opem ferebat omnibus. Non enim urbs, non rus, non solitudo, mansit expers largitionum hujus inclytae virginis: sed et ecclesiis suppeditavit ad donaria deputata sacrificio, et monasteriis, et coenobiis, et xenotrophiis, et custodiis, et relegatis; et ut semel dicam, in omnem orbem terrae dispersit eleemosynas. Haec beata processit usque ad extremum terminum humilitatis, ultra quem nihil possit inveniri amplius. Vita sine ulla inani gloria, species nequaquam ficta, sinceri mores, facies non fucata, corpus florens, mens non gloriosa, animus ab arrogantia alienus, cor minime turbulentum, somni expers vigilia, spiritus non curiosus, charitas immensa, quae comprehendi non potest communicatio, vilis et contempta vestis, infinita continentia, recta cogitatio, in Deum spes aeterna, cum eleemosyna quae non potest narrari, ornamentum omnium humilium, cui multae sunt accensae tentationes ex operatione ejus qui est sua sponte malus et omnis boni expers, nempe daemonis: quae pro veritate non parva adiit certamina, quae et diu affatim vixit in immensis lacrymis, omni 780 humanae naturae subjecta propter Dominum; cum omni pietate sanctis subdita episcopis, venerans presbyteratum, honorans clerum, reverens exercitationem, suscipiens virginitatem, opem ferens viduitati, curam gerens orbitatis protegens senectutem, aegrotos invisens, peccatorum miserens, errantes in viam deducens, in omnes utens misericordia, profuse autem in pauperes, multisque infidelium in catechesi institutis uxoribus, etiam ad victum eis ferens auxilium, semper memorabile nomen benignitatis reliquit per totam vitam. A servitute in libertatem innumerabilium servorum restituens examina, reddidit eos honore aequales suae nobilitati, vel potius (si vera dicere oporteat) facti sunt hujus sanctae habitu nobiliores. Neque enim ejus indumentis inveniri potuit quidquam vilius; nam iis etiam qui sunt pannis valde obsiti indigna erant hujus sanctae tegumenta. Tanta autem erat ejus mansuetudo, ut etiam longe superaret simplicitatem ipsorum puerorum. Nulla vituperatione a vicino quidem unquam inventa est apud hanc quae Christum gestabat; sed omnis ejus vita non vitalis, erat in compunctione et frequenti profluvio lacrymarum; et potius videre licebat fonti aestate sua deficere fluenta, quam hujus non sublimibus et Christum semper videntibus oculis lacrymas deficere. Et quid in his immoror? Quo enim magis meus versabitur animus in durae instar saxi animae narrandis certaminibus et virtutibus, eo magis invenientur verba a factis remotiora. Nec me existimet aliquis haec splendide et magnifice colligere de hac vel maxime impatibili, et perquirere reliquias castissimae Olympiadis, quae tota fuit pretiosum vas sancti Spiritus; sed qui his oculis viderim hujus beatae vitam et angelicam institutionem, ut qui fuerim spiritalis hujus germanus amicus, et ejus cognatis familiarissimus, adeo ut multae ejus pecuniae sint a me ex ejus sententia distributae. Haec ergo non amplius de caetero quae sunt carnis sapiens, subjecta principatibus, obediens potestatibus, venerans presbyteratum, honorans universum clerum, confessione quoque digna est habita pro veritate, importunarum recusationum multis acceptis procellis. Cujus vitam inter confessores referunt, quicunque pii habitant Constantinopolim, ut quae proxime matrem periclitata sit in iis quae sunt ex Deo certaminibus; et in his mortua beatam accepit gloriam, et in infinito saeculo coronata pompam agit, nulli interitui obnoxias cum sanctis et sibi similibus in sempiternum mansiones habitans, et bonorum operum a Christo Domino cum fiducia accipiens remunerationes.

CAPUT CXLV. De Candida.

