Vide: |
Haec pagina facsimile libri |
Haec pagina transscripta |
Questio Tredecima | Questio Quintadecima |
¶ Declaratur quod peccata maleficorum grauiora sunt peccatis malorum angelorum & primorum parentum. Unde sicut innocentes puniuntur ex culpis parentum. ita &iam plures innoxij damnificantur & maleficiuntur propter peccata maleficorum.
¶ Questio decimaquarta. & est tota materia predicabilis.
SEd super enormitatem criminum queritur An maleficorum flagitia cuncta mala que deus fieri sinit & vsque in presens a principio mundi fieri permisit tam in culpis quam in penis & damnis excedunt. Et videtur quod non precipue quo ad culpam. Nam peccatum quod quis committit quod faciliter vitare potuisset excedit peccatum quod alter committit quod ita faciliter vitare non potuit. Patet per Augus. in de ci. dei. Magna est in peccando iniquitas vbi est tanta in non peccando facilitas. Sed adam & plures qui ex aliquo statu perfectionis seu etiam gratie peccauerunt. Facilius propter assistentiam gratie peccata vitare potuissent. presertim adam qui in gratia creatus fuerat quam plures malefice qui huiusmodi dona non perceperunt. ergo illorum peccata omnia maleficorum flagitia excedunt. Preterea quo ad penam. maiori culpe maior pena debetur. sed peccatum ade grauissime punitum fuit in hoc quod vt patet in omnes posteros eius pena cum culpa ostenditur in transfusione originalis peccati ergo eius peccatum grauius est omnibus alijs peccatis. Preterea quo ad damnum. Nam iuxta Augus. Ex hoc aliquid est malum quia adimit bonum. ergo vbi plus de bono amittitur ibi maior culpa precessit. sed peccatum primi parentis maius damnum tam in naturalibus quam in gratuitis intulit vbi nos innocentia & immortalitate priuauit quod nullum aliorum sequentium peccatum intulit. ergo &c. Sed contra. id quod plures rationes mali includit magis est malum. sed peccata maleficarum sunt huiusmodi. Nam omnia mala in bonis nature & fortune procurare possunt deo permittente. vt ex bulla pape deducitur. Preterea adam peccauit solummodo faciendo illud quod est vtroque modo malum quia prohibitum. & quod non erat malum secundum se. Sed malefici & alij peccatores peccant faciendo illud quod est vtroque modo malum & secundum se & prohibitum. vt homicidia & alia multa inhibita. Unde eorum peccata grauiora sunt alijs peccatis. Preterea peccatum quod est ex certa malicia est grauius peccato quod est per ignorantiam. sed malefice ex magna malicia contemnunt fidem & sacramenta fidei prout plures confesse sunt. Responsio. quod mala que a modernis maleficis perpetrantur cuncta alia mala que deus vnquam fieri permisit secundum quod in titulo questionis tangitur excedunt. & hoc quo ad peccata que contingunt in peruersitate morum. licet secus sit de peccatis que opponuntur alijs virtutibus theologicis. potest ostendi triplici via. Primo in generali comparando eorum opera indifferenter ad quecunque flagicia mundi. Secundo in speciali comparando ad species superstitionis ex quocunque pacto cum demonibus inito. Tercio comparando illa ad peccata malorum angelorum aut etiam primorum parentum. Primum sic. Nam cum triplex sit malum. videlicet. culpe. pene. damni. eo quod triplex sit bonum cui illa opponuntur. scilicet honestum. delectabile & vtile. Et culpe opponitur honestum. Pene delectabile. Damno vtile. Quod culpa maleficarum excedit cuncta alia peccata sic apparet. Nam iuxta doctrinam sancti Tho. in. ij. di. xxij. ar. ij. Licet in peccato multa possint considerari ex quibus peccati grauitas vel etiam leuitas trahi potest. Unde & contingit quod idem peccatum quod secundum vnum eorum est grauius secundum aliud leuius inueniatur prout dicere possumus. In fornicatione iuuenis peccat. senex insanit. Tamen illa simpliciter grauiora sunt que plures & potentiores habent non dico circumstantias solum sed in specie & quantitate peccati essentiali. peccati grauitatem. Et sic dicere possumus quod licet peccatum ade quantum ad aliquas circumstantias grauius sit omnibus alijs peccatis quantum ad hoc quod minori temptatione pulsatus cecidit. quia videlicet tantum ab extrinseco. Et etiam quia facilius resistere potuisset