Jump to content

Malleus maleficarum (ed. II)/Pars Prima - Questio Prima

Unchecked
E Wikisource
Prima Pars - Prima Questio in Ordine.
1490


Vide:
 Haec pagina facsimile libri
 Haec pagina transscripta
 Tabula Questio Secunda 
 Prima questio in ordine.

UTrum asserere maleficos esse sit adeo catholicum quod eius oppositum pertinaciter defendere omnino sit hereticum. Et arguitur quod non sit catholicum quicquam de his asserere. xxvi. q. v. epi. Qui credit posse fieri aliquam creaturam aut in melius deteriusue transmutari. aut in aliam speciem vel similitudinem transformari quam ab ipso omnium creatore. pagano & infideli deterior est. Talia autem cum referuntur fieri a maleficis ideo talia asserere non est catholicum sed hereticum. Preterea nullus effectus maleficialis est in mundo. Probatur. Quia si esset operatione demonum fieret. Sed asserere quod demones possint corporales transmutationes aut impedire aut efficere non videtur catholicum. quia sic perimere possent totum mundum. Preterea omnis alteratio corporalis puta circa infirmitates aut sanitates procurandas reducitur in motum localem. patet ex septimo physicorum. Quorumcunque est motus celi. Sed demones motum celi variare non possunt. Dyonisius in epistola ad Policarpum. Quia hoc solius dei est. ergo videtur quod nullam transmutationem ad minus veram in corporibus causare possunt. & quod necesse sit huiusmodi transmutationes in aliquam causam occultam reducere. Preterea sicut opus dei est fortius quam opus diaboli. ita & eius factura. Sed maleficium si esset in mundo esset vtique opus diaboli contra facturam dei. ergo sicut illicitum est asserere facturam supersticiosam diaboli excedere opus dei. ita illicitum est credere vt creature & opera dei in hominibus & iumentis valeant viciari ex operibus diaboli. Preterea id quod subiacet virtuti corporali non habet virtutem imprimendi in corpora. Sed demones subduntur virtutibus stellarum quod patet ex eo. quod certi incantatores constellationes determinatas ad inuocandum demones obseruant. ergo non habent virtutem imprimendi aliquid in corpora. & sic multominus malefice. Item demones non operantur nisi per artem. Sed ars non potest dare veram formam. vnde in. c. de mineris dicitur Sciant auctores alchimie species transmutari non posse. Ergo & demones per artem operantes veras qualitates sanitatis aut infirmitatis inducere non possunt. sed si vere sunt habent aliquam aliam causam occultam absque opere demonum & maleficorum. Sed contra in decre. xxxiij. q. i. si per sortiarias atque maleficas artes non nunquam occulto iusto dei iudicio permittente & diabolo preparante. &c. loquitur de impedimento maleficiali quo ad actus coniugales tria concurrere. scilicet maleficam. diabolum & dei permissionem. Preterea fortius agere potest in id quod est minus forte. Sed virtus demonis est fortior virtute corporali. Job. xli. Non est potestas super terram que ei valeat comparari. qui creatus est vt neminem timeret. Responsio. Hic impugnandi sunt tres errores hereticales quibus reprobatis veritas patebit. Nam quidam iuxta doctrinam. sancti tho. in. iiij. di. xxiiij. vbi tractat de impedimento maleficiali conati sunt asserere maleficium nihil esse in mundo nisi in opinione hominum que naturales effectus quorum cause sunt occulte maleficijs imputabant. Alij qui maleficos concedunt sed ad maleficiales effectus illos tantummodo imaginarie & fantastice concurrere asserunt. Tercij qui effectus maleficiales omnino dicunt esse fantasticos & imaginarios. licet demon cum malefica realiter concurrat. Horum errores sic declarantur & reprobantur. Nam primi omnino de heresi notantur per doctores in. iiij. prefata di. precipue per sanctum Tho. in. iij. ar. & in corpore. q. dicens illam opinionem esse omnino contra auctoritates sanctorum & procedere ex radice infidelitatis. Quia vbi auctoritas