Jump to content

Pagina:A First Latin Reader.pdf/130

E Wikisource
Fuit in emendando quaedam difficultas

ad rīpam appulsā, ē silvā subitō ērūperunt, ac nautās captōs ad castra sua nāvem redūcere coegērunt.

Ibi negōtiātōrīs coquus Āfer cōnsiliō callidō ūsus est; nam simulābat dominum sibi iniūriās intulisse, sēque gaudēre eum captum esse: quō modō in amīcitiam pīrātārum inrēpsit, quī crēdēbant hominem socium fīdēlem esse futūrum. Sed ōlim, cēnā omnibus in nāve appositā, coquus repente proximum pīrātam in flūmen prōiēcit; quō signō nautae cēterōs quoque in aquam dētrūsērunt. Pīrātae ad rīpam nandō pervēnērunt; negōtiātor autem nāvem cōnfēstim solvit ac summā celeritate domum profectus est.

LESSON 99
The Capture of Stony Point

Ōlim Britannī castra satis magna occupāverant in rīpā flūminis Hudsōnis, haud procul ā castellīs complūribus, quae adhuc tenēbant Americānī victī. Quārē colōnī, castella sua magnō esse in perīculō ratī, castra statim sibi dēlenda esse exīstimābant. Quam ad rem cōnficiendam dēlectus est quīdam Antōnius, vir fortissimus, quī antea facinora saepe ausus erat audācissima.

Omnibus rēbus parātīs, Americānī, per silvās clam prōfectī, sōlis occāsū prope castra Britannica in latebrīs con-