At Vasingtō suōs iussit sub vesperum in castrīs ignīs facere, ut[1] cotīdiē solēbant[2], cum interim paucī[3] maximō cum strepitū circum vāllum[4] opus fēstīnārent[5]; quod[6] eō cōnsiliō[7] iussit, ut Britannī arbitrārentur ibi impetum hostium excipere Americānōs parāre. Nocte tamen intempestā colōnī, sine strepitū ūllō ex castrīs ēgressī, viīs dēviīs iter fēcērunt circum exercitum Britannicum, atque in agrōs apertōs incolumēs pervēnērunt. Itaque māne imperātor Britannōrum “vulpem istum” invenīre nōn potuit; Vasingtō enim etiam tum oppidum oppugnābat[8] alterum, ubi quidam Britannī aliī castra posuerant. Quārē Cornivallis, cum sentīret sē ēlūsum esse, celeriter sē recēpit, ut impedīmenta cōnservāret sua, quae ad pugnam[9] profectus post tergum longē relīquerat.
Posterō annō alius imperātor Britannicus ex Canadā per prōvinciam Noveborācēnsem legiōnēs quāsdam dūcere cōnātus est. Cui[10] omnia[11] prīmō fēlīciter ēvēnērunt; Taeconderōga enim capta est ūnā cum cōpiīs omnibus, quās eō[12] Americānī comportāverant. Cum autem Germānī multī ē Britannicō exercitū in proximam prōvinciam missī essent ut equōs aliāsque cōpiās colōnōrum raperent,
- ↑ ut: as.
- ↑ solebant : sc. facere.
- ↑ paucī: here used as a (masc. pl.) noun.
- ↑ vāllum: of course, of their own camp.
- ↑ fēstīnārent: fēstīnō, i, hurry along.
- ↑ quod: i.e. id quod, a thing which.
- ↑ cōnsiliō: design.
- ↑ oppugnābat: note the tense.
- ↑ ad pugnam: for a battle (merely), i.e. not for a campaign.
- ↑ cui: for whom.
- ↑ omnia: note the gender.
- ↑ eō: there, lit. thither; cf. the note on quō, p. 8, l. 14.