Jump to content

Pagina:Malleus maleficarum (ed. II) - transscriptum/42

E Wikisource
Haec pagina emendata est
Previous Page Next Page Index

stante ut iam clare intelligitur materia de amore haereos. Nam quia daemones ut dictum est commovere possunt huiusmodi species etc. faciunt ista dupliciter. Aliquando absque ligamine usus rationis ut de temptatione dictum est et per exemplum de voluntaria adhaesione quae interdum fit. aliquando autem quod totaliter usus rationis ligetur. et hoc etiam possumus exemplificare per naturales quosdam defectus ut in freneticis et ebriis. ergo non mirum quod daemones sic ligare possunt Deo permittente usum rationis. et tales dicuntur arrepticii et inde arrepticius ab arripio arripis. quia arreptum a daemone et hoc dupliciter. vel absque malefica et maleficio. vel cum ea absque maleficio. quia ut Philosophus in praefato li. dicit quod aliquis in passione existens a modica similitudine movetur sicut amans ex modica similitudine amati et sic etiam odium habenti. Ideo daemones qui per actus hominum experiuntur quibus passionibus magis subduntur illos ad huiusmodi amorem vel odium inordinatum instigant eo fortius in eorum imaginationem et efficacius imprimendo hoc quod intendunt quanto etiam id facilius possunt. Facilius autem possunt quanto etiam amans facilius speciem reservatam ad principium sensitivum. id est imaginationem educit et in eius cogitatione delectabilius moratur. Cum maleficio vero quando talia per maleficas et ad maleficarum instantiam propter pactum initum cum eis procurat. de quibus enumerare prae multitudine tam in spiritualibus quam saecularibus non est possibile. Quot enim adulteri pulcherrimas uxores dimittentes in foetidissimas alias inardescunt. Novimus vetulam tres successive abbates ut publica omnium fratrum fama in illo monasterio etiam in hodiernum diem refert non solum in his maleficiasse sed et interemisse: et quartum iam simili modo dementasse quod et ipsa publica voce fatetur nec veretur dicere feci et facio nec desistere a meo amore poterunt quia tantum de meis stercoribus comederunt quantitatem per extensum brachium demonstrando. Fateor autem quia nobis non aderat ulciscendi et inquirendi super eam facultas ideo adhuc superest. Et quia dictum fuit in principio distinctionis quod invisibiliter instigat diabolus hominem ad peccandum non solum per modum persuasionis ut dictum est: immo etiam per modum dispositionis. licet non deservit ad propositum tamen sic declaratur. Per consimilem enim admotionem spirituum et humorum facit aliquos magis dispositos ad irascendum vel concupiscendum vel ad aliquid huius. Manifestum est enim quod corpore aliqualiter disposito est homo magis pronus ad concupiscentiam et iram et huiusmodi passiones: quibus insurgentibus homo disponitur ad consensum. Sed quia praecedentia difficile est praedicare ideo faciliori modo pro populi avisamento sunt declaranda. et quibus remediis possint tales maleficiati liberari tractatur in tertia parte.

¶ Modus proponendi praemissa de amore haereos in sermonibus ad populum.
PRaedicator de supradictis sic movet quaestionem. An Catholicum sit asserere quod maleficae valeant ad amorem alienarum feminarum inordinatum mentes hominum immutare et eorum corda sic succendere ut nulla confusione plagis verbis aut factis ad desistendum valeant cogi? et similiter ad odium inter matrimonialiter coniunctos incitare ut nec redditionis nec exactionis debiti matrimonialis locum pro prole habere valeant? quinimmo interdum eos oportet currere ad amasias in tempeste noctis silentio per multa terrarum spatia? Super quae si voluerit argumenta aliqua ex praecedenti quaestione sumat. si non. dicat tantummodo quod quaestiones istae patiuntur difficultates propter amorem et odium qui cum fundantur in voluntate quae in suo actu semper libera est nec cogi potest per aliquam creaturam nisi a Deo qui eam regere potest. unde nec daemon vel malefica eius virtute ad amorem vel odium voluntatem cogere videtur. Item quia voluntas sicut et intellectus subiective existunt in anima. et illabi animae illi soli est possibile qui eam creavit. ideo difficultatem patitur quaestio quo ad veritates enucleandas in suis partibus. his tamen non obstantibus dicendum est primo super philocaptionem et odium. secundo super maleficium generativae potentiae. De primo quod licet in intellectum et voluntatem hominis immediate daemon nequeat operari tamen secundum omnes doctores theologos in. II. sen. de virtute daemonis in operando in corpus et in potentias corporis sive corpori alligatas sive sint sensus interiores sive exteriores permittente Deo agere valent. Hoc probatur auctoritate et ratione ex praecedenti quaestione si placet inveniet: si non. dicat auctoritatem et rationem Job. II. Daemoni dixit Deus. Ecce in manu tua id est in potestate est Job. et hoc erat quo ad corpus. quod patet. quia in animam noluit dare. unde dixit. verumtamen animam eius serva. id est illaesam serva. Ratio quia enim dedit ei corpus dedit etiam super omnes potentias corpori alligatas. ut sunt quinque exteriores et quattuor interiores. scilicet sensus communis. phantasia sive imaginativa. aestimativa et memorativa. si non potest aliter declarari detur de porcis et ovibus exemplum: ubi porci per memorativam redire sciunt. et oves lupum et canem discernunt ex naturali imaginatione: unum tamquam inimicum: alterum tamquam amicum suae naturae. Consequenter cum omnis nostra cognitio intellectiva ortum habet a sensu: cum intelligentem iuxta Philosophum in. II. de anima. necesse sit phantasmata speculari. Ideo sicut daemon potest interiorem phantasiam immutare sic etiam intellectum obtenebrare. Et hoc quidem non erit