Post hanc aequali quoque modo in Domino vivens, beata Candida, Trajani uxor magistri militum, cum et ad summam pervenisset honestatem, et rationi convenienter ornasset ecclesias, et venerata esset episcopos pro dignitate Christi sacramentorum, et omnem Christi clerum aperte honorasset, et suam filiam instituisset in sorte virginitatis, eam praemisit ad Christum, donum suorum viscerum: postea autem ipsa quoque, temperantia et castitate et pecuniae dispersionibus filiam suam est consecuta. Hanc ego vidi egregiam mulierem tota nocte laborantem et molentem, et propriis manibus facientem panem oblationis, ad vires corporis deprimendas, et dicentem: Cum non sufficiat jejunium, hanc ei do sociam laboriosam vigiliam, ut Esau dissolvam enervemque lasciviam. Ea ab iis quae sunt sanguine praedita et animata omnino abstinuit; nisi quod sumebat pisces et oleum et olera, idque solum in die festo: omni autem alio tempore contenta erat oxycrato et pane arido. In hac vitae asperitate, cum beata requie obdormiisset haec mulier inclyta, nunc fruitur bonis aeternis, quae sunt parata iis qui dilexerunt vitam quae ex virtute agitur.

CAPUT CXLVI. De Gelasia .

Consequenter zelo hujus bonae feminae, veritatis viam ingressa est, pie trahens jugum virginitatis, in primis veneranda Gelasia, cujusdam tribuni filia. Hujus optimae haec fertur virtus, quod sol nunquam occidit super ejus dolorem, non adversus servum, non adversus ancillam, non adversus aliquem alium. Haec beata cum effugisset viam eorum qui sunt acceptae injuriae memores, quae fert ad mortem aeternam, evasit hunc malum diaboli stimulum, nempe odii et malevolentiae; et cum desideraret aeternam peccatorum remissionem, remisit parva delicta, ut ipsa quoque inveniret majorum remissionem.

CAPUT CXLVII. De Juliana .

Quaedam nomine Juliana, virgo in Caesarea Cappadociae, dicta est esse et doctissima et fidelissima, quae Origenem scriptorem fugientem gentilium insurrectionem excepit, eum duos annos occultans, suis sumptibus et suo ministerio virum alens. Inveni autem haec in antiquissimo libro scripto versibus, qui quidem scriptus erat manu Origenis. Hunc librum 781 inveni ego apud Julianam virginem in Caesarea, qui et ipse apud eam occultatus eram. Dicebat autem se accepisse a Symmacho interprete Judaeorum.

Non fuit autem alienum ab instituto opere, posuisse virtutes harum feminarum; sed ut sciamus, quod ex diversis occasionibus licet lucrari, si velimus.

CAPUT CXLVIII. De femina nobilissima quae fuit semper virgo.

In alio libro antiquissimo, scripto ab Hippolyto, qui fuit familiaris apostolorum, inveni talem narrationem:

Fuit quaedam nobilissima virgo et formosissima, quae in vita ex virtute agenda exercebatur Corinthi. Hanc illo tempore detulerunt ad judicem, qui erat gentilis in tempore persecutorum, ut quae maledictis incesseret et tempora, et imperatores, et simulacra. Proponebant autem ejus pulchritudinem harum rerum cauponatores impio judici, feminas insano amore depereunti; is vero, equinis auribus et feminas insane amantibus cogitationibus, accepit calumniam: ea autem producta ad hominem sceleratum, multo magis insana captus est intemperantia. Postquam autem omnibus adversus eam adhibitis machinis, huic Dei homini ( sic ) persuadere non potuit, variis tormentis subjecit fortem feminam. Postquam autem ne his quidem id quod volebat est assecutus, ut qui non posset eam abducere a Christi confessione, in eam insaniens crudelis, non tradit eam tormentorum cruciatibus, sed castam et temperantem feminam ponens in prostibulo, jussit ei qui eas possidebat, dicens: Hanc mihi cape et tres solidos ex ea ad me defer quotidie. Is autem aurum exigens ex turpi actione, eam tradidit volentibus in officina abominandi flagitii. Cum haec ergo novissent qui tenebantur insano amore mulierum, assidebant sceleratae exitii officinae, mercedem dantes inhonestae operationis. Illa autem virgo honestissima et in primis veneranda, et verba ad deceptionem deflectens, suppliciter eis dicebat, rogans: Habeo ulcus in loco occulto, quod mirandum in modum male olet, et timeo ne vos mei odium capiat propter ulcus aversandum; concedite ergo mihi paucos dies, et tunc licebit vobis vel me habere gratis. His verbis persuasos intemperantes amandabat beata: assiduis autem precibus Deum placans, et compunctis supplicationibus eum inflexit ad misericordiam. Attendens ergo Deus qui novit cogitationes, quomodo casta pudicitiae curam gerebat ex animo, in illis diebus pro salute omnium tale quid struxit.