propter originalem iusticiam in qua creatus erat. Tamen quantum ad speciem & quantitatem peccati & etiam quantum ad alias circumstantias que peccatum magis aggrauant sicut multa grauiora peccata sunt secuta ita et inter illa omnia maleficorum excedunt quod etiam clarius ex duobus deducitur. Nam sicut vnum peccatum dicitur maius altero vel causalitate vt peccatum luciferi. vel generalitate vt peccatum ade. vel deformitate vt peccatum iude. Vel difficultate remittendi vt peccatum in spiritumsanctum. Vel periculo vt peccatum ignorantie. Vel inseparabilitate vt peccatum cupiditatis. Vel pronitate vt peccatum carnis. Vel diuine maiestatis offensione vt peccatum idolatrie & infidelitatis. Vel expugnandi difficultate vt superbia. Vel mentis cecitate vt ira. Ita & post peccatum luciferi omnia alia peccata maleficorum opera excedunt tam in deformitate crucifixum abnegantes. quam & pronitate spurcitias carnis cum demonibus exercentes. Ac mentis cecitate in omne nocumentum tam animarum quam corporum hominum & iumentorum toto malignitatis spiritu debachantes. prout ex supradictis patuit. Quod etiam iuxta Isido. nomen ostendit. Dicuntur enim malefici ob facinorum magnitudinem &c. vt supra patuit. Deducitur & ex isto. Nam cum duo sunt in peccato auersio & conuersio. Iuxta illud Augustini. Peccatum est spreto incommutabili bono rebus mutabilibus inherere. Et ipsa etiam auersio a deo sit tanquam formale sicut ipsa conuersio tanquam materiale. Ideo tanto aliquod peccatum est grauius quanto magis homo per ipsum a deo separatur. Et quia per infidelitatem homo maxime a deo elongatur. ideo & maius omnibus peccatis maleficium infidelitatis existit. Et hoc declaratur per nomen heresis quod est etiam apostasia a fide simul & quod tota earum vita peccatum est. De primo. Nam cum peccatum infidelitatis consistat in renitendo fidei. Et hoc potest dupliciter fieri vel quia renititur fidei nondum suscepte aut suscepte. Si primo modo tunc est infidelitas paganorum seu gentilium. Si secundo modo tunc iterum dupliciter. quia aut renititur christiane fidei suscepte in figura aut in ipsa manifestatione veritatis. Primo modo est infidelitas iudeorum. Secundo modo infidelitas hereticorum. Unde patet quod heresis maleficarum inter tres species infidelitatis grauissima existit. quod etiam ratione & auctoritate comprobatur. Nam. ij. Petri. ij. dicitur. Melius erat illis viam veritatis non cognoscere quam post cognitam retrorsum conuerti. Ratione. Nam sicut grauius peccat qui non implet quod promisit quam ille qui non implet hoc quod nunquam promisit. Ideo infidelitas hereticorum qui profitentur fidem euangelij & tamen ei renituntur corrumpentes ipsam grauius peccant quam iudei & pagani. Et iterum. Judei grauius peccant quam pagani quia susceperunt fidei christiane figuram in veteri lege quam male interpretantes corrumpunt quod pagani non faciunt. ideo etiam ipsorum infidelitas est grauius peccatum quam infidelitas gentilium qui nunquam fidem euangelij susceperunt. De secundo quod & apostate nuncupantur. Nam secundum Tho. secunda secunde. q. xij. Apostasia importat quandam retrocessionem a deo & religione que fit per diuersos modos quibus homo coniungitur deo. vel per fidem. Vel per subiectam ad obediendum voluntatem. Vel per religionem. et clericatum. Secundum quod etiam dicit Raymundus & Hostien. quod apostasia est temerarius a fidei statu vel obedientie vel religionis excessus. Et cum remoto priori remouetur posterius sed non econuerso. Ideo & prima alias duas excedit. scilicet apostasia a fide precedit a religione. de qua. xlviij. dist. quantumlibet. &. xvi. q. i. legi non debet. Tamen secundum Ray. non iudicatur apostata seu fugitiuus etiam si ad longinqua diu euagetur. nisi postquam sic viuit quod animum redeundi se deposuisse ostendit. ff. de re mili. loco desertorem. Et hoc fieret si vxorem duceret vel simile tale. Similiter & apostasiam inobedientie vbi quis sponte contemnit precepta ecclesie & prelatorum. de qua. iij. q. iiij. alieni. Qui etiam infamis efficitur repellitur a testimonio & debet excommunicari. xi. q. iij. Si autem. Unde & apostasia de qua loquimur super