Jump to content

Malleus maleficarum (ed. II)/Tabula

Unchecked
E Wikisource
Tabula subsequentis operis seu tractatus.
1490


Vide:
 Haec pagina facsimile libri
 Haec pagina transscripta
 Approbatio Questio Prima 

[7]
SUper bullam ergo Innocentij octaui aduersus heresim maleficarum nouissime emanatam questiones quadragintaocto discutiende. tria principaliter habent declarare. Primo originem. secundo progressum. tercio finale remedium. Originem quo ad multiplicationem. finale remedium quo ad illius heresis exterminium. Prima pars super tria que ad maleficialem effectum concurrunt. vt sunt demon. maleficus & diuina permissio. continet in numero questiones decem & octo. quarum quatuor super potentiam demonis relique super eorum opera. Est autem prima & totius operis introductoria. An asserere maleficas esse ita censetur catholicum quod eius oppositum pertinaciter defendere omnino sit hereticum. Secunda an catholicum sit asserere. quod ad effectum maleficialem. semper habeat demon cum malefico concurrere. vel quod alterum sine adminiculo alterius talem effectum possit producere. Tercia an catholicum sit asserere. quod huiusmodi effectus per incubos & succubos demones sic procurantur. quod etiam veri homines in multiplicationem & originem maleficorum per tales demones procreantur. Quarta questio. an catholicum sit asserere quod actus incuborum & succuborum demonum tantummodo infimis spiritibus conueniat. Quinta an quoquo modo possit catholice censeri. quod origo & multiplicatio maleficorum operum ex influentijs procedat corporum celestium. absque adminiculo demonum. Seu a substantijs separatis vt sunt motores orbium celestium. Seu etiam a malicia hominum concurrente ad voces & verba quacunque virtute stellarum. Sexta quo ad maleficos cum demonibus concurrentes. Cur mulieres amplius inueniuntur hac heresi infecte quam viri. Cuiusmodi etiam mulieres pre ceteris sunt inuolute declaratur per quinque sequentes questiones. Septima an malefice virtute demonum mentes hominum ad odium vel amorem inordinatum incitare valeant. & de modo proponendi huiusmodi materiam in sermonibus ad populum. Octaua an generatiuam potentiam seu actum venereum impedire & maleficiare possunt. cum quadam incidentali questione. cur interdum actus ille impeditur respectu vnius & non respectu alterius persone. Nona an prestigiosa illusione membra virilia quasi sint a corporibus euulsa auferre solent. cum certis alijs annexis difficultatibus. Decima an homines in bestiales formas possint transmutare. cum incidentali alia difficultate. Undecima de obstetricibus maleficis conceptus in vtero & extra diuersi mode interimentes. Duodecima super permissionem diuinam que ad demonem & maleficam habet concurrere. An diuinam permissionem in his operibus maleficarum commendare ita sit catholicum quod eius oppositum. scilicet illam redarguere omnino sit hereticum. Tredecima etiam incidentalis super duas diuinas permissiones. circa casum diaboli & primorum parentum. ex quibus cuncta maleficorum opera iuste permittuntur. Quartadecima an premissis non obstantibus peccata maleficorum grauiora sint peccatis malorum angelorum & priorum parentum. & est tota materia predicabilis. cum declaratione quod grauissimas mererentur penas etiam in presenti vltra omnes flagitiosos mundi. Quintadecima an propter peccata maleficorum innoxij sepe maleficiantur. Sextadecima. an heresis maleficarum omnes alias superstitionis species excedat. Decimaseptima est declaratiua quartadecime grauitatem criminis in maleficis ad peccata quecunque demonum comparando. Decimaoctaua contra quinque argumenta laicorum quod deus non permittat tantam potestatem diabolo & maleficis & in hac materia coniungitur finis suo principio. dum hec vltima questio annectitur prime.

