Jump to content

Patrologia Latina/54/Praefatio in sermones

Unchecked
E Wikisource
 Veterum patrum testimonia de S. Leone Admonitio in sermones I-II 
SANCTI
LEONIS MAGNI
ROMANI PONTIFICIS
OPERUM GENUINORUM
PARS  PRIMA,
CONTINENS
S. PATRIS SERMONES.

PRÆFATIO.
De mss. fontibus ex quibus prodierunt ac potissimum emendandi sunt sermones S. Leonis.

1. Duo universim sunt manuscripti fontes ex quibus sanctorum Patrum sermones attingere seu emendare licet, nimirum Ecclesiarum Lectionaria ex variorum sanctorum sermonibus compacta, et peculiares sermonum alicujus sancti collectiones.


CAPUT PRIMUM.
De Lectionariis mss., primo fonte sermonum S. Leonis.
§ I. De Lectionariorum antiquitate et præstantia. Quanta sollicitudine hos codices quæsierimus.

2. Lectionaria antiquioris originis esse solent. Paucis enim sanctis contigit quod SS. Zenoni, Gaudentio, et Petro Chrysologo, ut sermonum collectiones auctoribus æquales vel quasi æquales ad nos usque pervenerint; idque iis forte accidit quorum sermones in Lectionaria haudquaquam traducti, si peculiaribus collectionibus non fuissent custoditi, periissent. At cum non multo post auctoris mortem sermones tantæ auctoritatis ac celebritatis fuere, ut apud universas fere Ecclesias in Lectionaria relati, inter officia publica legerentur; tunc vel nullæ collectiones factæ, vel si quæ factæ fuerunt, sensim periere : cum enim omnes, aut fere omnes sermones in Ecclesiarum libris servarentur, horum collectionem separatim describere superfluum videbatur. Ita Augustini sermones, seu, uti vocabantur, tractatus, in bibliotheca Hipponensis Ecclesiæ aliqua fortassis serie dispositos extitisse Possidius subindicat. In Augustini enim Vita c. 18 perinde loquens de tractatibus ac de cæteris S. doctoris operibus, quæ sane in distinctis codicibus continebantur, omnium indiculum se subjecisse affirmat, ut sibi quisque voluerit ad legendum et cognoscendum eligat, et id ad describendum vel de bibliotheca Hipponensis Ecclesiæ petat, ubi emendatiora forte exemplaria poterunt inveniri, vel unde voluerit, inquirat, et inventa describat. Vetustissima tamen ejusmodi exemplaria desiderantur. Tres enim antiquores quæ supersunt collectiones sermonum S. Augustini de Verbis Domini, de Verbis Apostoli, et homiliarum quinquaginta, ut observarunt doctissimi Patres Maurini in præfat. ad tomum V, licet in mss. octingentorum annorum et amplius reperiantur, non tamen Augustino æquales credi queunt, non solum quia earum Possidius non meminit, sed præsertim quia supposititiis non carent. In Lectionaria nimirum ejus sermones sparsim traducti, collectionum describendarum laborem sustulere. Ex Lectionariis autem tres memoratæ collectiones posterius fuerunt digestæ, ac deinceps alii sermones ex aliis Lectionariis descripti Augustinianis adjecti fuerunt in editionibus quæ subinde apparuerunt; nec deerunt qui alios ejusdem doctoris sermones ex iisdem fontibus derivare queant, sicuti nos viginti et amplius genuinos in Anecdotis Miscellaneis aliquando edituri sumus.

3. Simile quidpiam S. Leonis sermonibus accidisse arbitramur. Hunc sanctum pontificem multo studio sermones lucubrasse, et accurata eorum exempla apud se retinuisse illud indicio est, quod in suis dogmaticis epistolis, quæ ob sublimem difficilemque explicationem dogmatum de quibus disseruit, maximam non tam sententiam quam verborum cautionem et delectum flagitabant, quædam ex sermonibus non exigua fragmenta inseruerit. Hæc autem sermonum autographa exemplaria in archivo apostolico dutius fuisse custodata, dubitare non licet. Cum vero pro auctoritate ac celebritate auctoris et cura peculiari in sermonibus lucubrandis hi, paulo post Leonis obitum, in Lectionariis Romanarum Ecclesiarum inter aliorum sanctorum sermones fuissent transcripti, et exinde transissent in similes codices aliarum Ecclesiarum totius Occidentis; hinc factum fuit ut corumdem sermonum in aliquo separato volumine colligendorum cura antiquitus defuerit. Quare nihil mirum si Gennadius, qui memorat sermones S. Maximi Taurinensis, in Leone, c. 70, nullam ejusdem sermonum mentionem facit : aliquam enim Maximi sermonum vetustissimam collectionem, nullam autem Leonis invenit, nec ad Lectionaria in quæ hujus sermones traducti fuerant oculos ac mentem intendit.