scripture sacre dicit quod demones habent potestatem supra corporalia & supra imaginationem hominum quando a deo permittuntur. vt ex multis scripture sacre passibus notatur. Ideo illi qui dicunt maleficium nihil esse in mundo nisi in estimatione hominum. Etiam non credunt esse demones nisi in estimatione vulgi tantum vt terrores quos homo sibipsi facit ex sua estimatione imputet demoni. Et quod etiam ex imaginatione vehementi alique figure apparent in sensu tales quales homo cogitat quod & tunc creduntur demones videri dicamus vel etiam malefici. Et quem hec vera fides repudiat per quam angelos de celo cecidisse & demones esse credimus. Ideo & fatemur ipsos ex subtilitate sue nature multa posse que nos non possumus. Et illi qui eos ad talia facienda inducunt malefici vocantur. hec ibi. Quia vero infidelitas in baptisato heresis nominatur ideo tales de heresi reprehenduntur. Alij duo errores demones & eorum naturalem potentiam non negantes sed inter se quo ad effectum maleficialem & ipsam maleficam dissidentes inquantum vnus concedit maleficam realiter cooperari ad effectum non tamen verum sed fantasticum. Alter vero per contrarium effectum realem in leso concedens sed maleficam fantastice putat cooperari. Fundamentum erroris ex duobus passibus canonis. qui habentur. xxvi. q. v. epi. sumpserunt. vbi primo reprehenduntur mulieres que credunt se cum dyana vel herodiada nocturnis horis equitare. Inspiciatur ibi canon. Et quia sepe fantastice & imaginarie talia solummodo fiunt. ideo & illi errantes de omnibus alijs effectibus ita fieri iudicant. Secundo. Quia ibi continetur quod qui credit vel asserit posse fieri aliquam creaturam aut in melius deteriusue immutari aut transformari in aliam speciem vel similitudinem quam a deo omnium creatore. infidelis est & pagano deterior. Unde propter hoc quod ibi dicitur deteriusue immutari dicunt illum effectum non esse realem in maleficiato sed tantummodo fantasticum. Sed quod hi errores heresim sapiant & contra sanum intellectum canonis militant. ostenditur primo tam per legem diuinam quam etiam ecclesiasticam & ciuilem. & hoc in generali. demum in speciali verba canonis exprimendo licet etiam in sequenti questione clarius hoc deduceretur. Nam lex diuina in plerisque locis precipit maleficas non solum esse vitandas sed etiam occidendas. cuiusmodi penas non imponeret si non veraciter & ad reales effectus & lesiones cum demonibus concurrerent. Mors enim corporalis non infligitur sine corporali & graui peccato licet aliud de morte anime que ex fantastica illusione seu etiam tentatione oriri potest. Hec est sententia sancti. Tho. in. ij. distin. vij. in questione. An vti auxilio demonum sit malum. Nam Deutron. xviij. precipitur omnes maleficos & incantatores interfici. Leuitici etiam. xx. dicitur. Anima que declinauerit ad magos & ad ariolos & fornicata fuerit in eis ponam faciem meam contra eam & interficiam eam de medio populi mei. Et iterum. xx. Vir vel mulier in quibus phitonicus vel diuinus spiritus fuerit moriatur lapidibus obruent eos. Et dicuntur phitones in quibus demon operatur miros effectus. Preterea hec sunt quod propter hoc peccatum ochozias infirmus mortuus fuit. iiij. Reg. i. & samuel. ij. paralipo. xxij. Diuinorum denique eloquiorum tractatores quid aliud in eorum scriptis super. ij. disti. vij. & viij. tradiderunt de potestate demonum & magicis artibus eorum scripta inspiciantur cuiuscunque doctoris super. ij. li. sen. & inueniet nullo discrepante magos & maleficos virtute demonum permittente deo miros effectus non fantasticos posse producere. Taceo de varijs alijs locis in quibus sanctus Tho. diffuse de huiusmodi operibus pertractat vt in summa contra genti. li. iij. c. i. &. ij. in prima parte. q. cxiiij. ar. iiij. Et in secunda secunde. q. xcij. &. xciij. Inspiciantur denique postillatores & glosatores de magis