CAPUT CXLIX. De Magistriano .

Quidam adolescens Magistrianus, specie formosus, mente pius, cui Deus zelum immisit spiritalem adeo ardentem, ut etiam mortem contemneret: is cum praetextu intemperantiae eo accessisset, profundo vespere ingreditur ad eum qui illas alebat, et dat ei quinque solidos; et dicit ei: Concede mihi manere hac nocte cum hac puella. In locum ergo occultum cum ea ingressus, dicit ei: Surge, serva te ipsam. Et cum eam suis vestibus induisset, tunica, camisia, et chlamyde, et omnibus virilibus, dicit ei: Egredere, te summa chlamydis parte contegens. Quae cum sic fecisset, et se totam signo crucis muniisset, egressa ex illo loco omnino incorrupta et impolluta, servata est Christi gratia, et causa adolescentis qui eam suo sanguine liberavit a turpi vitio. Sequenti autem die res fuit cognita, et productus est Magistrianus ad saevissimum judicem. Cum autem strenuum Christi athletam examinasset impius, et omnia didicisset, jussit cum objici bestiis, ut etiam malis infestus daemon in eo afficeretur ignominia. Nam cum existimasset virum fortem in nefarium injicere supplicium, eum effecit duplici [F. dupliciter] Christi martyrem, ut qui et pro sua anima praeclare decertaverit, et pro illa beata in laboribus strenue perseveraverit. Quocirca duplici honore et duabus insignibus coronis dignus est habitus a Christi benignitate.

CAPUT CL. De uxore viri senatorii.

Memini autem alterius quoque historiae, et bonum est eam non praeterire. Dicitur de Magnentino insurrectore, quod habuerat stupri consuetudinem cum multis gentilibus, et animum adjecerat ut rem etiam haberet cum Christianis; eae autem malebant mori quam prodere pudicitiam. Cum ergo venisset in unam urbem, amavit quamdam uxorem viri senatorii ex praefectis. Timore autem affectus ejus maritus, dixit ei: Mitte, tolle eam. Cum autem venissent ad eam milites, dixit eis mulier: Exspectate parumper donec mundum meum componam, cui sum assueta. Ingressa autem suum cubile, accepto ense, eum suis infixit visceribus. Audiant virgines et erubescant, quae profitentur se Christum habere sponsum, et prava eum produnt libidine. Nobis autem det unicuique Deus servare virginitatem, et exsultantibus clamare cum psalmographo: Confige in timore tuo carnes meas: a judiciis enim tuis timui (Psal. CXVIII). Et: Vivo 782 autem jam non ego, vivit vero in me Christus (Galat. II). Concedatur autem ut vos quoque dicatis sobriae: Ego patrueli meo, et patruelis meus est mihi, aliquando quidem sponsus, aliquando vero frater, ut nihil cogitetur carnale (Cant. VI). Si enim audieris sponsum et sponsam, significat spiritalem unionem cum patre.

