165 Ahabere perpetuos, et dum brevi nec semper libero incubant usui, nullo justitiæ cibo, [1] nulla misericordiæ suavitate pascuntur; foris splendidi, intus obscuri; [2] abundantes temporalium, inopes æternorum : quia ipsi animas suas fame afficiunt et nuditate dehonestant, [3] qui de iis quæ terrenis horreis commendarunt, nihil thesauris cœlestibus intulerunt.
Sed forte sunt aliqui divitum qui, licet nullis largitionibus pauperes Ecclesiæ soleant adjuvare, alia tamen Dei mandata custodiunt, et inter diversa fidei et probitatis merita, veniabiliter sibi æstimant unam deesse virtutem. Verum hæc tanta est [4], ut sine illa cæteræ, etsi sunt, prodesse non possint. Quamvis enim quis fidelis sit, et [5] castus, et sobrius, et aliis Bmajoribus ornatus insignibus; si misericors tamen non est, misericordiam [6] non meretur : ait enim Dominus : Beati misericordes, quoniam ipsorum miserebitur Deus (Matth. v, 7). Cum autem venerit Filius hominis in majestate sua, et sederit in throno gloriæ suæ, et congregatis omnibus gentibus, honorum et malorum fuerit facta discretio (Matth. xxv, 33), in quo laudabuntur qui ad dexteram stabunt, nisi in operibus benevolentiæ et charitatis officiis, quæ Jesus Christus sibi impensa reputabit? Quoniam qui naturam hominis suam fecit, in nullo se [7] ab humana humilitate discrevit. 36 Sinistris vero quid objicietur, nisi neglectus dilectionis, duritia inhumanitatis, et pauperibus misericordia denegata? quasi nec alias virtutes dextri, nec alias offensiones habeant sinistri. CSed illo magno summoque judicio tanti æstimabitur vel largitatis benignitas, vel tenacitatis impietas, ut pro plenitudine omnium virtutum, et pro summa omnium commissorum, et per unum bonum isti introducantur in regnum, et per unum malum illi in ignem mittantur æternum.
Nemo igitur, dilectissimi, de ullis sibi bonæ vitæ meritis blandiatur, si illi defuerint opera charitatis; nec de sui corporis [8] puritate securus sit, qui nulla eleemosynarum purificatione mundatur. Eleemosynæ enim peccata delent (Eccli. iii, 33), mortem perimunt, et pœnam perpetui ignis exstinguunt. Sed qui 166 Aab earum fructu fuerit vacuus, erit ab indulgentia retribuentis alienus, dicente Salomone : Qui obturat aures ne audiat imbecillum, et ipse [9] vocabit Dominum, et non erit qui exaudiat eum. Unde et Tobias filium suum præceptis, pietatis instituens : Ex substantia, inquit, tua fac eleemosynam, et noli avertere faciem tuam ab illo paupere : ita fiet ut nec a te avertatur facies Dei (Tob. iv, 7). Hæc virtus omnes facit utiles esse virtutes, quæ ipsam quoque fidem, ex qu justus vivit (Habac. ii, 4; Rom. i, 17; Galat. iii, 11), et quæ sine operibus mortua nominatur (Jac. ii, 26), sui admixtione vivificat : quia sicut in fide est operum ratio, ita in operibus fidei fortitudo. Dum ergo tempus habemus, sicut ait Apostolus, operemur quod bonum est ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei (Galat. vi, 10). BBonum autem facientes non deficiamus, tempore enim suo metemus (Ibid., 9). Præsens itaque vita tempus est sationis, et [10] dies retributionis tempus est messis, quando unusquisque seminum fructus secundum sationis suæ percipiet quantitatem. De proventu autem istius segetis nemo falletur, quia animorum ibi magis quam impendiorum mensura taxabitur; et tantum reddent exigua de exiguis, quantum magna de magnis. Et ideo, dilectissimi, satisfiat apostolicis institutis. Et quia [11] die Dominica prima est futura collectio, omnes vos 37 devotioni voluntariæ præparate, ut unusquisque secundum sufficientiam suam habeat in sacratissima oblatione consortium. Ex orabunt pro vobis et ipsæ eleemosynæ, et ii qui vestris muneribus juvabuntur; ut ad omne opus bonum Cidonei semper esse possitis, in Christo Jesu Domino nostro, qui vivit et regnat per infinita sæcula sæculorum. Amen.
- ↑ In ms. Vallic., nullius misericordiæ.
- ↑ Idem cod., abundantes temporalibus, inopes æternis.
- ↑ Qui nihil omnino æternis horreis commendarunt, nihil thesauris, etc., in eodem cod. Vallicell.
- ↑ Laudatus Vall., post verbum est, addit secunda manu, virtus misericordiæ. Est additamentum cujuspiam studiosi, quod a cæteris mss. abest. Mox pro etsi in eodem cod. etiamsi.
- ↑ Alias in mss. collect. 5, cautus. Mox aliis moribus pro aliis majoribus in cod. Vallic. nec non in edit. prima et Rainaudi.
- ↑ Cof. Vallicell., non merebitur; ait enim Dominus : Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur.
- ↑ Idem ms., ab humanitate discrevit.
- ↑ Ita ex tribus codd. Vallic., Vat. et Bon., ac prima editione. Alias, qualitate.
- ↑ Editio Antuerpiensis cum ms. Vall., invocabit.
- ↑ Ex eodem codice adjecimus substantivum dies : quod desiderari videtur.
- ↑ Codex Victorinus Quesnelli et nostri collect. 5, cum ms. Vallic., die illo, pro die Dominica. Id autem in formulis frequens diem indicat, in quam pridie nonas Julias primus collectarum dies pro annorum varietate denuntiandus incideret. Retinuimus autem, die dominica, ut reliqui habent codices et omnes editiones, quia hæc dies a Leone indicta præsumitur, cum hunc sermonem certo anno pronuntiarit.
- ↑ Editus primum fuit Parisiis an. 1614, ex veteri Nicolai Fabri codice, qui postea Thuaneus, dein Colbertinus, nunc vero in Regia bibliotheca servatur. Inscribitur autem in eo codice : De Collectarum die. Porro notavit Antelmius diss. 6, de veris Oper. SS. Leonis et Prosperi num. 4, pag. 350, huic sermoni in eodem ms. Leonis nomen posteriori manu fuisse additum, quod prima manu aberat. Leoni autem jure tribuendum ostendimus in præfatione ad Sermones, num. 10.
bant editiones post primam, et ante Quesnellum, incumbunt.