Vide: |
Haec pagina facsimile libri |
Haec pagina inabbreviata |
Quaestio Nona | Quaestio Undecima |
[ 49 ]¶ Quaestio. X. An maleficae operantur circa homines in bestiales formas praestigiosa arte illos transmutando?
QUarto ipsa veritas declaratur. ubi etiam homines transformant in bestias. quod qualiter fiat arguitur quod non sit possibile hoc fieri. XXVI. q. V. Epi. ex concilio Acquirensi. Quisquis credit posse
[ 50 ]fieri aliquam creaturam. aut melius aut deterius immutari aut transformari in aliam speciem: vel aliam in similitudinem nisi ab ipso creatore qui omnia fecit et per quem omnia facta sunt: proculdubio infidelis est et pagano deterior. et utamur argumentis sancti Tho. in. II. sent. dist. VIII. An daemones possint imprimere in sensus corporales praestigiis deludendo? Ubi primo arguitur quod non. Nam illa forma bestiae quae videtur oportet quod sit alicubi. sed non potest esse tantum in sensu. quia sensus non habet aliquam speciem nisi a rebus acceptam. et ibi non est vera bestia per auctoritatem can. allegatam. nec iterum potest esse in re quae videtur: sicut quod mulier videatur bestia. quia duae formae substantiales non possunt esse in eodem simul et semel. ergo cum illa forma bestiae quae videtur nullibi possit esse ideo nulla praestigiosa illusio in oculo videntis fieri potest. cum visio per aliquam formam necessario habeat terminari. Praeterea si dicatur quod forma illa sit in aere circumstante. hoc non potest esse. tum quia aer non est susceptivus alicuius formae seu figurae. tum etiam quia non semper unus et idem aer circa illam personam propter fluxibilitatem manere potest praecipue quando movetur. tum etiam quia sic videretur ab omnibus talis transformatio quod tamen non fit quia daemones non videntur ad minus sanctorum virorum visiones decipere. Praeterea sensus visivus seu potentia visiva est potentia passiva. sed omne passivum movetur ab activo sibi proportionato. activum autem proportionatum sensui est duplex. Unum quasi originans actum scilicet obiectum. Aliud autem quasi deferens sicut medium. sed forma illa quae videtur non potest esse obiectum sensus: neque etiam medium quasi deferens. De primo scilicet quod non potest esse obiectum. quia a nulla re sumi potest ut in praecedenti argumento tactum est cum non sit in sensu a re accepta. nec in ipsa re nec etiam in ipso aere quasi in medio deferente ut prius tactum est in tertio argumento. Praeterea si daemon movet vim cognitivam interiorem aut hoc facit se obiciendo virtuti cognitivae. aut hoc facit immutando ipsam. non autem hoc facit se ei obiciendo. quia oporteret quod vel assumeret corpus: et sic non posset interius ingredi ad organum imaginationis. cum duo corpora non sint simul in eodem loco: neque in assumendo phantasma. quod etiam esse non potest. quia phantasma non est sine quantitate. Daemon autem omni quantitate caret: similiter etiam non potest hoc facere immutando. quia aut immutaret alterando quod videtur non posse facere: quia omnis alteratio fit per qualitates activas quibus daemones carent. Aut immutaret transmutando sive localiter movendo quod videtur esse inconveniens duabus rationibus. Primo quidem quia transmutatio organi non posset fieri sine sensu doloris. Secundo quia secundum hoc daemon non ostenderet homini nisi nota. cum tamen Augus. dicit. quod ostendit homini formas et notas et ignotas. ergo videtur quod daemones nullo modo possunt imaginationem vel sensum hominis decipere. Sed contra Augus. XVIII. de ci. Dei. dicit quod transmutationes hominum in animalia bruta quae dicuntur arte daemonum factae non fuerunt secundum veritatem sed solum secundum apparentiam. Hoc autem fieri non posset si daemones humanos sensus transmutare non possent. Praeterea alludit et auctoritas Augus. in li. LXXXIII. q. quae etiam prius allegata fuit. serpit hoc malum daemonis per omnes aditus sensuales etc. Responsio si lector voluerit super modum transmutandi inspicere inveniet in secunda parte operis. ca. VI. varios modos. Ad praesens tantummodo scholastice procedendo. dicamus trium doctorum sententias concordantes in eo quod diabolus potest phantasiam hominis decipere. ut homo verum animal videatur. inter quas etiam