pharaonis. Exodi. vij. Inspiciantur & dicta Augustini. xviij. de ciuitate dei. ca. xvij. Et in secundo de doctrina christiana. Similiter aliorum doctorum quibus omnibus contradicere valde absurdum est nec a vicio heresis excusari potest immo in iure hereticus censetur quicunque errat in expositione sacre scripture. xxiij. q. i. heresis. Et quicunque aliter sentit de his que fidem concernunt quam romana tenet ecclesia. et cetera &. q. Hec est fides quod denique contra sanum intellectum canonis militant ostenditur per legem ecclesiasticam. Nam & canonum doctores super. c. Si per sortiarias & maleficas artes. xxiiij. q. i. & extra de frigidis & maleficiatis. quid aliud pretendunt nisi de maleficiali impedimento circa actus coniugales declarare quomodo dirimit contractum aut contrahendum matrimonium. Dicunt enim sicut & Tho. in. iiij. vbi supra. quod si maleficium superueniat matrimonio ante carnalem copulam. tunc si est perpetuum impedit & dirimit matrimonium contractum. cuiusmodi sententia non daretur super illusorium & fantasticum effectum vt de se patet. Videatur Hosti. in summa copiosa. similiter Gotfri. & Raymundus qui etiam nullibi leguntur difficultasse. An talis effectus posset censeri imaginarius & non realis. sed hoc tanquam per se notum relinquebant. Et quomodo posset censeri perpetuus vel temporalis declarant si post triennium duraret nec dubitabant an imaginarie per maleficam seu illusorie intromitteretur. Sed quod vere & realiter potest talis defectus procurari virtute demonis propter pactum cum eo initum. vel etiam per ipsum demonem absque malefica. licet hoc rarissime fiat in ecclesia vbi sacramentum matrimonij meritorium existit. sed quod inter infideles hoc contingat hoc est quia iusto titulo illos possidere se cernit vt petrus de palude in suo quarto recitat de sponso qui desponsauerat ydolum & nihilominus contraxerat cum quadam iuuencula. quam tamen cognoscere non potuit propter diabolum qui semper se in corpore assumpto interposuerat. cum tamen in ecclesia diabolus conatur potius per maleficas propter suum lucrum in perditionem animarum tales effectus intromittere. & qualiter hoc facere potest & quibus medijs inferius declarabitur. vbi de septem modis nocendi hominibus per consimiles effectus tractabitur. Ex alijs etiam questionibus quas theologi & canoniste circa hanc materiam mouent hoc idem patet. discutientes quomodo possit tolli & an licitum sit per aliud maleficium tollere & quid si malefica mortua sit per quam maleficium est immissum. De quo casu Gotfridus in sua summa mentionem facit. de quibus in questionibus tercie partis patebit. Cur denique tam diligenter canoniste varias penas promulgassent distinguendo de occulto & manifesto peccato maleficorum seu potius diuinatorum cum noxia supersticio varias habeat species vt si notorium sit eukaristia denegetur. Si occultum penitentia. xl. dierum. de conse. di. ij. pro dilectione. Item si clericus quod deponendus & in monasterio detrudendus. Si laycus excommunicandus. xxvi. q. v. Non oportet. Item quod tales infames debeant censeri & qui ad eos concurrunt immo nec ad accusationem debent admitti. ij. q. viij. quisquis nec. Sed & per legem ciuilem hoc idem ostenditur. Nam Azon in summa super. ix. libro Codicis Rubrica de maleficis. l. post corneliam. de siccarijs & homicidijs dicit. Sciendum quod omnes illi quos vulgus maleficos vocat & etiam illi qui artem diuinandi sciunt patiuntur capitalem penam. vt. l. nemo. C. de maleficis. Item inferunt penam. l. culpa. l. nullus. He enim leges his verbis vtuntur. Nemini permittitur diuinare alioquin supplicium capitis gladio vltore feret prostratus & subdit. Sunt & alij qui arte magica vite innocentum insidiantur animos mulierum ad libidinem flectunt. et hi bestijs obijciuntur vt eo. C. l. multi. Decernunt etiam leges quod ad eorum accusationem quilibet