Jump to content

Pagina:Gauss, Carl Friedrich - Werke (1870).djvu/53

E Wikisource
Haec pagina emendata est

positivi ab usque ad considerentur; manifestum enim est, numeros congruos ad eandem potestatem elevari debere, quo unitati fiant congruae, adeoque numerum quemcunque ad eundem exponentem esse referendum, ad quem residuum suum minimum positivum. Quocirca in id nobis erit incumbendum, ut quomodo hoc respectu numeri inter singulos factores numeri distribuendi sint, eruamus. Brevitatis gratia, si est unus e divisoribus numeri (ad quos etiam et referendi), per designabimus multitudinem numerorum positivorum ipso minorum, quorum potestas est infima unitati congrua.


53.

Quo facilius haec disquisitio intelligi possit, exemplum apponimus. Pro distribuentur numeri inter divisores numeri hoc modo:

In hoc igitur casu fit , , , , , . Ubi exigua attentio docet, totidem ad quemvis exponentem pertinere, quot dentur numeri hoc non maiores ad ipsumque primi, sive esse in hoc certe casu, retento signo art. 39 . Hanc autem observationem generaliter veram esse ita demonstramus.

I. Si numerus aliquis habetur, , ad exponentem pertinens (i. e. cuius potestas unitati congrua, omnes inferiores incongruae), omnes huius potestates sive ipsarum residua minima proprietatem priorem etiam possidebunt (ut potestas ipsarum unitati sit congrua) et quum hoc ita etiam exprimi possit, residua minima numerorum (quae omnia sunt diversa) esse radices congruentiae , haec autem plures quam radices diversas habere nequeat, manifestum est, praeter numerorum residua minima alios numeros inter et incl. non dari, quorum potestas ex-