stituit. Quārē equitātum omnem prīmā nocte ad[1] castra Saburrae praemittit; quī hostīs necopīnantēs adortus, magnum numerum eōrum occīdit. Quō factō, ad Cūriōnem equitēs redeunt captīvōsque ad eum redūcunt.
Cūriō, cohortibus quīnque castrīs praesidiō relictīs, omnibus cum cōpiīs quārtā vigiliā profectus, sex mīlia passuum iam ipse prōgressus erat. Quī, victōriā equitātūs cōgnitā, etiam celerius iter fēcit; Iubam enim crēdēbat longē abesse, exiguāsque Saburrae cōpiās facile sē opprimere posse exīstimābat.
Interim autem Iuba (cuius dē discessū falsō[2] erat nūntiātum, quīque[3] iam haud longē aberat), dē nocturnō proeliō certior factus, duo mīlia equitum eamque peditum partem, cui maximē cōnfīdēbat[4], Saburrae subsidiō[5] mittit, ipseque cum reliquīs cōpiīs elephantīs[6]que sexāgintā lēnius subsequitur. Suspicātus[7] brevī Cūriōnem ipsum adfore, Saburra cōpiās equitum peditumque statim īnstrūxit atque eīs imperāvit ut simul atque[8] nostrī in cōnspectum vēnissent, simulātiōne[9] timōris paulātim cēderent.
Quō factō, hostēs fugere Cūriō ratus legiōnēs dē collibus
- ↑ ad: i.e. to attack.
- ↑ falsō: adv., falsely, render the clause freely.
- ↑ quīque: i.e. quī + que.
- ↑ cōnfīdēbat: cōnfīdō, 3, -fīsus sum: with dat., rely (upon).
- ↑ subsidiō: n, dat. of service.
- ↑ elephantīs: elephantus, -ī: m, elephant.
- ↑ Suspicātus: translate as a pres. part., ipsum: as contrasted with his cavalry, which had already been in action; adfore: i.e. adfutūrum esse.
- ↑ simul atque: i.e. cum prīmum, vēnissent: cf. the note on exspectāssent, p. 104, l. 18.
- ↑ simulātiōne: f, translate the abl. “with.”.