apostasiam maleficarum dicitur apostasia perfidie que & tanto grauior. quanto & cum inimico fidei rationis salutis per pactum expressum peragitur. Hoc enim habent facere malefice & hoc inimicus ille exigit vel in toto vel in parte. Reperte sunt enim per nos inquisitores que omnes fidei articulos abnegauerant. quasdam vero certos in numero semper tamen confessionem veram & sacramentalem habeant abnegare. Unde & Juliani apostate perfidia non videtur tanta fuisse licet in alijs aduersus ecclesiam maiora exercuisset. de qua &. ij. q. vij. non potest. Si quis vero incidentaliter quereret. Quid si mente & corde fidem tenerent quorum scrutator solus deus est. & non quecunque angelica creatura vt supra patuit. facerent tamen reuerentiam & obedientiam diabolo per actus exteriores. Dicendum videtur quod cum apostasia perfidie dupliciter potest fieri. per actus infidelitatis exteriores absque expresso pacto cum demone inito. sicut qui in terris infidelium mahumeticam vitam assumeret aut in terris christianorum cum expresso pacto &c. Primi vbi mente retinent fidem. actu tamen exteriori negant. licet non sint apostate nec heretici tamen mortaliter peccant. Sic enim salomon dijs suarum vxorum reuerentiam exhibuit. Nec enim aliquis excusatur si ex metu hoc faceret. quia secundum Augustinum. Sanctius est mori fame quam vesci idolaticis. aliqui habent Sacius. xxxij. q. iiij. Sacius. Malefice autem quantumcunque fidem retinent corde & abnegant ore apostate tamen iudicantur eo quod fedus cum morte & pactum cum inferno pepigerunt. Unde sanctus Thomas in. ij. dis. iiij. ar. vltimo. Loquens de similibus operibus magicis. Et qui quocunque modo auxilium petunt a demonibus dicit. In omnibus est apostasia a fide propter pactum initum cum demone vel verbotenus si inuocatio intersit vel facto aliquo etiam si sacrificia desint. non enim potest homo duobus dominis seruire. Ad idem Albertus vbi supra dis. viij. vbi queritur. Utrum magicis & mathematicis intendere sit peccatum & apostasia a fide. Ita respondit. In talibus est semper apostasia verbi vel operis. Si enim inuocationes fiant tunc apertum pactum initur cum demone & tunc est aperta apostasia verborum. Si autem non fit nisi opere simplici tunc est apostasia operis. Et quia in his omnibus semper est fidei contumelia quia expectatur a demone quod expectandum est a deo ideo semper apostasia iudicatur. Ecce quam clare duplicem apostasiam ponunt terciam subintelligentes scilicet cordis que si desit tamen malefice verbis & operibus apostatrices iudicantur. Penis ergo vt patebit & hereticorum & apostatarum subiacere debent. Est & tercia criminis enormitas pre cunctis alijs heresibus in eis. Nam si iuxta Augustinum omnis infidelium vita peccatum est. xxviij. q. i. §. ij. & est glosa super illud Romanorum. xiiij. Omne quod non est ex fide peccatum est. Quid iudicandum est de tota vita id est de omnibus alijs operibus maleficarum que tamen non ad complacentiam demonum fiant sicut ieiunare. ecclesias frequentare. communicare & sic de alijs. In omnibus enim peccant mortaliter quod sic declaratur. Tanta est enim labes huius peccati quod facultatem resurgendi licet non ex toto amputat. eo quod peccatum non corrumpit totum bonum nature & lumen naturale in eis remaneat. Tamen propter prestitum homagium nisi ab illo absoluantur. omnia eorum opera etiam de genere bonorum sunt potius de genere malorum quod in alijs infidelibus non cernitur. Nam secundum Tho. secunda secunde. q. x. An omnis actio infidelis sit peccatum dicit quod quamuis opera infidelium que sunt de genere bonorum vt ieiunia elemosine & huiusmodi non sint eis meritoria propter infidelitatem que est grauissimum peccatorum. tamen quia peccatum non corrumpit totum bonum nature sed remanet in eis lumen naturale. Ideo non omnis actus eorum est mortale peccatum. sed actus procedens ex ipsa infidelitate vel relatus ad ipsam etiam si sit de genere bonorum. puta sarracenus ieiunat vt seruat legem. Mahumeti de ieiunio mandantem Judeus celebrat suas festiuitates & huiusmodi in his est mortale. Et sic intelligitur illud Augustini supra allegatum. Omnis infidelium vita peccatum est.
