Europa vero Avo antiquissimo, scilicet Dardano; Africa quoque Avia vetustissima, Electra scilicet, nata magni nominis regis Atlantis; ut de ambobus testimonium reddit Poeta noster in octavo, ubi Ænea ad Evandrum sic ait:
- Dardanus Iliacæ primus pater urbis et auctor,
- Electra, ut Graii perhibent, et Atlantide cretus,
- Advehitur Teucros, Electram maximus Atlas
- Edidit, æthereos humero qui sustinet orbes.
Quod autem Dardanus ab Europa originem duxerit noster Vates in tertio cantat, dicens:
- Est locus, Hesperiam Graii cognomine dicunt,
- Terra antiqua, potens armis, atque ubere glebæ.
- Œnotrii coluere viri: nunc fama, minores
- Italiam dixisse, ducis de nomine, gentem.
- Hæ nobis proprias sedes; hinc Dardanus ortus.
Quod vero Atlas de Africa fuerit, mons in illa, suo nomine dictus, est testis, quem esse in Africa dicit Orosius, in sua mundi descriptione, sic: Ultimus autem finis ejus est mons Atlas, et Insulæ quas fortunatas vocant: «Ejus,» id est Africæ, quia de ipsa loquebatur.
Similiter et conjugio nobilitatum fuisse reperio. Prima namque conjux Creusa, Priami regis filia, de Asia fuit: ut superius haberi potest per ea quæ dicta sunt. Et quod fuerit conjux, testimonium perhibet noster Poeta in tertio, ubi Andromache de Ascanio filio Æneam genitorem interrogat sic:
- Quid puer Ascanius? superatne, et vescitur aura,
- Quem tibi jam peperit, Troja florente, Creusa?
Secunda, Dido fuit, regina et mater Carthaginen-