4. Fontes igitur vetustiores ex quibus Leonis sermones ad nos pervenerunt, sunt antiqua Lectionaria. Ex his sane eos allegarunt noni sæculi scriptores, Hincmarus Remensis, Remigius Lugdunensis, Prudentius Tricassinus, ac præsertim Florus. Is nimirum, qui in mss. collectaneis ad Pauli epistolas, in Carthusia Majori custoditis, integrum duarum et sexaginta ingentium columnarum librum, compendiariis notis scriptum, ex Leonis testimoniis digessit, sermonum fragmenta ex Lectionariis manifestissime excerpsit, utitur enim iisdem ordine ac titulis quos in Lectionariis basilicæ S. Petri invenimus. Ante hos omnes iisdem Lectionariis usus est Paulus Diaconus in Homiliario, in quo plures Leonis sermones pro festorum ratione descripsit.

5. Plures id genus et præstantissimos codices, qui diversam originem præferunt, videre et consulere licuit in biliothecis Romanis Vaticana, basilicæ S. Petri, Vallicellana, et Chigiana, in Venetis S. Marci, et S. Gregorii Majoris, in Patavinis monachorum S. Justinæ, conventualium S. Antonii, et eremitanorum SS. Philippi et Jacobi, in Vercellensi Eusebiana capituli cathedralis, in Regia Taurinensi, in Padilironensi Casinensium S. Benedicti, in Bergomensi S. Alexandri in columna, ac tandem in nostra capitulari Veronensi. Ex his mss. utpote antiquioribus sermonum fontibus lectiones, seu lectionum correctiones potissimum sumendæ erunt. Quesnellus, qui horum codicum præstantiam et antiquiorem originem supra mss. collectiones deprehendit (ut patet ex ejus præfatione generali, ante medium), in recolendis sermonibus Lectionariis plurimum deferendum agnovit; ac præcipuæ eorum emendationes, quas in textum induxit, his mss. debentur. At id incommodi in ejusmodi libris expertus, quod non omnes contineant sermones, et hi quidem aliquos, illi alios pro diverso Ecclesiarum more, quarum usui descripti sunt; adeo ut immensa et innumera plerumque evolvenda tibi sint volumina, ut paucos aliquos sermones ad illos codices recenseas : id, inquam, incommodi expertus, non multa Lectionaria recoluit, nec in iis quæ adhibuit omnes Leonis sermones sanctos, non paucos, hoc subsidio desertus, cum posterioribus tantummodo collectionibus, quæ minus emendatæ sunt, conferre coactus fuit. Nos autem cum Lectionariis potissimum deferendum intellexerimus; nulli lahori parcentes, quotquot potuimus diligenter exquisivimus, quoad felici successu omnes sermones in Lectionariis reperire et conferre utiliter licuit, quatuor tantum exceptis memorandis num. 9, quos in tam multiplici Lectionariorum copia frustra quæsivimus. Hic vero profitendum est, nec potuisse nos, nec necessarium putasse singulos sermones relegere cum omnibus ejusmodi mss., cum in permultis eos descriptos invenimus. Satis enim duximus, si conferrentur cum Lectionariis præstantioribus, cæteri vero hujusmodi codices expenderetur, ubi quædam loca varias hinc inde lecliones afferentia majorem difficultatem facesserent.

§ II. De mss. Lectionariis certa Romanis.

6. Sed ut de ejusmodi Lectionariis peculiaria quædam dicantur, non tam eorum multitudinem quam nonnullorum præstantiam plurimi facimus. Quesnellus nullos Romanos ejusmodi codices vidit, qui tamen semper in Romana Ecclesia diligenter custoditi, et ad posteros transmissi, cum ex originariis et autographis Leonis scriptis originem ducant, maximæ sunt auctoritatis. Nos autem quatuor mss. iibros invenimus, quos certe Romanos possumus affirmare, eo quod in publicis Romanarum Ecclesiarum officiis olim adhibiti fuerint. Tales autem sunt primo duo codices Vaiicani pergameni in-folio 3835 et 3836, qui Romanis, seu, ut aiunt, uncialibus litteris octavo circiter sæculo scripti ad basilicam SS. Philippi et Jacobi pertinebant, uti docet hæc antiquarii notatio in fine cod. 3835. Qui legis, obsecro, ut ores pro scriptore, ut per apostolorum principum (Leg. principem) solvantur vincula Agimundi presbyteri peccatoris sicut inutilis scriptoris. Deo cœli grates. Basilica apostolorum Philippi et Jacobi. Miram autem antiquitatem primi exscriptoris confirmant hæc verba sermonibus de Ascensione subjecta, quibus Leo nondum inter sanctos relatus domni titulo donatur. Expliciunt sermones domni Leonis pape de Ascensione Domini nostri Jesu Christi numero duo. Deo gratias. In hoc ms. 3835, qui a P. Josepho Blanchinio accurate describitur cum characteris specimine tom. II Evangel. quadrupl. pag. 602, exstant Leonis de Passione primi decem sermones, duo de Ascensione, tres de Pentecoste, et duo de S. Petro. Vaticanus 3836 exhibet tres sermones de jejunio decimi mensis, in editis primum, septimum, et octavum, tres item de natali ipsius, id est de assumptione, Leonis ad pontificatum, in editis primum, cui secundus annectitur, tertius, et quartus, novem de jejunio septimi mensis, et sermonem de S. Laurentio.