ultima subtilior ceteris. quae et sancti Tho. est. Et prima est domini Antonini in prima parte summae. ti. V. c. V. §. V. declarantis quod diabolus phantasiam hominis ad decipiendum quandoque operatur: et praecipue circa illusionem sensuum. et declarat naturali ratione. canonis auctoritate et experimentorum multiplicitate. Primum sic. Corpora naturaliter subduntur et oboediunt naturae angelicae quantum ad motum localem. Angeli autem mali etiam si amiserint gratiam non tamen virtutem naturalem. ut saepius supra tactum est. Cum autem potentia phantastica sive imaginativa sit corporalis id est affixa organo corporeo naturaliter subditur etiam malis: ut possint eam transmutare causando varias phantasias ex descensione humorum et spirituum ad principium sensitivum procurata ab eis. haec ille. et subdit. Patet et ex hoc canone. XXVI. q. V. episcopi. Illud non est omittendum quod quaedam sceleratae mulieres post Satan retro conversae daemonum illusionibus et phantasmatibus seductae credunt se et profitentur cum Diana horis nocturnis dea paganorum. vel cum Herodiade et cum innumera multitudine mulierum equitare super quasdam bestias. et multa terrarum spatia in tempestae noctis silentio pertransire. et infra. Qua propter sacerdotes praedicare debent populo Dei ut noverint omnino haec falsa esse. et non a divino sed a maligno spiritu talia phantasmata mentibus fidelium irrogari. siquidem ipse Satanas transformat se in diversarum personarum species atque similitudines et mentem quam captivam tenet in somnis deludendo per devia quaeque deducit. Et quidem intellectus huius canonis in prima quaestione tactus est quo ad quattuor quae praedicanda sunt. Sed quod non valeant
[ 51 ]etiam vehi ubi hoc affectant et non impediuntur divina virtute. sic non esset verus intellectus. quia saepissime homines inviti et non malefici per multa terrarum spatia corporaliter transferantur. Sed quia utroque modo potest fieri sequitur in praefata summa. et in. ca. nec mirum. eadem q. Augus. narrat quod in libris gentilium legitur de quadam maga dicta Circes quae socios Ulixis mutaverat in bestias quod magicis praestigiis potius fingebatur quam in rerum veritate compleretur alterando phantasias hominum. Patet hoc etiam per plura exempla. Legitur enim in vitaspatrum quod quaedam iuvencula quia assentire noluit cuidam iuveni de turpitudine eam sollicitanti ipse iuvenis turbatus ex hoc a quodam Judaeo procuravit maleficium fieri contra illam. quo peracto: mulier conversa est in equam. quae conversio non fuit secundum rei veritatem sed secundum ludificationem daemonis immutantis phantasiam et sensum ipsius mulieris et aspicientium eam ut videretur equa quae erat vera mulier: unde ducta ad beatum Macarium non potuit diabolus ita operari quod illuderet sensus eius sicut aliorum propter suam sanctitatem. nam sibi videbatur mulier vera non equa. cuius tandem oratione liberata est ab illa illusione. dicens hoc sibi accidisse quia non vacabat divinis nec frequentabat sacramenta ut dicebat: ideo diabolus potestatem habuerat super eam. et si alias esset honesta. Potest igitur diabolus per commotionem interiorum spirituum et humorum operari ad immutandum actum et potentiam nutritivae. sensitivae et appetitivae et cuiuscumque potentiae corporalis organo utentis. secundum beatum Tho. I. parte q. CXI. Sicut credi potest fuisse gestum super Simonem magum in incantationibus suis quae de eo narrantur. Sed nihil horum potest diabolus facere nisi Deo permittente qui cum angelis suis bonis frequenter reprimit malitiam eius decipere nos et nocere quaerentis. Unde dicit Augus. loquens de maleficis. Hi sunt qui permissu Dei elementa concutiunt: hominum mentes perturbant minus confidentium in Deo. XXVI. q. V. nec mirum. Horum etiam operatione per maleficam artem fit quandoque ut vir non possit videre uxorem et econverso. et hoc per immutationem phantasiae repraesentando ei talem ut rem odibilem et horribilem. Ipse etiam diabolus vigilantibus et dormientibus suggerit repraesentationes turpium phantasiae ad decipiendum et inducendum ad malum. Verum quia peccatum non consistit in imaginatione sed in voluntate. ideo ex huiusmodi phantasiis per diabolum suggestis