Jump to content

Pagina:Gauss, Carl Friedrich - Werke (1870).djvu/125

E Wikisource
Haec pagina emendata est
115
formae divisorum ipsius xx−A.

rus primus positivus atque alicuius ex numeris a, b, c etc. residuum vel non-residuum, hic ipse numerus ipsius p residuum vel non-residuum erit (theor. fund.). Quare si inter numeros a, b, c etc. sunt m, quorum non-residuum est p, totidem erunt non-residua ipsius p, adeoque si p in aliqua formarum priorum continetur, erit m par et ARp, si vero in aliqua posteriorum, erit m impar atque ANp.

Ex. Sit A = +105 = −3×+5×−7. Tum numeri r, r′, r″ etc. erunt hi: 1, 4, 16, 46, 64, 79 (qui sunt non-residua nullius numerorum 3, 5, 7); 2, 8, 23, 32, 53, 92 (qui sunt non-residua numerorum 3, 5); 26, 41, 59, 89, 101, 104 (qui sunt non-residua numerorum 3, 7); 13, 52, 73, 82, 97, 103 (qui sunt non-residua numerorum 5, 7). — Numeri autem n, n′, n″ etc. erunt hi: 11, 29, 44, 71, 74, 86; 22, 37, 43, 58, 67, 88; 19, 31, 34, 61, 76, 94; 17, 38, 47, 62, 68, 83. Seni primi sunt non-residua ipsius 3, seni posteriores non-residua ipsius 5, tum sequuntur non-residua ipsius 7, tandem ii qui sunt non-residua omnium trium simul.

Facile ex combinationum theoria atque artt. 32, 96 deducitur, numerorum r, r′, r″ etc. multitudinem fore =t(1+l.l−11.2+l.l−1.l−2.l−31.2.3.4+…) numerorum n, n′, n″ etc. multitudinem =t(l+l.l−1.l−21.2.3+l.l−1.…l−41.2.…5+…) ubi l designat multitudinem numerorum a, b, c etc.; t=2−l(a−1)(b−1)(c−1) etc. et utraque series continuanda donec abrumpatur. (Dabuntur scilicet t numeri qui sunt residua omnium a, b, c etc., t.l.l−11.2 qui sunt non-residua duorum, etc. sed demonstrationem hanc fusius explicare brevitas non permittit). Utriusque autem seriei summa[1] est =2l−1. Scilicet prior prodit ex hac 1+(l−1)+l−1.l−21.2+… iungendo terminum secundum et tertium, quartum et quintum etc., posterior vero ex eadem iungendo terminum primum atque secundum, tertium et quartum etc. Dabuntur itaque tot formae divisorum ipsius xx−A, quot dantur formae non-divisorum, scilicet 12(a−1)(b−l)(c−1) etc.



  1. ↑ Neglecto factore t.


15*