7. Alii porro duo sunt Lectionarii libri basilicæ S. Petri. Primus signatus num. 107, licet charactere posteriori exaratus, pluris tamen habendus est. Non solum enim descriptus fuit ex antiquiori Lectionario ejusdem basilicæ, longo usu detrito, aut fere consumpto, originem ducente ex iis autographis quæ Leo Romanæ Ecclesiæ reliquerat; verum etiam emendatior est multo quam cæteri : unde permultas et insignes ex hoc emendationes excerpsimus, quas nullis vel pacis aliis in libris reperimus. Hunc autem ad usum spectasse ipsius basilicæ, dubitare non sinit accurata quæ in fine legitur descriptio redituum qui ex toto christiano orbe eidem basilicæ solvebantur. Continet autem sermones ab Adventu ad Passionem Domini, et cum omnes sermones Leonis nomine inscriptos sinceros, nullos autem supposititios exhibet : tum vero nulli ejus temporis sermones Leonis in hoc codice desiderantur, quatuor tantum exceptis : 20, de jejunio decimi mensis; 51, de Quadragesima, et 56 ac 60, de Passione : dum alii libri Lectionarii aliarum Ecclesiarum non paucos sermones prætereunt, et nonnullos plerumque Leoni tribuunt qui alios habent auctores. Huic codici similis plane est alter ejusdem basilicæ 105, nisi quod librarius in postremis aliquarum solemnitatum sermonibus describendis nonnumquam defecit. Ex eodem tamen exemplo prodit, cum sermones quos exhibet eodem ordine ac iisdem fere lectionibus præferat. Si superessent in eadem basilica exempla alterius partis, quæ a Paschate ad Adventum excurrit, nihil dubitamus quia cæteros omnes, aut fere omnes Leonis sermones pariter descriptos invenissemus, adeo ut ex hac una bibliotheca emendationes tutius peti potuissent. Sed cum hæc pars ibidem desideretur, quæ exactissima omnium fuisset magno ac potiori subsidio orbati fuimus.

§ III. De aliarum Ecclesiarum mss. Lectionariis, quantumque contulerint. Tres S. Leonis sermones ex unico Nicolai Fabri codice editi vindicantur. De Lectionariorum incommodis, et de ipsorum utilitate.

8. Cum vero Lectionaria aliarum Ecclesiarum jam memorata expenderimus, licet nulla ita universim sint accurata uti laudati basilicæ Vaticanæ codices, tamen non paucas lectiones optimas vel confirmarunt, vel præbuere, et sermonibus qui in illis deerant præsidium non modicum attulerunt. Quorumdam etiam sermonum exempla nemini inventa, multiplicate codicum quos undequaque exquisivimus, reperire nobis feliciter contigit. Quatuor sermones de collectis, et unum de octavis apostolorum, quos ob causam peculiarem Leonis cæteris Lectionariis insertos desperabamus, invenimus in ms. Lectionario Vallicellano A. 6. Sermones ejusdem proprios de natali sui, quos nullis in Lectionariis Quesnellus naucisci potuit, in Vat. 3836, nec non in Vallicellano A. 7, inventi fuere, quinto excepto, qui ex singulari Fabri codice editus fuit.

9. Reliqui sunt sermones quatuor, quos in nullo Lectionario nancisci potuimus, nimirum sermo quintus de natali papæ, sextus de collectis, nonus de jejunio decimi mensis, et nonagesimus sextus, inscriptus : Tractatus contra Eutychianos, habitus in templo S. Anastasiæ. Hic sermo contra Eutychianos cum conservatus fuerit in mss. collectionibus S. Leonis, quæ, ut videbimus, e Lectionariis dimanant, haud dubitamus quin in aliquo Lectionario libro contineatur, quem hactenus reperire nobis non contigit.