SEcunda pars operis continet sedecim capitula sub duabus questionibus quarum vna in principio & altera in fine ponitur. & prima super remedia preseruatiua. altera super remedia maleficia ammouentia. capitula autem intermedia modum procedendi maleficorum in maleficijs inferendis pertractant. Prima questio. An quis possit per bonos angelos ita beneficiari quod a maleficis & demonibus non possit maleficiari. Capitulum primum de diuersis medijs quibus demones ad augmentum illius perfidie alliciunt per maleficas innoxios & honestas puellas. Secundum capitulum de modo sacrilege professionis earum cum declaratione omagij prestandi diabolo. Tercium super modum quo de loco ad locum corporaliter transferuntur. Quartum de modo quo se incubis demonibus subijciunt. in quo etiam tractatur qualiter ex his multiplicantur. & an semper cum decisione seminis incubus maleficam aggreditur. & an potius vno tempore quam altero & similiter de loco. & an visibiliter illas spurcitias agitant. cum maiori vel minori venerea delectatione. & an incubi tantummodo mulieres ex earum spurcitijs procreatas aggrediuntur. Quintum capitulum de modo generali quo per sacramenta ecclesie sua maleficia exercent. & de sex modis quibus omnibus creaturis corporalibus. demptis corporibus celestibus veras infirmitates licet non veras sanitates virtute naturali inferre possunt. Sextum de modo quo vim generatiuam impedire solent. Septimum de modo quo membra virilia auferre solent. quia ea que in prima parte tacta [8]sunt super potentiam faciendi. iam per modos operandi declarantur. vnde non est eadem vtrobique materia. Octauum de modo quo homines in bestiales formas transmutant. Nonum de modo quo demones intra corpora sine lesione existunt quando prestigiosas operantur transmutationes. Decimum de modo quo demones substantialiter per maleficarum operationes homines inhabitant. Undecimum de modo quo omne genus infirmitatis inferre possunt. hoc tamen in generali tractatur. In speciali vero sequenti duodecimo capitulo quo grauiores infirmitates inferunt. Terciumdecimum super modum quo malefice obstetrices pre omnibus alijs maiora damna inferunt infantes aut interimendo. aut demonibus offerendo. Quartumdecimum super modum quo iumentis varia nocumenta inferunt. Quintumdecimum super modum quo grandines & tempestates concitare ac fulgura fulminare solent. Sedecimum super tres modos quo viri reperiuntur maleficijs infecti & non mulieres. Et primo de maleficis sagittarijs. Secundo de incantatoribus qui per carmina sacrilega arma lesiua contra quecunque nocumenta incantare sciunt & hoc per verba. Tercio qui per breuia scripta.

SEd quo ad remedia maleficia amouentia. quod est secundum principale huius secunde partis. Primo ponitur questio Utrum sit licitum maleficia per alia maleficia aut per illicita tollere. Et habet capitula nouem. Primum super remedium ecclesiasticum contra incubos & succubos demones. Secundum super remedia contra vim generatiuam maleficiatam. Tercium super remedia contra maleficiatos super amorem vel odium inordinatum. Quartum super remedia vbi prestigiosa arte membra virilia auferuntur. & vbi homines in bestiales formas transmutantur. Quintum super remedia contra obsessos ex maleficio. Sextum super remedia contra quascunque infirmitates a maleficis illatas. & hoc per licitos exorcismos. Septimum super remedia contra grandines & fulmina. ac etiam super iumenta maleficiata. Octauum super remedia quedam occulta contra quasdam occultas demonum infestationes. Nonum super remedia pro illis qui se demonibus intuitu alicuius commodi temporalis totaliter deuouissent.

