Pagina:Malleus maleficarum (ed. II) - transscriptum/52

E Wikisource
Haec pagina emendata est
Previous Page Next Page Index

quo ad imperfecta animalia. sed non possunt in instanti sicut Deus facere: sed motu quodam licet subito sicut patet de maleficis. Exod. VII. super isto. Vocavit pharao sapientes dicit. Daemones discurrunt per mundum et colligunt diversa semina et eorum adaptatione possunt prorumpere diversas species. Et glo. ibidem sic dicit. Dum per incantationem daemonum malefici aliquid efficere conantur discurrunt per mundum et semina subito eorum de quibus hoc agitant afferunt. et sic ex illis permittente Deo novas species rerum producunt. Haec etiam superius tacta sunt. At ubi si difficultas suboriretur. An talia facta daemonum essent opera miraculosa dicenda. Responsio patuit ex praecedentibus. quod etiam daemones aliqua vera miracula facere possunt ad quae virtus naturae particularis se extendere potest. Et licet talia sint vera non tamen ad veri cognitionem ab eo fiunt. secundum quem sensum opera Antichristi possunt dici signa mendacia: quia ad seductionem hominum fiunt. Patet et solutio ad aliud argumentum de subiecto formae dicamus. Bestiae forma quae videtur non est in aere nec in ipsa re: ut patuit. sed in ipso sensu. prout ex sententia sancti Tho. ut superius declaratum est. Ad illud quod omne passivum movetur ab activo sibi proportionato conceditur. Et quando subinfertur: quod forma illa quae videtur non potest esse obiectum originans actum seu eliciens eo quod a nulla re sumatur. Dicitur quod immo a re quia a specie sensibili in imaginatione reservata quam educere potest et imaginationi seu etiam sensitivae potentiae offerre potest ut supra dictum est. Ad ultimum dicendum. quod daemon non immutat potentiam sensitivam et imaginativam se ei obiciendo ut ostensum est: sed eam transmutando. non quidem alterando nisi quantum ad motum localem. quia non potest de se imprimere novas species ut dictum est. immutat autem transmutando. id est localiter movendo. et hoc iterum facit non substantiam organi dividendo ut sic consequatur sensus doloris. sed movendo spiritus et humores. Quod autem ulterius obicitur. quod sequeretur quod secundum hoc daemon non possit aliquid novi homini demonstrare secundum imaginativam visionem. Dicendum est quod novum aliquid potest intelligi dupliciter. Uno modo totaliter novum et secundum se et secundum sua principia. et secundum hoc daemon non potest aliquid novum homini secundum visionem imaginariam demonstrare. non enim potest facere quod caecus natus imaginetur colores vel quod surdus natus imaginetur sonos. Alio modo dicitur aliquid novum secundum speciem totius. puta si dicamus esse novum in imaginatione quod aliquis imaginetur montes aureos quos numquam vidit quia tamen vidit et aurum et montem potest naturali motu imaginari phantasmata aurei montis. et hoc modo potest daemon aliquid novi imaginationi offerre.

¶ Quid de lupis interdum homines et pueros ex cunabulis rapientes et comedentes sentiendum sit: an etiam praestigiosa arte per maleficas.
INcidentalis quaestio de lupis interdum homines et pueros e domibus rapientes et comedentes et cum magna astutia discurrentes ita ut neque aliqua arte aut potentia laedi aut capi valeant. Dicendum est quod hoc interdum habet naturalem causam. interdum vero praestigiosam artem dum per maleficas contingunt. De primo Albertus in de animalibus dicit quod ex quinque causis provenire potest. Aliquando propter famis augmentum. sicut et cervi aliquando et aliae bestiae hominibus appropinquant. Aliquando propter ferocitatem virium et hoc in regionibus frigidis. et etiam quando habent catulos. Sed quia de his nihil ad propositum: dicimus. quod daemonum illusione fiunt. quando Deus propter peccata punit aliquem populum. Iuxta illud Levit. XXVI. Si non feceritis mandata mea mittam in vos bestias agri quae consumant vos et pecora vestra. et Deutero. XXXII. Dentes bestiarum immittam in eos cum furore etc. Per quem autem modum. An sint veri lupi vel daemones in formis sic apparentibus? dicitur quod sunt veri lupi sed obsidentur a daemonibus vel agitantur duplici modo. Uno modo absque maleficorum operatione sicut quadraginta duobus pueris contigit a duobus ursis de silva exeuntibus quos iugulaverunt propter irrisionem factam Elisaeo prophetae dicendo: ascende calve etc. Et de leone qui prophetam Dei iussum non implentem occidit. III. Reg. XIII. Et historia de episcopo Viennensi: qui litanias minores instituerat ante ascensionem domini eo quod lupi civitates intrantes homines voraverunt publice. Alio modo etiam maleficorum illusione. Sicut Guil. ubi supra narrat de quodam viro qui se converti putabat in lupum certis temporibus quibus in antris latitabat. Illuc enim certo tempore ivit et sibi interim cum fixus maneret videbatur quod lupus ipse factus circumiret pueros devorando. et cum illud realiter solum daemon quendam lupum possidens faceret putabat falso se somnians circumire: et sic tam diu dementatus fuit quousque inventus est iacere in silva raptus. Delectatur in his daemon ut paganorum errorem qui homines et vetulas in bestias mutari credebant: inducat. Unde discernitur quod ex singulari Dei permissione et daemonum opere talia eveniunt: et non ex naturali aliquo defectu. quando nulla arte aut potentia laedi aut capi possunt. sicut etiam Vinc. in spe. histo. li. VI. c. XL. narrat. In Gallia inquit ante Christi incarnationem et ante bellum Punicum: lupus vigiliae vagina gladium abstulit.