10. Id ipsum autem dici non posse credimus quoad alios tres sermones, videlicet quintum de natali papæ, sextum de collectis, et nonum de jejunio decimi mensis, qui ex ms. Nicolai Fabri editi sunt. Sicut enim desunt in collectionibus sermonum S. Leonis, quæ e Lectionariis manarunt; ita in nullis Lectionariis inventos aut inveniendos censemus. In uno igitur codice Nicolai Fabri hos tres sermones contineri putamus, nisi fortassis alius similis aliquando prodeat. Hic autem Fabri codex, qui in bibliothecam Thuanæam Quesnelli ætate transierat, unde Thuanæus ab eodem appellatur, postea vero in Colbertinam, postremo autem in Regiam Parisiensem migravit, varia Patrum opuscula continet. De hoc fuse agit Joseph Antelmius diss. 6, De veris operibus SS. Leonis et Prosperi n. 4 et seqq., eumque ante annos nongentos exaratum Mabillonii, Baluzii, aliorumque peritorum judicio testatur. Inter diversorum Patrum opuscula tres laudati Leonis sermones describuntur, quorum primus omnino erronee Prospero tribuitur hoc titulo : Incipit sermo Prosperi de natale papæ; alii autem duo sermones sic inscribuntur : Incipit de collectarum die, et : Incipit de mensis decimi jejunio. Omnes hos sermones Leonis esse, styli ratio ac argumenti sententiarumque consonantia cum aliis eorumdem titulorum sermonibus plane Leoninis omnino evincunt. Nicolaus Faber, qui ipsum codicem possidebat, in epistola ad Vossium præpositum Tungrensem opusculis inserta hoc idem pervidit. De primo enim sermone, qui Prosperum præfert, inquit : Qui Prospero ascribitur, ejusdem esse auctoris cum reliquis, argumento sunt mihi similitudo, et quod auctor ipsius de se velut pontifice Romano loquitur. Quamvis enim opera Prosperi usum fuisse B. Leonem dicant, nemo tamen mihi persuadeat disertissimum pontificem aliena verba emendicasse, et pro suis ad populum pronuntiasse. Idem Antelmius, qui in laudata dissertatione non tam hos tres quam omnes Leonis sermones Prospero aliqua ratione asserere visus fuerat, hujusque codicis inscriptionem ingesserat, mentem suam apertius explicans in epistola secunda Gallice scripta die 4 Novembris an. 1689, num. 35 et 40, communi sententiæ qua Leoni tribuntur, suum quoque calculum addidit. Unde vero tres hi Leonis sermones hoc uno in codice, qui nihil præterea Leoninum habet, reperiantur, et cur primus saltem Prosperi nomen exhibeat, quis divinet : Num Prosper, qui Leoni intimus fuit, et ab Adone notarius ejus dicitur, hos separatim sua manu descripserat, ac in Gallias miserat, ubi conservati nobis fuerunt; primus autem amanuensis qui eos codici inseruit, ex charactere sibi noto exscriptorem fecit auctorem? Simile quidpiam epistolis accidit. Quinque enim Leonis epistolæ inter alias aliorum conservatæ nobis fuerunt in solis exemplaribus mss. collectionis Avellanæ, de qua fusius agetur in præfatione ad epistolas Leonis; et solæ quidem illæ quinque epistolæ ex omnibus Leoninis in eadem collectione inveniuntur. Sicut autem ignotum est quatenus hæ epistolæ, quæ in omnibus aliis collectionibus desunt, separatim migrarint in eam collectionem; ita qua ratione tres illi sermones in Fabri codicem venerint, latet.

11. Ut autem ad Lectionarios codices revertamur, horum incommoda Quesnellus in præfatione recensens, peregrina additamenta potissimum urget. Cum, inquit, iidem variis propriisque locorum solemnitatibus accommodati sint, sæpe sæpius peregrinis quibusdam additamentis, et ab auctoris mente prorsus alienis, auctiores habentur, quibus nonnumquam discernendis vix sufficias. Insigne hujusmodi exemplum habes in sermone 41 (nobis 42) qui quartus est de Quadragesima. Aliqua additamenta in quibusdam Lectionariis, sicut etiam quidam saltus, atque mutilationes nonnumquam contingunt. At sæpe sæpius id evenire saltem in Leone, plures licet contulerimus id genus libros, falsissimum est. Immo ejusmodi defectus, quos in posterioribus collectionibus frequentius deprehendimus, ex Lectionariis feliciter deteximus et emendavimus; sicut idem Quesnellus ex quinque Lectionariis sustulit additamentum sermonis 4 de Quadragesima, quod ex posterioribus collectionibus Leoninis in editiones irrepserat. Quod porro idem Quesnellus queritur de frequentibus maculis et mendis quibus librariorum sive incuria sive ignorantia ejusmodi libri vitiantur, commune est omnibus mss. codicibus : sed alii aliis corriguntur, nobisque nonnulli codices optimæ notæ ac præsertim mss. basilicæ S. Petri maximo adjumento fuere, quibus quingenta circiter loca saniori lectioni restituere aut emendare licuit.

12. Antequam a Lectionariis ad collectiones transeamus, notandum est præcipuum inter Lectionarios libros discrimen. Non solum enim alii plures, alii pauciores Leonis sermones ad eamdem solemnitatem pertinentes præferunt; alii unius, alii alterius festivitatis sermones prætermittunt : sed ordo etiam eorumdem sermonum in diversis Lectionariis diversus est. Exemplo sint insigniora Lectionaria Romana basilicarum S. Petri ac SS. Philippi et Jacobi. In Lectionariis S. Petri sermones, ex gr., de Passione diversum ordinem habent ac in Vaticano 3835 basilicæ SS. Philippi et Jacobi : ex quo cum alter liber ab altero non prodierit, verisimillimum est hos perantiquos Lectionarios codices Romanos ex autographis S. Leonis sermonibus diverso ordine primum descriptis profectos fuisse. Varius vero ordo qui in aliis Lectionariis aliarum Ecclesiarum deprehenditur, ex librariorum arbitrio dimanare potuit. De supposititiis sermonibus qui in Lectionariis (non tamen Romanis paulo ante laudatis) passim Leoni tribuuntur, in præfatione ad appendicem dicemus non pauca.


CAPUT II.
De mss. collectionibus, altero fonte sermonum S. Leonis, ac de eorum distinctione et usu.
§ I. Manuscriptæ sermonum S. Leonis collectiones non excedunt sæculum xi. Distinguendæ invicem, et cautio in earum codicibus adhibenda.