TErcia pars operis super remedia vltima non tam contra earum opera quam personas maleficarum super ipsorum exterminium continet tres partes principales. scilicet modum inchoandi. processum iudicij. & modum continuandi. & modum sententiandi puniendi & plectendi questiones. Et prima pars continet questiones quinque. Secunda duodecim. Tercia viginti. Et prima & omnium sequentium questionum introductoria est. Utrum malefice & earum fautores receptatores & defensores ita subijciuntur tam ecclesiastico quam ciuili iudicio. quod ab earum inquisitione valeant heretice prauitatis inquisitores esse exonerati. Demum super modum inchoandi processum. Prima questio. Quis sit modus competens iudici ad inchoandum processum fidei contra maleficas. Secunda questio de numero testium. Tercia quotiens possint examinari. Quarta de conditione testium. Quinta an inimici capitales ad testificandum admittuntur. Super secundam partem. qualiter processus talis est continuandus est questio sexta. Et primo qualiter testes sunt citandi & interrogandi. Secundo qualiter interrogatoria generalia pro primo actu maleficis proponuntur. Tercio qualiter interrogatoria particularia. Questione septima varia dubia super responsiones negatiuas maleficarum declarantur. & quando potest incarcerari quando etiam pro manifeste deprehensa in heresi maleficarum sit habenda. & est actus secundus. Questio octaua quomodo sit capienda & incarceranda. erit actus tercius. Nona questio. An deponentium nomina sint ei post captionem manifestanda. actus quartus. Decima. qualiter defensiones sunt concedende cum deputatione aduocati. actus quintus. Undecima quid faciet aduocatus cum sibi testium nomina non publicantur. actus sextus. Duodecima magis declaratiua quomodo sit capitalis inimicitia inter delatam & testes inuestiganda. & est actus septimus iudicis. Tredecima quid faciet iudex vbi delatus vult eum recusare. actus octauus. Quartadecima de his que iudex habet aduertere ante locum carceris & torture. & quod non sit facilis ad exponendum maleficam tormentis propter maleficium taciturnitatis actus nonus. Quintadecima de modo sententiandi delatam ad questiones. & qualiter prima die sit questionanda. Sedecima quomodo questiones sunt continuande. Et de signis ex quibus malefica cognoscitur. & quomodo sunt abradende. Et de varijs cautelis super maleficium taciturnitatis. & est actus vndecimus iudicis. Decimaseptima de tempore & de secundo modo interrogandi. & de cautelis extremis a iudice obseruandis.

SUper modos vero sententiandi viginti in numero est prima questio. an super examen & iudicium candentis ferri vbi ad illud appellant possint sententiari. Secunda de his que generaliter iudex debet obseruare tam circa sententias [9]interlocutorias quam diffinitiuas. Tercia. Quot modis iudex potest delatum habere suspectum & super quibus potest ferre sententiam. Quarta. Quomodo sit sententia ferenda super personam. sed immunem totaliter. Quinta. qualiter sit ferenda super delatam & diffamatam generaliter. Sexta. qualiter super delatam. diffamatam questionibus tamen & tormentis exponendam aliqualiter. Septima. qualiter super suspectam de illa heresi leuiter. Octaua. Qualiter super suspectam vehementer. Nona. qualiter super suspectam violenter. Decima. Qualiter est ferenda super diffamatam & suspectam insimul & communiter. Undecima. Qualiter super confessam illam heresim sed non relapsam & penitentem. Duodecima qualiter super confessam heresim & penitentem sed relapsam probabiliter. Tredecima. Qualiter super confessam & impenitentem. sed relapsam realiter. Quartadecima. qualiter super confessam heresim & impenitentem atque relapsam certitudinaliter. Quintadecima. Qualiter super non confessam sed conuictam de heresi legitimis testibus & alias iudicialiter. Sedecima. qualiter super conuictam sed fugitiuam vel se absentantem contumaciter. Decimaseptima. Qualiter super delatam ab alia malefica incinerata. sed non confessam. Decimaoctaua. Qualiter super delatam non maleficia inferentem sed tollentem. Decimanona. Qualiter super sagittarios maleficos. armorum incantatores. & quoscunque nigromanticos. Vicesima super obstetrices maleficas omnes alias in maleficijs excedentes. Concludendo de remedio appellationis vbi delata quecunque ad illud confugeret. quid iudici ecclesiastico seu ciuili sit faciendum.