Jump to content

Malleus maleficarum (ed. II)/Pars Prima - Questio Tredecima

Unchecked
E Wikisource
Prima Pars - Tredecima Questio in Ordine.
1490


Vide:
 Haec pagina facsimile libri
 Haec pagina transscripta
 Questio Duodecima Questio Quartadecima 

¶ Declaratur questio super duas permissiones diuinas quas deus iuste permisit videlicet diabolum auctorem omnis mali peccare simul & primos parentes cadere ex quibus maleficorum opera iuste permittuntur. & est tredecima in ordine prime partis.
SEcunda questio simul & propositio quod deus iuste permisit quasdam creaturas angelicas quas aliter concedere non potuit nisi quod peccare possent etiam actu peccare. Et quasdam simili modo creatas per gratiam preseruare & hoc absque preuia temptatione. hominem vero iuste permisit & temptari & peccare. que omnia sic declarantur. Nam ad prouidentiam diuinam pertinet vt vnumquodque in sua natura relinquatur & in suis naturalibus operibus non omnino impediatur. quia vt Dionisius dicit. iiij. ca. de diuinis nominibus. Prouidentia non est corruptiua nature sed saluatiua. quo stante cum manifestum sit quod sicut bonum gentis diuinius quam bonum vnius. i. ethi. Ita & bonum vniuerso excedit bonum particulare cuiuscunque nature create in particulari. Ideo etiam attendere oportet quod si peccatum omnino impediretur per hoc multi gradus tollerentur perfectionis. tolleretur enim natura illa que potest peccare & non peccare. Quod si dicatur. tamen habuisset homo ex conditione nature vt prius tactum est. Respondetur. Si nullum peccatum fuisset subsecutum in actu sed statim confirmatio tunc semper lateret quid gratie deberetur in bonis erga deum & quid potestas peccandi potuisset & plura alia quibus ablatis vtique vniuersi multum detraheretur. Decuit etiam vt nullo suggerente ab extra peccaret. sed occasionem peccandi ex se ipso susciperet quod & fecit vbi deo equalis esse voluit. quod est intelligendum non simpliciter & directe nec indirecte. sed solum secundum quid. & hoc declaratur propter auctoritatem Esaie. xiiij. In celum ascendam & similis ero altissimo. non enim simpliciter & directe. quia sic habuisset intellectum ligatum & erroneum appetendo aliquid quod sibi erat impossibile. Cognouit enim se esse creaturam & a deo creatum. & ideo equalem fieri creatori cognouit hoc sibi esse impossibile. Nec etiam indirecte quia cum totum bonum angeli & creature est in hoc quod deo subest. sicut tota claritas aeris est in hoc quod subijcitur radijs solis. ideo hoc ab angelo non potuit appeti. quia appetijsset contra bonum nature sed appetijt dei equalitatem non absolute sed secundum quid. hoc sic est. cum deus habet per naturam suam duo. beatitudinem & bonitatem & aliud & quod ab ipso omnis creature beatitudo & bonitas transfunditur. videns angelus dignitatem nature sue que creaturis cunctis preeminebat voluit & appetijt a se in omnia inferiora beatitudinem & bonitatem deriuari. & hoc per sua naturalia ita quod ipse primo illa ex natura haberet & sic alie creature ex nobilitate sue nature acciperent. Et quia etiam illa appetijt a deo & sub deo volens esse dummodo ista haberet ideo nec etiam quantum ad modum habendi deo equiparari voluit. sed tantummodo secundum quid. Nota insuper quod quia suum desiderium attentauit vt ad actum perduceret. ideo subito suum desiderium alijs exposuit. Et quia subito etiam fuit aliorum angelorum visio desiderij & consensus peruersus sui desiderij. Ideo peccatum primi angeli aliorum peccata excessit & precessit quantitate culpe & causalitate. non tamen duratione. ita quod illud. Apoca. xij. Draco de celo cadens traxit terciam partem stellarum. Et in figura leuiathan habetur. Ipse est rex super omnes filios superbie & rex. secundum philosophum. v. metha. dicitur principium inquantum mouet per suam voluntatem & imperium sibi subiectos. Ideo & suum peccatum aliorum occasio peccandi fuit. ita quod ipse primus a nullo extrinseco temptatus alios extrinsece temptauit. Et quidem quod dictum est quod instantanea operatio in omnibus illis fuit exemplificatur hoc ex sensibilibus. Nam simul tempore sunt illuminatio aeris. visio coloris. & discretio rei vise. Hec ad longum posui vt considerando tam stupendam permissionem diuinam super nobilissimas creaturas propter vnum dumtaxat peccatum ambitionis quomodo non particulares permissiones super maleficorum opera propter maiora peccata quantum ad aliquas circumstantias admittet. Nam maleficorum peccata in varijs circumstantijs peccatum angeli & primorum parentum excedunt vt iam in secunda questione patebit. Sed & hoc quod prouidentia dei iuste permisit primum hominem temptari & peccare ex his que dicta sunt de transgressoribus angelis satis patere potest. Sicut enim ad eundem finem homo & angelus creati fuerunt & in libertate arbitrij relicti. Ideo vt beatitudinis premium non absque merito perciperent ideo sicut angelus a casu non fuit preseruatus vt potestas peccandi ex vno. & potestas gratie confirmationis ex altero ad decorem vniuersi patesceret. ita & circa hominem seruari oportuit. Unde &. sanctus Tho. in. ij. di. xxiij. arti. ij. Illud ex quo deus apparet laudabilis non debet penitus impediri. sed in peccatis etiam deus apparet laudabilis cum per misericordiam parcit & per iusticiam punit. vnde non debuit peccatum impedire. tantummodo breuiter & recapitulando ad propositum redeamus dicamus. Quod iusta dei prouidentia homo in his permissus est multis rationibus. Prima vt ostendatur dei potentia qui solus inuertibilis est omnis autem creatura mutabilis. Secunda autem ratio vt declaretur dei sapientia que ex malo scit elicere bonum. quod non potuit fieri nisi deus creaturam peccare permisisset. Tercia vt manifestetur dei clementia. in qua christus per mortem suam hominem perditum liberauit. Quarta vt ostendatur dei iusticia que non solum reddit bonis premia sed & malis supplicia. Quinta vt homo non sit peioris conditionis quam alie creature quas omnes sic deus administrat vt eas agere proprijs motibus sinat. Unde & hominem proprio arbitrio relinquere debuit. Sexta est laus humana laus enim viri iusti quod potuit & non est transgressus. Septima est decor vniuersi. quia sicut triplex malum culpe pene & damni inuenitur ita ex opposito triplex bonum. scilicet honestum bonum delectabile & vtile. decoratur. Nam culpa decoratur honestas. per penam delectabilitas. per damnum summa vtilitas. Et per hec patet responsio ad argumenta.