admittatur sicut & canon. in ca. in fauorem fidei. libro. vi. de here. Unde subditur ibidem Ad hanc accusationem quilibet admittitur quasi in crimine lese maiestatis. Ipsam enim prope modum pulsant maiestatem diuinam. Item quod questionibus ad interrogandum subijciantur subdit. Et quilibet nulla dignitate obstante questioni subijcitur & qui conuincitur vel si denegat facinus suum sit eculeo deditus vngulisque sulcantibus latera perferat penas dignas suo facinori vt eo. C. l. si ex. &c. Nota quod olim duplici pena tales plectebantur. capitis & vngulis ad dilacerationem corporis seu ad deuorandum bestijs obijciendo. Iam autem cremantur forte propter femineum sexum. Item prohibent participationem. Unde subditur. sed nec permittantur tales ad limen alterius accedere alioquin concremantur bona. nec aliquis debet eos suscipere vel consulere alioquin deportantur in insulam & omnia bona publicantur. Hic notatur pena exilij cum amissione omnium bonorum qui tales consulunt aut suscipiunt. Has penas vbi predicatores populis & rectoribus terrarum publicant. plus aduersus maleficas quam ex alijs scripturarum allegationibus marcescunt. Preterea & per leges commendantur qui eorum maleficijs obstant. Unde vbi supra. l. eorum. Alij autem qui faciunt id ne labores hominum ventorum grandinisque lapidatione sternuntur. non pena sed premio digni sunt. Qualiter autem sit licitum talia impedire inferius patebit vt prius tactum est. Omnia autem hec negare aut friuole illis resistere quomodo potest scrupulo heretice prauitatis carere. Iudicet vnusquisque nisi fortassis eum ignorantia excusabit. sed cuiusmodi ignorantia excusat statim inferius patebit. Concludendo ex omnibus premissis catholicam & verissimam assertionem quod malefici sunt qui demonum auxilio propter pactum cum eis initum maleficiales reales effectus permittente deo procurare possunt non excludendo quin & prestigiosos effectus & fantasticos etiam per media prestigiosa producere valeant. Sed quia presens speculatio super maleficiales effectus versatur qui plurimum ab alijs differunt. ideo per hoc nihil ad propositum. cum tales potius sortilegi vel incantatores dicuntur quam malefici. Demum quia fundamentum sui erroris capiunt ex verbis canonis precipue duo vltimi errores non loquendo de primo qui seipsum condemnat dum nimium contra veritatem scripture exorbitat. Ideo ad sanum intellectum canonis est procedendum. & primo contra primum errorem dicentis medium esse fantasticum sed extrema esse realia. Ubi notandum quod dum quatuordecim sunt species capitales in genere superstitionis quas recitare causa breuitatis non expedit. tum quia clare recitantur ab Isido. viij. ethimol. & secunda secunde per sanctum Tho. q. xcij. Tum etiam quia inferius vbi de grauitate huius heresis tractabitur de ipsis mentio erit. & hoc questione vltima huius prime partis. Et species sub qua huiusmodi mulieres continentur vocatur species phitonum in quibus demon vel loquitur vel mira operatur. Et est sepius prima in ordine. Species autem sub qua malefici continentur vocatur species maleficorum. Et quia inter se plurimum distant. nec oportet quod qui in vna specie laborat quod etiam sub alijs comprehendatur Ideo sicut canon de illis mulierculis mentionem facit & non de maleficis. ita false canonem interpretatur qui huiusmodi imaginarias deductiones corporum ad totum genus superstitionis & omnes species eius reducere velint vt sic ille mulieres imaginarie solum ita & omnes malefice transferantur. & peramplius canonem falsificat qui ex illo arguere vellet maleficam solummodo imaginarie ad effectum maleficialem egritudinis vel morbi concurrere. Preterea tales sic errantes peramplius reprehenduntur dum extrema concedunt realia. scilicet demonem operantem & effectum morbi realem. medium autem instrumenti. scilicet personam maleficam dicunt fantastice concurrere