etiam vehi ubi hoc affectant et non impediuntur divina virtute. sic non esset verus intellectus. quia saepissime homines inviti et non malefici per multa terrarum spatia corporaliter transferantur. Sed quia utroque modo potest fieri sequitur in praefata summa. et in. ca. nec mirum. eadem q. Augus. narrat quod in libris gentilium legitur de quadam maga dicta Circes quae socios Ulixis mutaverat in bestias quod magicis praestigiis potius fingebatur quam in rerum veritate compleretur alterando phantasias hominum. Patet hoc etiam per plura exempla. Legitur enim in vitaspatrum quod quaedam iuvencula quia assentire noluit cuidam iuveni de turpitudine eam sollicitanti ipse iuvenis turbatus ex hoc a quodam Judaeo procuravit maleficium fieri contra illam. quo peracto: mulier conversa est in equam. quae conversio non fuit secundum rei veritatem sed secundum ludificationem daemonis immutantis phantasiam et sensum ipsius mulieris et aspicientium eam ut videretur equa quae erat vera mulier: unde ducta ad beatum Macarium non potuit diabolus ita operari quod illuderet sensus eius sicut aliorum propter suam sanctitatem. nam sibi videbatur mulier vera non equa. cuius tandem oratione liberata est ab illa illusione. dicens hoc sibi accidisse quia non vacabat divinis nec frequentabat sacramenta ut dicebat: ideo diabolus potestatem habuerat super eam. et si alias esset honesta. Potest igitur diabolus per commotionem interiorum spirituum et humorum operari ad immutandum actum et potentiam nutritivae. sensitivae et appetitivae et cuiuscumque potentiae corporalis organo utentis. secundum beatum Tho. I. parte q. CXI. Sicut credi potest fuisse gestum super Simonem magum in incantationibus suis quae de eo narrantur. Sed nihil horum potest diabolus facere nisi Deo permittente qui cum angelis suis bonis frequenter reprimit malitiam eius decipere nos et nocere quaerentis. Unde dicit Augus. loquens de maleficis. Hi sunt qui permissu Dei elementa concutiunt: hominum mentes perturbant minus confidentium in Deo. XXVI. q. V. nec mirum. Horum etiam operatione per maleficam artem fit quandoque ut vir non possit videre uxorem et econverso. et hoc per immutationem phantasiae repraesentando ei talem ut rem odibilem et horribilem. Ipse etiam diabolus vigilantibus et dormientibus suggerit repraesentationes turpium phantasiae ad decipiendum et inducendum ad malum. Verum quia peccatum non consistit in imaginatione sed in voluntate. ideo ex huiusmodi phantasiis per diabolum suggestis et alterationibus variis homo non peccat nisi voluntate propria peccato assentiat. Secunda sententia ad idem modernorum doctorum declarantes primo quid sit praestigium et quot modis daemon potest huiusmodi illusiones causare. Hic nota quod Antonius allegat ea quae in praecedenti. q. IX. tacta sunt. unde non est opus illa renovare. Tertia sententia est sancti Tho. et est responsiva super argumentum quo quaeritur ubi sit illa forma bestiae quae videtur. Aut in sensu aut in re. aut in aere circumstante. et est talis. quod illa forma bestiae quae videtur non est nisi in sensu primo interiori et per fortem imaginationem resultat in sensum exteriorem quodammodo. et quod ibi fit potest per daemonis operationem contingere dupliciter. Uno modo ut species animalium dicamus quae sunt in thesauro imaginationis reservatae fluant operatione daemonum ad organa sensuum interiorum: sic etiam in somno contingit prout supra declaratum est. Et ideo quando illae species contingunt organa sensus exterioris puta visus videntur ac si essent res praesentes extra: et actu sentirentur. Alius modus potest esse ex immutatione organorum interiorum quibus mutatis fallitur sensus iudicium sicut patet in eo qui habet gustum corruptum cui omnia dulcia videntur amara. et parum differt a primo. Hoc autem facere possunt etiam homines virtute quarundam rerum naturalium sicut ad vaporationem cuiusdam fumi trabes domus videntur serpentes. et multa experimenta huius inveniuntur. ut etiam supra tactum est.
Solutiones argumentorum.
AD argumenta patet ad primum quod textus ille saepe allegatur et male intelligitur. Nam quo ad hoc quod loquitur de transformatione in aliam speciem vel similitudinem declaratum est qualiter hoc fieri potest praestigiosa arte. Sed quo ad hoc quod dicit quod non possit fieri aliqua creatura virtute daemonis. si capitur fieri pro creari: manifestum est quod non. si vero capitur fieri pro naturali productione sic certum est quod possunt facere aliquas creaturas imperfectas. quod qualiter fit declarat sanctus Tho. ubi. supra. Nam dicit quod omnes transmutationes corporalium rerum quae possunt fieri per aliquas virtutes naturales ad quas pertinent semina quae in elementis huius mundi inveniuntur puta in terra vel aquis sicut relinquunt sua semina serpentes et ranae et his similia possunt fieri per operationes daemonum huiusmodi seminibus adhibitis. sicut cum aliqua res transmutatur in serpentes vel ranas quae per putrefactionem generari possunt. Illae vero transmutationes corporalium rerum quae non possunt virtute naturae fieri nullo modo operatione daemonum secundum rei veritatem perfici possunt. sicut quod corpus humanum mutetur in corpus bestiae. aut quod corpus mortui reviviscat. quod si fieri videatur apparentia est praestigiosa. aut diabolus in assumpto corpore se agitat coram hominibus. fortificantur ista. Nam Albertus in li. de animalibus ubi quaerit An daemones seu etiam dicamus malefici possint facere vera animalia. Respondit quod sic Deo permittente. et hoc