Solutiones argumentorum.
NAm ad primum vbi dicitur asserere quod diabolo permittatur potestas nocendi hominibus sit hereticum. Oppositum potius patet. quia sicut asserere quod deus non permittat hominem ex libertate arbitrij peccare quando vult est hereticum. ita asserere quod deus peccatum dimittat inultum. hoc autem fit per potestatem nocendi hominibus in vindictam malorum & ad decorem vniuersi. iuxta illud Augus. in li. soliloquiorum. Iusisti domine & ita est vt nunquam dedecus culpe sit sine decore vindicte. Probatio denique argumenti non valet de sapiente prouisore qui excludit defectum & malum quantum potest. quia aliud est de eo qui habet curam particularem & de prouisore vniuersali. Nam primus ex malo non potest elicere bonum sicut vniuersalis prouisor facit vt per precedentia patuit. Ad secundum patuit quod tam potentia quam bonitas & iusticia diuina patescunt in hoc quod mala permittit. vnde quando dicitur. Aut deus potest mala impedire aut non. Dicitur quod potest impedire sed non debuit rationibus pretactis. Nec valet instantia si dicatur ergo vult mala fieri cum potest impedire & non vult. quia vt in argumentis pro veritate tactum est. Deus non potest velle mala neque vult mala fieri neque vult malum non fieri. sed vult permittere malum fieri & hoc propter perfectionem vniuersi. Ad tercium Augus. & philosophus loquuntur de cognitione humana cui melius est non cognoscere mala & vilia duplici de causa. Primo quia per ea impedimur interdum a consideratione malorum & hoc contingit quia non possumus simul multa intelligere. Etiam & ea de causa quod cogitatio malorum peruertit interdum voluntatem in malum. Hec autem in deo locum non habent qui intelligit omnia opera hominum & maleficorum absque aliquo defectu. Ad quartum apostolus curam dei a bobus remouit. vt ostendat quod quia creatura rationalis habet per liberum arbitrium dominium sui actus vt dictum est. Ideo vt ei imputetur aliquid ad culpam vel ad meritum & reddatur ei iuxta hoc pena vel premium. habet deus specialem de eo prouidentiam secundum que irrationabilia non prouidentur. Velle autem asserere quod indiuidua irrationabilium creaturarum ex illa auctoritate non pertinerent ad diuinam prouidentiam esset hereticum. quia esset asserere quod non omnia subiecta essent diuine prouidentie contra scripture sacre commendationem super diuinam sapientiam que attingit a fine vsque ad finem fortiter & disponit omnia suauiter. & esset error rabbi moyses vt in argumentis pro veritate patuit. Ad quintum quia homo non est institutor nature. sed vtitur naturalibus operibus artis & virtutis ad suum vsum. Ideo prouidentia humana non se extendit ad necessaria que ex natura proueniunt. vt quod cras sol oriatur. ad que tamen se extendit prouidentia dei eo quod ipse est actor nature. Unde & defectus naturales. etiam si ex cursu rerum naturalium prouenirent adhuc diuine prouidentie subiacerent. quare & Democritus & alij philosophi naturales errauerunt attribuentes soli necessitate materie quicquid inferioribus accideret. Ad vltimum licet omnis pena infligitur a deo propter peccata non tamen semper maioribus peccatoribus maleficia infliguntur. vel quia diabolus non vult vt illos affligat & temptat quos iusto titulo possidere se cernit. vel ideo vt non ad deum accelerant. iuxta illud. Multiplicate sunt infirmitates. postea accelerauerunt &c. Et quod omnis pena infligitur a deo propter peccata patet ex sequentibus. quia iuxta Hieronimum. Quicquid patimur peccatis nostris meremur.