cum tamen medium semper naturam participat extremorum. Nec valet si dicatur quod etiam fantasia sit quid reale quia sicut fantasia vt talis nil potest efficere nec concurrere ad demonis operationem nisi per pactum initum cum demone. in quo pacto malefica se totam obtulit & astrinxit diabolo vere & realiter & non fantastice & imaginarie solum. ita etiam oportet quod cooperetur diabolo vere & corporaliter. Nam & ad hoc sunt omnia maleficorum opera vbi semper aut per pactum aut per visum. aut per locutionem seu per alicuius maleficij instrumenti repositi sub limine domus operatione sua maleficia exercent. prout in sequenti questione patebit. Preterea si quis verba cano. diligenter inspiciet considerabit quatuor que predicatores & sacerdotes per ecclesias sibi commissas omni cum instantia populo predicare deberent. scilicet quod extra vnum deum nemo arbitretur aliquid esse numinis vel diuinitatis. Secundo quod cum dyana vel herodiade equitare est cum diabolo qui se ita fingit & nominat transmeare. Tercio quod talis equitatura sit tunc fantastice. quando diabolus mentem per infidelitatem sibi subiectam agitat taliter vt ea que solo spiritu fiant. corporaliter fieri creduntur. Quarto quod tali demone habeant in omnibus obedire. Unde ad maleficiales actus hec verba extendere est absurdum. cum sint diuerse species. An autem malefici etiam localiter transferantur in sua specie superstitionis vel solum imaginarie sicut phitones. tractabitur de illo in capitulis secunde partis capitulo tercio quod vtroque modo. Et sic secundus error cum primo eliditur quo ad fundamentum & sanum intellectum canonis. Tercius insuper qui ex verbis canonis effectum maleficialem asserit fantasticum ex verbis canonis etiam eliditur. Nam in eo quod dicit qui credit posse fieri aliquam creaturam aut in melius deteriusue transmutari aut in aliam speciem vel similitudinem transformari quam ab ipso omnium creatore &c. infideli deterior est. He tres partes si nude intelligantur sunt contra processum scripture & determinationem doctorum. Nam posse fieri aliquas creaturas a maleficis vt pote vera animalia imperfecta. inspiciatur sequens cano. nec mirum post allegatum canon. epi. quid Augusti. determinat de magis pharaonis qui virgas in serpentes verterunt inspiciatur glo. super illud Exo. vij. Vocauit pharao sapientes. inspiciatur & alia glo. strabi. quod demones discurrunt per mundum quando per incantationem malefici per eos aliquid efficere conantur & colligunt diuersa semina. & ex eorum adaptione possunt prorumpere diuerse species. Inspiciatur & Alb. in de animalibus. Inspiciatur &. sanctus tho. i. p. q. c. xiiij. ar. iiij. Quorum dicta breuitatis causa obmittuntur. solum hoc superest vt intelligatur ibi fieri pro creari. Secundum etiam quod in melius deteriusue valeat transmutari intelligatur solummodo a deo auctoritate & ad correctionem seu etiam punitionem. sepius tamen ista ministerio demonum exercentur. Et sicut de primo dicitur. dominus percutit & ipse medetur. & ego occidam & ego viuere faciam. Ita de secundo dicitur immissionem per angelos malos vt supra tactum est. In prefato denique ca. nec mirum. inspiciantur verba augusti. que dicuntur malefici & cuiusmodi eorum operationes quando hominibus interdum non solum infirmitates sed etiam mortem inferunt. Tercium etiam sane intelligere expedit cum moderni malefici sepius opere demonum transformantur in lupos & alias bestias. Sed canon loquitur de reali transformatione & essentiali. & non de prestigiosa que sepius fit. de qua etiam augus. xviij. de ci. dei. c. xvij. multa refert vt de famosissima maga circe. & de socijs dyomedis & de patre prestancij. De qua materia in capitulis secunde partis patebit. Et an semper sunt presentes vel absentes malefici & an illam formam diabolus assumat vel ipse homo per se videatur talis. capitulo. vi. & vij.