15. Nunc ad collectiones sermonum S. Leonis accedamus. Prima quæ nobis occurrit harum collectionum apud scriptores mentio, non est anterior sæculo xi. Micrologus, de Ecclesiasticis Observationibus, c. 25, non solum Leonis sermones collectos innuit in codice, quem librum Sermonum appellat, sed probaturus quarti mensis jejunium nonnisi hebdomada Pentecostes celebratum fuisse, lectores ad eumdem librum evolvendum remittit hæc addens : Neque hoc tantum in uno sermone, sed in pluribus, quos de Pentecoste in diversis annis fecisse legitur : quod illum subterfugere non poterit, quicumque eumdem librum diligenter perlegerit. Inter codices quos Desiderius abbas montis Casini, postea Romanus pontifex Victor III, bibliothecæ ejus monasterii addidit, unus cum titulo Sermones Leonis papæ memoratur a Leone Hostiensi in Chronico Casinensi lib. iii c. 63. Primus inter scriptores de viris illustribus seu de scriptoribus ecclesiasticis, qui sermonum Leonis meminerunt, est anonymus Mellicensis auctor xi sæculi, quem prius edidit P. Pez, dein Albertus Fabricius. Sic autem ille, c. 7 : Leo Magnus apostolicus declamator egregius fuit, qui verbo et exemplo christianæ religioni plurimum profuit. Porro sermonum illius incertus est numerus, quorum tamen de Adventu Domini, de Nativitate, de Apparitione, de Jejunio, de Passione, de sancto Pentecoste plurimi habentur. ln sanctorum quoque natalitiis nonnulli habiti inveniuntur. Dum eam ferme sermonum seriem, quæ in collectionibus exstat, recenset, collectiones indicare videtur. Dum autem incertum affirmat numerum, in Lectionaria potius, quæ diverso numero sermones continent, intendisse credi potest. Hæc antiquiora sunt testimonia, quæ pro collectionibus sermonum Leonis afferri queunt, quod indicio est ejusmodi collectiones antiquiores multo non fuisse.

14. Enim vero inter quamplures mss. libros sermonum Leonis, quos in variis bibliothecis vidimus, nullum reperire licuit qui xi sæculum excedat, cum non pauca Lectionaria Leonis sermones exhibentia vetustioris ætatis deprehenderimus. Id autem evenisse credimus, eo quod circa sæculum xi S. pontificis sermones colligi cœperunt. Sane quinque collectiones diversæ originis nacti sumus, quarum vetustiores ad idem sæculum referuntur. E Lectionariis autem sumptæ fuerunt, non solum quod antiquior collectio nulla invenitur ex qua exscribi potuerint, verum etiam quia sermonum numero, ordine, vel saltem titulis, ac præterea variis lectionibus differunt, prout ex Lectionariis simili ratione diversis originem ducunt.

15. Plurimum vero iuierest singularum discrimen notare quam diligentissime; hinc enim non modo patebit diversa earumdem origo, sed cautio etiam in usu ejusmodi manuscriptorum adhibenda cognoscetur. Ubi nimirum plures ejusdem collectionis inveniantur codices, cum ab eodem primo exemplari proficiscantur, eædem fere lectiones occurrent in omnibus, solis erroribus aut arbitrariis librariorum correctionibus exceptis; adeo ut qui unum codicem unius collectionis contulerit, omnes plerumque contulerit. Ex quo illud maxime animadvertendum sequitur, frustra ut plurimum allegari duodecim aut viginti codices, si unius ejusdemque collectionis omnes sint : duo siquidem vel tria exemplaria diversarum collectionum ad aliquam lectionem statuendam plus probare solent quam centum unius.

§ II. De prima collectione.

16. Primam collectionem illam credimus quæ reperitur in codice membranaceo sæculi xi, nunc signato num. 126 bibliothecæ Casinensis, cum titulo : Leonis primi papæ pars prima, sermones. Hic ille idem codex videtur quem, Desiderio abbate præcipiente, sæculo xi compactum innuimus testimonio Leonis Hostiensis, qui sane, cum alterum quoque librum epistolarum seu, uti vocat, Registrum Leonis, ab eodem abbate in eadem bibliotheca positum tradat, quid contineret secunda pars, quæ nunc desideratur, satis indigitat. In hoc codice XCI sermones leguntur, inter quos unus bis describitur, alter dubius est, decem vero supposititii sunt, ac propterea restant sinceri et certi sermones LXXIX. Ipsam sermonum seriem appendere juverit, ut cæterarum collectionum discrimen facilius innotescat.

