Jump to content

Pagina:A First Latin Reader.pdf/46

E Wikisource
Haec pagina emendata est

nōluit, nec grātiās colōnis ēgit, quī operam suam ultrō pollicitī sunt: nam nē cōnspectum quidem legiōnum suārum putābat Indōs esse lātūrōs.

LESSON 32
Braddock’s Defeat

Postrēmō vērō, cum in fīnēs hostium longē iter factum esset, subitō in silvīs Indōrum ululātus est audītus; tum tēla plūrima inmissa sunt, ac mīlitēs Britannicī, quī hostem nūllum vidēbant,[1] undique cadere coepērunt. Colōnī interim in silvam celeriter inrūpērunt, arboribusque interpositīs[2] cum Indīs ācriter pugnābant; at imperātor legiōnēs in viā habēbat[3] instrūctās, nec suōs locō cēdere passus est, quamquam caedem maximam fierī sentiēbat. Itaque illī paene omnēs aut interfectī sunt aut[4] vulnerātī, ac Braddoc ipse vulnus accēpit, ex quō paulō post mortuus est. Vasingtō mīlitēs perterritōs primō cohortārī cōnātus, imperātōre vulnerātō[5] exercitūs reliquiās ad castra redūxit, ubi impedimenta maxima relicta erant. Ibi, conciliō convocātō, tribūnī centuriōnēsque celeriter ē fīnibus hostium sibi discēdendum esse[6] statuērunt.

Quō proeliō admoneor ut[7] dīcam dē incommodō maximō, quod ā Romanīs acceptum est apud lacum Trasumennum,[8]

  1. vidēbant: we would say “could see”.
  2. arboribusque interpositīs: freely, getting behind trees; lit. what?
  3. habēbat: kept —— suōs: cf. suōrum, page 30. l. 9 —— locō: from their places; cf. the note on p. 7, l. 4
  4. aut … aut: either … or.
  5. imperātōre vulnerātō: translate by a phrase introduced by “after”.
  6. discēdendum esse: impersonal use of the gerundive.
  7. ut: to.
  8. apud: at. —— lacum Trasumennum: in north central Italy.