SEd quia secunda pars questionis dicit quod his oppositum asserere pertinaciter sit hereticum. Queritur. an tales debeant haberi tanquam manifeste deprehensi in heretica prauitate. vel solum vt de heresi vehementer suspecti. Et videtur quod primo modo. nam Bern. in glo. ordinaria in. c. ad abolendam. §. presenti. &. ver. deprehensi. extra de here. Presenti nihilominus ordinatione sancimus vt quicunque manifeste fuerint in heresi deprehensi &c. declarat quod tribus modis quis censetur manifeste deprehensus. facti videlicet euidentia. puta quia publice predicat heresim vel legitima probatione per testes. vel ex sua confessione. Et quia tales publice predicant seu temere contra prefata omnia se opponunt asserentes maleficas non esse. aut quod nullo modo valeant hominibus nocere. ideo tanquam manifeste deprehensi in tali prauitate sub hac distinctione continentur. Ad eundem etiam sensum est eiusdem Bern. glo. in. c. excommunicamus. secundo super verbo deprehensi publice. Ad idem etiam facit. c. super quibusdam. extra de ver. sig. Inspiciat ibidem lector c. & reperiet veritatem. Sed contra. quia hoc nimis durum videtur. tum propter penam annexam que notatur in. c. ad abolendam. §. presenti. extra de here. vbi in clerico ponitur degradatio. & quod secularis relinquatur arbitrio potestatis secularis animaduersione debita puniendus. tum etiam propter ignorantiam & multitudinem eorum que culpabilis in tali errore cernitur. Et ex multitudine tali rigor iusticie est temperandus. dis. xl. vt constitueretur. Responsio. Cum nostra sit intentio potius a vicio heresis huiusmodi predicatores pro posse excusare quam incusare cum vt dicitur extra de presump. c. litteras. §. quo circa. mandamus quatenus cum propter solam suspitionem quamuis vehementem nolumus illum de tam graui crimine condemnari &c. vbi glo. super ver. condemnari. Procedi potest contra talem sic vehementer suspectum sed non debet propterea condemnari. nisi assit vt ibidem declaratur violenta suspitio. attamen quia suspitionem excludere non possumus. & hoc propter friuolas eorum assertiones contra fidei veritatem. Et cum hoc triplex sit suspitio. leuis. vehemens. & violenta. de quibus in ca. accusatus. &. ca. cum contumacia. lib. vi. de here. & per notata per Archidiaconum & Jo. andree. super ca. accusatus & verbo vehemens. & de presump. ca. litteras. De violenta etiam loquitur canon. distin. xxxiiij. quorundam. Ideo querendum cuiusmodi suspitioni talis predicans subiacet. Et quidem cum talia dogmatizantes non equaliter se ad huiusmodi errores habere noscuntur. eo quod aliqui ex simplici ignorantia iuris diuini. aliqui etiam sufficienter informati adhuc fluctuant vacillando & plene assentire nolunt. & cum error in mente hereticum non faciat nisi assit pertinacia voluntatis. oportet etiam dicere quod ad suspitionem super crimen heresis non se equaliter habeant. Attamen quia per ignorantiam putant se posse euadere. Aduertant paululum quam grauiter peccant qui ex huiusmodi ignorantia delinquunt. Nam licet multiplex sit ignorantia. tamen in rectoribus animarum ignorantia quecunque sit non potest dici ignorantia inuincibilis seu ignorantia particularis secundum philosophos que a iuristis & theologis dicitur facti. Sed censetur in eis ignorantia vniuersalis que est ignorantia iuris diuini. quia est eorum que quis de iure ex lege diuina scire tenetur. distin. xliij. Nicolaus papa. Dispensatio celestis seminis nobis iniuncta est. Ve si non asperserimus. Ve si tacuerimus. Tenentur enim habere scientiam sacre scripture di. xxxvi. per totum. Et ad hoc ad subditorum animas informandas eadem disti. ca. ij. §. ecce. &. §. si quis vult. licet secundum Ray. Hostien. Tho. non requiratur quod habeat scientiam eminentem. sed quod habeat competentem id est sufficientem ad suum officium exequendum. Attamen pro eorum aliquali consolatione dummodo damna precedentia lucris sequentibus deinceps recompensant est eis aduertendum. Quod hec ignorantia iuris licet dicatur interdum affectata crassa & supina. Dicitur tamen affectata id est voluntaria dupliciter. Quia interdum cum scientia intentionis. Interdum cum ignorantia intentionis. Prima licet in nullo excusat sed damnat. De qua Psal. noluit intelligere vt bene ageret. Secunda tamen diminuit voluntarium ita & peccatum. Quia fit quando quis tenetur aliquid scire sed nescit quod teneatur. Que etiam fuit in paulo. i. thi. i. Misericordiam consecutus sum quia ignorans feci in incredulitate. Quia tamen dicitur affectata