125 A
de jejunio mensis decimi.
  1. Si fideliter. In nostra editione sermo XII.
  2. Præsidia. Serm. XVIII.
  3. Cum de adventu. Sermo XIX.
  4. Sublimitas. Sermo XVI.
  5. Evangelicis. Sermo XVII.
  6. Quod temporis. Sermo XIII.
  7. In Dominico agro. Sermo XIV; cui eodem contextu in ms. annectitur sermo editionis nostræ XV, qui inscribi debuisset in hac serie sermo octavus, et incipit Confidenter. Hunc eumdem ordinem cum eadem unione duorum sermonum deprehendimus in ms. Lectionario basilicæ S. Petri 107.
de natale domini nostri jesu christi.
  1. Exsultemus in Domino. Serm. XXII.
  2. 126 A
  3. Festivitatis hodiernæ. Serm. XXVII.
  4. Sæpe ut nostis. Serm. XXX.
  5. Excedit. Serm. XXIX.
  6. Dum semper. Serm. XXVIII.
  7. Quamvis, dilectissimi. Serm. XXV.
  8. Semper quidem. Serm. XXIV.
  9. Omnibus quidem. Serm. XXVI.
  10. Salvator noster. Serm. XXI.
  11. Nota quidem. Serm. XXIII. Idem ordo est in laudato codice 107 basilicæ S. Petri.
  12. Justissime, fratres, festivitatis præsentis diei, etc. Sermo Leoni perperam affictus, est S. Maximi Taurinensis hom. 2 de Nativitate.
de epiphania domini.
  1. Celebrato. Serm. XXXI.
  2. Gaudete in Domino. Serm. XXXII.
  3. 127 AQuamvis sciam. Serm. XXXIII.
  4. Justum et rationabile. Serm. XXXIV.
  5. Causam, dilectissimi. Serm. XXXVIII.
  6. Hodiernam festivitatem. Serm. XXXV.
  7. Memoria rerum. Serm. XXXVII.
  8. Dies, dilectissimi. Serm. XXXVI.
de jejunio quadragesimæ.
  1. Semper quidem, dilectissimi, sapienter. Serm. XLI.
  2. Hebræorum quondam populus. Serm. XXXIX.
  3. Apostolica, dilectissimi, doctrina. Serm. XLIII.
  4. Licet nobis. Serm. XL.
  5. Prædicatorus. Serm. XLII.
  6. Semper quidem, dilectissimi, misericordia. Serm. XLIV.
  7. Appropinquante. Serm. L.
  8. Virtus, dilectissimi. Serm. XLV.
  9. Devotionis. Serm. XLVI.
  10. In omnibus, dilectissimi. Serm. XLVII.
  11. Inter omnes. Serm. XLVII.
  12. BIn omnibus quidem. Serm. XLIX.
  13. Jejunii tempora secundum Scripturas. Est sermo supposititius, excerptus ex libro de Ecclesiasticis Officiis S. Isidori Hispalensis cap. 37-40.
  14. Dilectissimi, nobis, fides nostra nos admonet. Est pariter Leoni perperam affictus, et cum antecedenti sine Leonis nomine genuinis hujus sermonibus subjectus in Lectionariis codd. 105 et 107 basilicæ S. Petri, de quo in præfatione ad appendicem plura, ubi hic postremus sermo dabitur.
de passione domini.
  1. In omnibus quidem. Est inepta repetitio antecedentis sermonis 38 de jejunio Quadragesimæ.
  2. Omnia quidem tempora. Serm. LXIV.
  3. Evangelica lectio, dilectissimi, quæ sacratissimam. Serm. LXVI.
  4. Magnitudo. Serm. LXIX.
  5. CScio quidem, dilectissimi, paschale festum. Serm. LVIII.
  6. Sacramentum, dilectissimi, Dominicæ Passionis. Serm. LXX.
  7. Creator et Dominus. Serm. LVI.
  8. Inter omnia, dilectissimi, opera misericordiæ. Serm. LIV.
  9. Sponsionis nostræ. Serm. LVII.
  10. Sermone proximo, dilectissimi, his quæ comprehensionem Domini præcessere, decursis. Serm. LIX, qui alia verborum collocatione exorditur Decursis, dilectissimi, sermone proximo iis quæ comprehensionem, etc.
  11. Cum multis modis. Serm. LXI.
  12. Exspectationi nostræ. Serm. LV.
  13. Semper quidem, dilectissimi, fidelium mentes. Serm. LXVII.
de resurrectione domini.
  1. Sermo proximus. Serm. LXVIII.
  2. DSermone proximo, dilectissimi, non incongrue. Serm. LXXI.
  3. Sacram, dilectissimi, Dominicæ Passionis historiam. Serm. LXX.
  4. Sacramentum, dilectissimi, Dominicæ Passionis quam Dominus Jesus Dei Filius. Serm. LII.
  5. Sermonem, dilectissimi. Serm. LXV.
  6. Gloria, dilectissimi. Serm. LXIII.
  7. Desiderata nobis. Serm. LXII.
  8. Totum quidem. Serm. LXXII.
  9. 128 AItem de Resurrectione. Licet omnes solemnitates. Inter dubios sermones in appendice edetur.
de ascensione.
  1. Post beatam et gloriosam Resurrectionem. Serm. LXXIII.
  2. Sacramentum, dilectissimi, salutis nostræ. Serm. LXXIV.
  3. Puncta subjiciuntur loco tituli, quæ sequens additamentum extra ordinem ipsi librario cognitum indicant. Additamentum autem incipit : Et quando de cruce nostra processit oratio, foras civitatem solemnitatem celebravimus. Reperitur in antiquis editionibus Latinis S. Joannis Chrysostomi.
in die pentecostes., et in margine : de sancta pentecoste s. leonis papæ.
  1. Hodiernam solemnitatem. Serm. LXXV.
  2. Hodiernam, dilectissimi, festivitatem descensione sancti Spiritus consecratam. Serm. LXXVIII.
  3. Plenissime. Serm. LXXVI.
  4. BDubitandum. Serm. LXXIX.
  5. Sanctorum solemnitate dierum. Serm. LXXX.
  6. Inter omnia, dilectissimi, apostolicæ instituta doctrinæ. Serm. LXXXI.
item unde supra. In margine autem : de ordinatione sua.
  1. Honorabilem mihi, dilectissimi. Serm. II.
  2. Quoties nobis. Serm. III.
  3. Gaudeo, dilectissimi. Serm. IV.
  4. Laudem Domini. Serm. I. Hic idem horum quatuor sermonum ordo, et ante S. Petri festum cernitur in Lectionario Vallicellano cod. A. 7.
sermo ejusdem. Ad marginem vero : in festo sanctorum petri et pauli.
  1. Apostolici natalis.
  2. Beatissimorum apostolorum Petri et Pauli.
  3. Beatissimorum apostolorum passio, fratres. Tres isti sermones sunt hom. 2, 3 et 4 de eadem Cfestivitate inter S. Maximi Opera.
  4. Omnium quidem sanctarum solemnitatum. Serm. LXXII.
  5. Exsultemus in Domino. Serm. LXXXIII.
  6. Gemina hodiernæ festivitatis. In appendice prodibit.
in natali s. laurentii.
  1. Sanctum est, fratres.
  2. Sicut patrum nostrorum. Sunt hom. 1 et 2 S. Maximi de S. Laurentio.
de jejunio septimi mensis.
  1. Observantiam quidem vestram. Serm. LXXXVI.
  2. Deus humani generis. Serm. LXXXVII.
  3. Apostolica institutio. Serm. XCII.
  4. Omnis, dilectissimi, divinorum eruditio. Serm. XCIII.
  5. Scio quidem, dilectissimi, plurimos. Serm. XCIV.
D
de octo beatitudinibus.
  1. Prædicante. Serm. XCV.
de pentecoste.
  1. Hodiernam solemnitatem, dilectissimi, tot terrarum orbe. Serm. LXXVII.
de ascensione domini.
  1. Fratres charissimi, Ascensionis Dominicæ inclytum et regale mysterium. Est in appendice Augustini serm. 179.