Vidimus autem alios quoque Patres et monachos per totam Aegyptum, multas virtutes et signa facientes, quorum non meminimus propter multitudinem, sed pauca pro multis narravimus (Ruff., l. II, in epilogo). Quid enim dixerit aliquis de superiori Thebaide quae est per Syenem, in qua sunt viri valde admirabiles, et multitudo monachorum infinita, quorum non crediderit aliquis vitae instituta, ut quae vitam humanam superant: qui etiam mortuos in hodiernam usque diem suscitant, et super aquas ambulant, sicut Petrus; et quidquid Servator per sanctos effecit apostolos, ea nunc quoque efficit. Sed quia magnum imminebat periculum, si ultra Lyco transiremus, propter latronum irruptionem, non ausi sumus videre illos sanctos. Neque enim praedictos Patres vidimus sine periculo, neque sine labore aspeximus sacras has feminas: sed multa prius passi, et propemodum periclitati, vix assecuti sumus ut ea videremus. Septies enim in mortem incidimus; in octavo autem malum nos non attigit, cum Deus nos omnino servasset. Semel enim quinque dies et noctes ambulantes per solitudinem, fame et siti prope fuimus exanimati. Aliquando autem in acutas et asperas paludes incidentes, et pedes nostros perforantes, ut dolores essent intolerabiles, propemodum frigore enecti sumus. Tertio autem coeno ad lumbum usque inhaesimus, et non erat qui eriperet; et has beati David voces exclamavimus: Salvum me fac, Domine Deus, quoniam ingressae sunt aquae usque ad animam meam. Infixus sum in lutum profundi, et non est substantia (Psal. LXVIII); et, Serva me a luto, ut ne infigar. Quartum autem fuit aquae multitudo quae affluxit ex Nili incremento, cum quatuor dies per aquas ambularemus: et in ostiis propemodum obrutis. Tunc clamavimus, dicentes: Ne nos demergat tempestas aquae, nec me devoret profundum (Psal. LXVIII). Quinto autem incidimus in latrones in littore maris, venientes in Diolcon: qui nos etiam eousque sunt persecuti, volentes comprehendere, donec nobis parvus relinqueretur spiritus, ut qui nos decies mille passus essent persecuti. Sexto autem, Nilum navigantes, propemodum eversi ac submersi sumus. Septimum fuit, quando in palude Mareotide, ubi charta nascitur, abjecti sumus in quamdam parvam insulam desertam; et tres noctes et dies sub dio mansimus, magno frigore et imbribus nobis imminentibus, erat enim tempus Epiphaniorum. Octavum autem supervacaneum quidem est narrare, sed tamen est utile; nam cum nos per quemdam locum venissemus Nitreas, erat in ea regione quoddam magnum concavum, in quo multi remanserant crocodili, cum aqua recessisset ex agris. Tribus ergo crocodilis in margine fossae extensis, accessimus visuri belluas, putantes eas esse mortuas, illae autem statim in nos irruerunt. Nobis autem magna voce Dominum nominantibus, Christe, adjuva nos, statim belluae tanquam ab angelo aversae, seipsas in aquam sunt jaculatae. Nos autem Nitreas magno cursu contendimus, illam vocem Job meditantes, ubi dicit: Septies ex necessitatibus liberabit te; in octavo autem te non attinget malum (Job V). Deo ergo agimus gratias qui nos ex tot liberavit periculis et nobis magna ostendit spectacula.

CAPUT CLI. Vita fratris qui cum eo versabatur.