indirecte. quia propter alias occupationes negligit addiscere ea que scire tenetur. nec vult laborare in studio ad sciendum illa & excusat non a toto sed a tanto. Et etiam iuxta Ambrosium super illud Roma. ij. An ignoras quod benignitas dei ad penitentiam te adducit. dicit Grauissime peccas si ignoras grauissime. id est valde periculose. Ideo presertim iam in temporibus ad succurrendum animarum periculis omnem ignorantiam repellamus & durissimum iudicium quod nobis imminet super districtam rationem & talentum nobis creditum semper pre oculis habeamus ne ipsa ignorantia etiam in nobis notetur crassa vel supina per methaphoram hominis crassi vel supini qui non videt etiam ea que coram ipso sunt. Dicit enim cancellarius in floribus regularum moralium. & in secunda regula. quod culpabilis ignorantia iuris diuini non cadit in facientem quod in se est. Ratio est. Quia spiritussanctus talem hominem de necessarijs ad salutem que vires eius excedunt docere immediate paratus est. Ad primum argumentum solutio patet per sanum intellectum canonis. Ad secundum dicit Petrus de tharantasia. perimeret vtique ex magna sua inuidia qua aduersus hominem agitatur. si a deo permitteretur. Quod autem deus permittit sibi aliqua & aliqua non. hoc cedit in maiorem ipsius diaboli contumeliam & displicentiam. quod deus in omnibus vtitur eo contra suam voluntatem ad manifestationem glorie sue. Ad tercium dicitur quod alterationem egritudinis aut alterius effectus maleficialis semper precedit aliquis motus localis inquantum demon per maleficam colligit determinata actiua que videlicet ledere possunt & apponit determinatis passiuis ad inferendum dolorem vel nocumentum aut actum aliquem spurcissimum. Et si queritur an motus ille rerum a demone localis reducatur in motum celestem. Dicendum est quod non. Quia non mouentur ex virtute naturali sed mouentur ex obedientia naturali qua subijciuntur virtuti demonis qui habet hoc ex virtute nature sue quod potest supra corpora. Potest dico non quod possit influere rebus materialibus aliquam formam vel substantialem vel accidentalem absque amminiculo alterius rei naturalis. Sed quia potest deo permittente res localiter mouere & ex rebus coniunctis dolorem vel aliquam qualitatem producere Unde effectus maleficialis non subijcitur motui celi sicut nec ipse demon licet res ille & instrumenta subijciantur. Ad quartum dicendum. Opus dei potest opere diaboli viciari prout ad presens loquimur de effectu maleficiali. Sed quia hoc non potest nisi diuina permissione. ideo non sequitur quod diabolus sit deo fortior. demum quia non viciat opera dei per violentiam cum sic etiam destruere posset. Ad quintum simpliciter notum est quod corpora celestia non habent virtutem imprimendi in demones cum nihil agant vltra suam virtutem. sed quod a magis aduocati sub certa constellatione veniunt. duplici ex causa hoc facere videntur. Primo quia sciunt virtutem illius constellationis iuuare ad effectum quem magi optant. Secundo faciunt vt homines inducant ad venerandum aliquod numen in stellis. ex qua veneratione etiam ante tempora ritus ydolatrie processit. Ad vltimum quantum ad terminos argumenti super aurum alchimicum. dicendum secundum sanctum tho. in. ij. dis. vij. in solutione vnius argumenti. vbi declarat de virtute demonum in operando. Quod licet quedam forme substantiales per artem induci possint virtute naturalis agentis vt quando forma ignis inducitur per artem in lignum hoc tamen non potest fieri vniuersaliter eo quod ars non potest inuenire semper seu coniungere propria actiua proprijs passiuis potest tamen facere aliquid simile & sic alchimiste faciunt aliquid simile auro quantum ad accidentia exteriora sed tamen non faciunt verum aurum. quia forma substantialis auri non est per calorem ignis quo vtuntur alchimiste sed per calorem solis in loco determinato vbi viget virtus mineralis. & ideo tale aurum non habet operationem consequentem speciem & simile est de alijs eorum operationibus. Ad propositum. Demones operantur per artem circa effectus maleficiales & ideo absque amminiculo alterius agentis nullam formam substantialem vel accidentalem inducere possunt & quia non dicimus quod maleficia inferant partem absque amminiculo alterius agentis. ideo etiam cum tali amminiculo potest veras qualitates egritudinis aut alterius passionis inducere. sed qualiter hec amminicula seu amministrationes instrumentorum habent ad effectum maleficialem cum demonibus concurrere vel non patebit per sequentia.