Hanc sermonum seriem, aliasque ex eodem codice notitias et collationes a Casinensi abbate procuravit eminentissimus cardinalis Tamburinus, qui cum omnibus sacrorum præsertim studiorum, in quibus maxime eminet, cultoribus favorem præstat, tum vero mihi, dum Romæ essem, et huic editioni a summo pontifice impositæ materias pararem, omnem opem, quibuscumque rebus posset, conferre non destitit. Cum vero in patriam reversus, in editione curanda alia plura ex eodem codice Casinensi desiderarem, quæ majorem laborem ac diligentiam postulabant, idem cardinalis ne quemquam monachorum Casinensium gravaret, codicem Romam transmittendum curavit, et ipse per se eumdem conferre ac variantes notare et describere voluit : quod in tantæ dignitatis viro tot gravissimis curis distento plane mirificum, insignem ejus in hæc studia propensionem, in nos autem singularem humanitatem declarat.

17. Hanc collectionem e Lectionariis compactam indicant non modo supposititii sermones, qui in Lectionariis frequenter occurrunt, sed etiam ipsa series nonnullorum sermonum quam in iisdem libris observare licuit, ut superius innuimus. Neque miram accidat, si cum aliquot supposititii inserti fuerint, plures sinceri desiderentur. Id ex libris Lectionariis, qui collectori usui fuere, originem ducit; in his enim identidem alieni sermones uni auctori vindicantur, nec sinceri omnes continentur. Idipsum Augustino contigit, cujus sermones ex Lectionariis olim collecti, plures perperam ascriptos præferunt, multos autem sinceros prætermittunt.

§ III. De secunda collectione.

18. Secundam collectionem dicimus quam nacti sumus in tribus mss. libris Casanatensi G. III 7, basilicæ S. Petri 210, et Barberino 88. Primi duo ad xii circiter sæculum pertinent. Casanatensis aliquot totiis mutilus est, et variantes ex collectionibus posterioribus a quopiam studioso ad marginem appositas et textui nonnumquam superadditas exhibet. Hæc collectio centum sermones continet. Incipit a Leonis epistola ad Flavianum, quam in pluribus et antiquis Lectionariis insertam vidimus. Sequuntur sermones septem de jejunio decimi mensis eodem ordine ac in prima collectione, conjunctis similiter in unum sermonibus XIV et XV. Subjiciuntur decem sermones de Nativitate Domini, et octo de Epiphania, qui exstant in prima collectione, sed ordo paululum immutatus aliam originem indicat. Inter sermones octavum et nonum de Nativitate, num. 16 inseritur sermo de Absalon perperam Leoni tributus, et in nonnullis mss. posteriorum quoque collectionum in fine adjectus, qui deest in prima collectione; et e contra non apparet sermo 18 primæ collectionis, qui S. Maximum habet auctorem. Sermones de Quadragesimæ jejunio, et de Passione, qui leguntur in prima collectione, ordine non parum diverso exstant etiam in hac secunda, iis duobus pariter comprehensis quo subdititios vidimus; ac præterea pro sermone 41 in prima collectione inaniter repetitio hæc secunda addit, num. 56, unum Leonis sincerum de Domini Passione Exigit fides, in editione nostra serm. LIII, qui in collectione Casinensi desideratur. Sequitur sermo dubius de Resurrectione Licet omnes solemnitates, qui in utraque collectione est num. 62; tum duo genuini de Ascensione, 63 et 64, ordine eodem. Omittitur sermo 65 primæ collectionis plane supposititius. Adduntur septem sermones de Pentecoste, qui sunt in prima collectione; sed in hæc alio ordine simul ponuntur; dum in prima hoc loco præferuntur tantum sex, unus autem separatim in fine adjectus fuit. Hucusque tribus sermonibus in secunda collectione insertis, et tribus prætermissis, sermonum numerus in utraque collectione tandem concurrit. Utrobique enim sunt sermones 71. Majus in sequentibus discrimen catalogum reliquorum apponendum suasit, cum præsertim peculiares, tituli occurrant, quos ex tabula in fine ms. Casanatensis excerpsimus.