et alterationibus variis homo non peccat nisi voluntate propria peccato assentiat. Secunda sententia ad idem modernorum doctorum declarantes primo quid sit praestigium et quot modis daemon potest huiusmodi illusiones causare. Hic nota quod Antonius allegat ea quae in praecedenti. q. IX. tacta sunt. unde non est opus illa renovare. Tertia sententia est sancti Tho. et est responsiva super argumentum quo quaeritur ubi sit illa forma bestiae quae videtur. Aut in sensu aut in re. aut in aere circumstante. et est talis. quod illa forma bestiae quae videtur non est nisi in sensu primo interiori et per fortem imaginationem resultat in sensum exteriorem quodammodo. et quod ibi fit potest per daemonis operationem contingere dupliciter. Uno modo ut species animalium dicamus quae sunt in thesauro imaginationis reservatae fluant operatione daemonum ad organa sensuum interiorum: sic etiam in somno contingit prout supra declaratum est. Et ideo quando illae species contingunt organa sensus exterioris puta visus videntur ac si essent res praesentes extra: et actu sentirentur. Alius modus potest esse ex immutatione organorum interiorum quibus mutatis fallitur sensus iudicium sicut patet in eo qui habet gustum corruptum cui omnia dulcia videntur amara. et parum differt a primo. Hoc autem facere possunt etiam homines virtute quarundam rerum naturalium sicut ad vaporationem cuiusdam fumi trabes domus videntur serpentes. et multa experimenta huius inveniuntur. ut etiam supra tactum est.
Solutiones argumentorum.
AD argumenta patet ad primum quod textus ille saepe allegatur et male intelligitur. Nam quo ad hoc quod loquitur de transformatione in aliam speciem vel similitudinem declaratum est qualiter hoc fieri potest praestigiosa arte. Sed quo ad hoc quod dicit quod non possit fieri aliqua creatura virtute daemonis. si capitur fieri pro creari: manifestum est quod non. si vero capitur fieri pro naturali productione sic certum est quod possunt facere aliquas creaturas imperfectas. quod qualiter fit declarat sanctus Tho. ubi. supra. Nam dicit quod omnes transmutationes corporalium rerum quae possunt fieri per aliquas virtutes naturales ad quas pertinent semina quae in elementis huius mundi inveniuntur puta in terra vel aquis sicut relinquunt sua semina serpentes et ranae et his similia possunt fieri per operationes daemonum huiusmodi seminibus adhibitis. sicut cum aliqua res transmutatur in serpentes vel ranas quae per putrefactionem generari possunt. Illae vero transmutationes corporalium rerum quae non possunt virtute naturae fieri nullo modo operatione daemonum secundum rei veritatem perfici possunt. sicut quod corpus humanum mutetur in corpus bestiae. aut quod corpus mortui reviviscat. quod si fieri videatur apparentia est praestigiosa. aut diabolus in assumpto corpore se agitat coram hominibus. fortificantur ista. Nam Albertus in li. de animalibus ubi quaerit An daemones seu etiam dicamus malefici possint facere vera animalia. Respondit quod sic Deo permittente. et hoc
[ 52 ]quo ad imperfecta animalia. sed non possunt in instanti sicut Deus facere: sed motu quodam licet subito sicut patet de maleficis. Exod. VII. super isto. Vocavit pharao sapientes dicit. Daemones discurrunt per mundum et colligunt diversa semina et eorum adaptatione possunt prorumpere diversas species. Et glo. ibidem sic dicit. Dum per incantationem daemonum malefici aliquid efficere conantur discurrunt per mundum et semina subito eorum de quibus hoc agitant afferunt. et sic ex illis permittente Deo novas species rerum producunt. Haec etiam superius tacta sunt. At ubi si difficultas suboriretur. An talia facta daemonum essent opera miraculosa dicenda. Responsio patuit ex praecedentibus. quod etiam daemones aliqua vera miracula facere possunt ad quae virtus naturae particularis se extendere potest. Et licet talia sint vera non tamen ad veri cognitionem ab eo fiunt. secundum quem sensum opera Antichristi possunt dici signa mendacia: quia ad seductionem hominum fiunt. Patet et solutio ad aliud argumentum de subiecto formae dicamus. Bestiae forma quae videtur non est in aere nec in ipsa re: ut patuit. sed in ipso sensu. prout ex sententia sancti Tho. ut