¶ Quod malefice grauissimas merentur penas vltra omnes flagiciosos mundi.
DEnique quod eorum flagicia cuncta aliorum peccata excedunt quantum ad demeritum pene declaratur. Primo quo ad penam hereticis infligendam. Secundo quo ad penam apostatis
inferendam. Nam heretici quadruplici pena puniuntur secundum Raymundum scilicet excommunicatione. depositione. rerum ablatione. & corporali morte. De quibus omnibus lector inueniet super primum. de senten. excom. Nouerit. & super secundum. xxiiij. q. i. Qui contra pacem. & tercium. dist. viij. quo iure. &. xxiij. q. vij. ca. i. & sequenti. super quartum. eodem titu. scilicet de hereticis. Excommunicamus primo & secundo. immo & grauissimas incurrunt penas. Credentes. receptatores. fautores & defensores. Nam vltra penam excommunicationis illis inflictam heretici cum fautoribus & defensoribus suis & receptatoribus & ipsorum filij vsque ad secundam generationem per lineam paternam. per lineam vero maternam vsque ad primum gradum ad nullum beneficium vel officium ecclesiasticum admittuntur vt eodem ti. quicunque. &. c. statutum. li. vi. Sed super terciam penam si heretici habent filios catholicos priuantur paterna hereditate in detestationem criminis. Et super quartam penam si post deprehensionem erroris continuo non velit reuerti et heresim abiurare subito debet comburi si laicus est. Falsarij enim pecunie statim morti traduntur quantomagis falsarij fidei. Si vero clericus post solennem degradationem relinquitur curie seculari occidendus. Si autem reuertantur ad fidem detrudi debent in perpetuum carcerem. de hereticis. Excommunicamus. primo & secundo. & hoc de rigore iuris. Mitius tamen agitur cum eis post abiurationem quam ad arbitrium episcopi & inquisitoris facere debent prout in tercia parte operis patebit vbi de varijs modis sententiandi tales tractatur. quis etiam dicatur deprehensus & conuictus seu etiam relapsus. His autem modis mulctare maleficas non videtur sufficere cum non sint simplices heretice. sed et apostate & vltra hoc quod in ipsa apostasia non hominibus propter metum aut carnis oblectamenta fidem abnegant. vt supra tactum est. Sed ipsis demonibus vltra abnegationem etiam homagium corpora & animas offerendo prestant. Ex quibus satis probabile videtur quod quantumcunque peniteant & ad fidem reuertantur non debent. sicut alij heretici carceribus perpetuis mancipari sed vltimo supplicio puniri. et hoc etiam propter damna temporalia hominibus & iumentis varijs modis illata leges imperant. vt patet. Codex de maleficis. loco nullus. loco nemo. &. loco culpa. Et est similis culpa prohibita. discere & docere. Et loquuntur leges super sortilegos. quantomagis super maleficos. vbi dicunt quod pena illorum est bonorum publicatio & decapitatio. Et si quis tali arte mulierem ad luxuriam prouocauerit vel econuerso bestijs exponitur. vt dicitur ibidem. loco multi. & de his in prima questione tactum est.