Jump to content

Pagina:A First Latin Reader.pdf/96

E Wikisource
Haec pagina emendata est

gnum pollicitus est, pōculaque brevī domum laetus reportāvit; comitēs enim praetōris, cum ille ē somnō experrēctus esset[1], audācī mendāciō[2] ūsī[3] nōn dubitāvērunt cōnfīrmāre pōcula sibi nōn digna[4] vidērī, quae in eius mēnsā[5] pōnerentur.


LESSON 72
Indian Vengeance

Indī Americānī nōn sōlum cum colōnīs saepe bellum gessērunt, sed inter sē quoque pugnāre cōnsuēvērant ācerrimē. Sīcut in Britanniā Novā rēx quīdam, nōmine Miantōnimō, diū per īnsidiās[6] cōnātus est interficere Uncam, rēgem fīnitimum, ut ipse sōlus duārum[7] nātiōnum rēgnum obtinēret; cum autem ista cōnsilia eum fefellissent[8] omnia, subitō magnō cum exercitū in vīcīnī fīnēs quam celerrimē contendit: Uncās[9] vērō, dē eius adventū ab explōrātōribus certior factus, cōpiās coēgerat et sine morā ad pugnam profectus est.

Ubi aciēs duae īnstrūctae sunt, Uncās, paulum ante suōs prōgressus, sē velle[10] dīxit sōlum cum Miantōnimōne sōlō dīmicāre, ut sine detrimentō cēterōrum[11] rēs dīiūdicārī[12] posset. Quod[13] cum ille[14] recūsāret, Uncās cōnsultō in terram prōlapsus est, eiusque mīlitēs, clāmōre sublātō, super ducem

  1. experrēctus esset: expergīscor, 3, -perrēctus sum: wake up.
  2. mendāciō: mendācium, -ī: n., lie.
  3. ūsī: translate as if a present.
  4. digna . . . quae: with subjunct., worthy to, dignus, -a, -um.
  5. mēnsā: mēnsa, -ae: f., table.
  6. īnsidiās: see the Vocab..
  7. duārum: the two.
  8. fefellissent: from fallō.
  9. Uncās: for the declension, cf. the note on Cercās, p. 23, l. 4.
  10. velle: pred. adj. with dīmicāre; what other part of speech has the same form? (cf. l. 5), was willing.
  11. cēterōrum: we would say “to the others”.
  12. dīiūdicārī: dīiūdicō, 1: decide, or settle.
  13. Quod: this (proposal).
  14. ille: Miantōnimō.