superius declaratum est. Ad illud quod omne passivum movetur ab activo sibi proportionato conceditur. Et quando subinfertur: quod forma illa quae videtur non potest esse obiectum originans actum seu eliciens eo quod a nulla re sumatur. Dicitur quod immo a re quia a specie sensibili in imaginatione reservata quam educere potest et imaginationi seu etiam sensitivae potentiae offerre potest ut supra dictum est. Ad ultimum dicendum. quod daemon non immutat potentiam sensitivam et imaginativam se ei obiciendo ut ostensum est: sed eam transmutando. non quidem alterando nisi quantum ad motum localem. quia non potest de se imprimere novas species ut dictum est. immutat autem transmutando. id est localiter movendo. et hoc iterum facit non substantiam organi dividendo ut sic consequatur sensus doloris. sed movendo spiritus et humores. Quod autem ulterius obicitur. quod sequeretur quod secundum hoc daemon non possit aliquid novi homini demonstrare secundum imaginativam visionem. Dicendum est quod novum aliquid potest intelligi dupliciter. Uno modo totaliter novum et secundum se et secundum sua principia. et secundum hoc daemon non potest aliquid novum homini secundum visionem imaginariam demonstrare. non enim potest facere quod caecus natus imaginetur colores vel quod surdus natus imaginetur sonos. Alio modo dicitur aliquid novum secundum speciem totius. puta si dicamus esse novum in imaginatione quod aliquis imaginetur montes aureos quos numquam vidit quia tamen vidit et aurum et montem potest naturali motu imaginari phantasmata aurei montis. et hoc modo potest daemon aliquid novi imaginationi offerre.
¶ Quid de lupis interdum homines et pueros ex cunabulis rapientes et comedentes sentiendum sit: an etiam praestigiosa arte per maleficas.
INcidentalis quaestio de lupis interdum homines et pueros e domibus rapientes et comedentes et cum magna astutia discurrentes ita ut neque aliqua arte aut potentia laedi aut capi valeant. Dicendum est quod hoc interdum habet naturalem causam. interdum vero praestigiosam artem dum per maleficas contingunt. De primo Albertus in de animalibus dicit quod ex quinque causis provenire potest. Aliquando propter famis augmentum. sicut et cervi aliquando et aliae bestiae hominibus appropinquant. Aliquando propter ferocitatem virium et hoc in regionibus frigidis. et etiam quando habent catulos. Sed quia de his nihil ad propositum: dicimus. quod daemonum illusione fiunt. quando Deus propter peccata punit aliquem populum. Iuxta illud Levit. XXVI. Si non feceritis mandata mea mittam in vos bestias agri quae consumant vos et pecora vestra. et Deutero. XXXII. Dentes bestiarum immittam in eos cum furore etc. Per quem autem modum. An sint veri lupi vel daemones in formis sic apparentibus? dicitur quod sunt veri lupi sed obsidentur a daemonibus vel agitantur duplici modo. Uno modo absque maleficorum operatione sicut quadraginta duobus pueris contigit a duobus ursis de silva exeuntibus quos iugulaverunt propter irrisionem factam Elisaeo prophetae dicendo: ascende calve etc. Et de leone qui prophetam Dei iussum non implentem occidit. III. Reg. XIII. Et historia de episcopo Viennensi: qui litanias minores instituerat ante ascensionem domini eo quod lupi civitates intrantes homines voraverunt publice. Alio modo etiam maleficorum illusione. Sicut Guil. ubi supra narrat de quodam viro qui se converti putabat in lupum certis temporibus quibus in antris latitabat. Illuc enim certo tempore ivit et sibi interim cum fixus maneret videbatur quod lupus ipse factus circumiret pueros devorando. et cum illud realiter solum daemon quendam lupum possidens faceret putabat falso se somnians circumire: et sic tam diu dementatus fuit quousque inventus est iacere in silva raptus. Delectatur in his daemon ut paganorum errorem qui homines et vetulas in bestias mutari credebant: inducat. Unde discernitur quod ex singulari Dei permissione et daemonum opere talia eveniunt: et non ex naturali aliquo defectu. quando nulla arte aut potentia laedi aut capi possunt. sicut etiam Vinc. in spe. histo. li. VI. c. XL. narrat. In Gallia inquit ante Christi incarnationem et ante bellum Punicum: lupus vigiliae vagina gladium abstulit.