Cum ergo pauca dixero de fratre, qui mecum versatur a juventute usque in hodiernum diem, hic deinceps finem imponam orationi. Eum ego cognovi longo tempore, cum comederet, omni gulae affectione caruisse, et itidem cum jejunaret, affectum non fuisse, ut qui, ut arbitror, vicisset affectionem, longe remotum ab avaritia, contentum semper praesentibus, non se ornantem vestibus, contemptum gratias agentem, pro germanis amicis pericula adeuntem, daemones expertum plus quam millies, adeo ut quodam die cum eo daemon pactus sit, et dixerit: Paciscere mecum te vel semel peccaturum, et quam mihi in hac vita dixeris, vel nobilem, vel divitem eam ad te adducam. Et rursus cum aliquando quatuordecim noctes cum eo depugnasset, ut mihi narravit, et noctu pede traxisset, ipsum est allocutus, dicens: Noli adorare Christum, et ad te non accedam. Is respondens, dixit: Propterea eum adoro, et innumerabilibus amplius partibus glorificabo, et saepius orabo, quoniam ejus cultus te male habet. In centum et sex venit civitates, et in plurimis est etiam aliquo tempore versatus. Mulieris nullam habuit experientiam, ne in somnis quidem, nisi si se somniaret a daemone fornicationis oppugnari. Ter eum novi cibis indigentem esculenta accepisse ab angelo. Quodam die cum in extrema solitudine ne micam quidem haberet, invenit in pelle ovina tres panes calidos paxamidios; aliquando rursus vinum et panem; aliquando rursus venit ad eum vox, 783 dicens: Novi tibi deesse cibos; vade et accipe ab N. illo homine frumentum et oleum. Cum ergo venisset ad illum ad quem missus fuerat, is ipsi dixit: Tu es ille monachus? Tum ille: Ita, sum is quem dicis. Subjecit alter: Paterfamilias jussit quidem te accipere triginta modios frumenti, et duodecim sextarios olei. De eo potero gloriari ac praedicare qualis esset; quem novi saepe esse lacrymatum propter eos qui ex necessitate laborabant inopia; praebebat ergo si quid habebat, suo corpore excepto. Novi etiam eum esse lacrymatum propter eum qui ceciderat in peccata, et eum qui ceciderat adduxisse lacrymis ad poenitentiam. Is mihi aliquando hoc narravit: Deum rogavi, ut neminem compungeret, maxime ex divitibus et improbis, ut mihi aliquid darent quod esset ad usum necessarium.

Mihi autem hoc sufficit, quod dignus sim habitus, qui horum omnium meminissem quae scriptis mandavi. Non enim sine Dei numine hoc factum est, ut mens tua moveretur ut juberes me hunc librum scribere, scriptis, inquam, tradere vitam horum sanctorum et beatorum Patrum.

Tu autem, fidelissime Christi serve ac venerande Lause, et caput mihi amicissimum et maxime germanum, hunc librum libenter legens, magnam tuae immortali animae praebebis utilitatem, in justorum resurrectione, inclytorum rectae vitae athletarum instituta, labores, et tantam tolerantiam, vitaeque duriter actae patientiam mente complectens. Quamobrem ea prompto et alacri animo sequere, bona et incorrupta spe nutritus, semper retro videns dies qui ante sunt breviores; et ora pro me, teipsum conservans alienum a reprehensione et custodiens integrum: qualem te novi et habui, a consulatu Tatiani usque in hodiernum diem, et qualem te novi rursus meliorem moribus, et electum praepositum maxime pii cubiculi. Nam cum sis in tanta dignitate, in tot et tantis pecuniis, et tanta potestate, non fecisti pejus quam Dei postularet metus. Is est Christo dedicatus, qui audiit a diabolo: Haec omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me (Matth. IV). Sed eum Dominus pudore affecit, dicens: Vade post me.

Quem quidem tu quoque imitans, uentibus expulsis divitiis, et umbratili gloria vitae praesentis, coelestem desiderasti et immortalem vitam, regnumque aeternum, et manentem gloriam, et bona arcana, quae neque oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt (Isa. LXIV; I Cor. II): quorum Dominus efficiat haeredes cum sanctis ejus patriarchis et prophetis, et apostolis et martyribus, et iis quorum mentionem fecimus in hoc libro, gratia ipsius Servatoris nostri Jesu Christi, cum quo Patri gloria cum sancto Spiritu, in saecula saeculorum. Amen.