129 A
de jejunio septimi mensis.
  1. Devotionem. In editione nostra sermo XCI. Deest in prima collectione.
  2. Observantiam. Serm. LXXXVI.
  3. Apostolica. Serm. XCII.
  4. Deus humani generis. Serm. LXXXVII.
  5. Omnis, dilectissimi, divinorum eruditio. Serm. XCIII.
  6. Scio quidem plurimos. Serm XCIV. Hi quinque eodem ordine et suo loco in prima collectione describuntur.
in die ordinationis suæ.
  1. Quoties nobis. Serm. III.
  2. Laudem Domini. Serm. I.
de sanctis petro et paulo.
  1. Apostolici natalis.
  2. Beatissimorum apostolorum Petri et Pauli.
  3. Beatissimorum apostolorum passio.
  4. BExsultemus in Domino. Serm. LXXXIII.
  5. Gemina hodiernæ festivitatis. Confer annotata superius in prima collectione.
de die collectarum.
  1. Misericordia. Serm. IX.
  2. Apostolicæ traditionis. Serm. X.
  3. Multis divinarum. Serm. VI.
  4. Christianæ pietatis. Serm. VIII.
de neglecta festivitate.
  1. Religiosam. Serm. LXXXIV. Sex antecedentes 130 Asermones eodem ordine leguntur in ms. Lectionario Vallicell. A. 6, quinque autem ultimi in prima collectione non leguntur.
de natalitiis petri et pauli apostolorum.
  1. Omnium quidem sanctarum solemnitatum. Serm. LXXXII.
in natalitio b. petri apostoli.
  1. Gaudeo, dilectissimi. Serm. IV.
de b. laurentio martyre.
  1. Sanctum est, fratres.
  2. Sicut patrum. Hi duo sunt sancti Maximi, ut in superiori collectione notatum fuit.
  3. Cum omnium. Serm. LXXXV. Deest in prima collectione.
in festivitate omnium sanctorum.
  1. Prædicante. Serm. XCV.
B
in jejunio sabbati mensis primi.
  1. Evangelica lectio, quæ per aures. Serm. LI.
de machabæis.
  1. Gratias, dilectissimi, agamus. Hunc in appendicem primi rejecimus.
de jejunio septimi mensis.
  1. Ad exorandum. Serm. LXXXVIII.
  2. Prædicationem. Serm. LXXXIX.
  3. Sacramentum, dilectissimi. Serm. XC.

Postremi quinque sermones, qui desunt in prima collectione, extra propriam sedem positi sunt; nam primus collocandus erat inter sermones de Quadragesima, ut in Lectionariis et posterioribus collectionibus habetur; secundus de Machabæis ante sermones de S. Laurentio statuendus erat; cæteri autem tres de jejunio mensis septimi adjiciendi erant aliis sex ejusdem tituli sermonibus, a num. 72 usque ad 77, superius proprio loco descriptis. Id autem palam facit hanc collectionem prima cura lucubratam fuisse ex iis libris Lectionariis qui his sermonibus carebant : postea vero in collectoris manus venisse alios libros, qui cum hos sermones præferrent, eos in fine adjiciendos putavit.

19. In hac collectione inveniuntur omnes genuini Leonis sermones qui exstant in collectione prima, excepto serm. 2 de natali papæ, qui incipit Honorabilem : at duodecim alios germanos complectitur, qui in Casinensi desiderantur. Quamvis plures alieni sermones in his duabus collectionibus Leoni tribuantur, qui in tribus sequentibus non inveniuntur, unde hoc nomine illis postponendæ sint; cum tamen lectiones plerumque meliores præseferant, multum per se editoribus utiliores, ac pluris æstimandæ sunt. In ms. 210 basilicæ S. Petri, post centum sermones hactenus indicatos, exstant quædam S. Cypriani opera : hæc autem excipit epistola S. Leonis ad Leonem Augustum 165, quæ in Lectionario Vallicellando 26 inserta est, et dein quatuordecim alii sermones subduntur sine ullo auctoris nomine, qui fere in appendice Augustiniana recensentur. In codice autem Barberino 88 hæc sermonum additio subnectitur centum sermonibus memoratis, ita ut ejusdem Leonis videri possit. At deest omnino in ms. Casanatensi G. III 7, unde nec primi collectoris opus esse, nec ad hanc collectionem spectare cognoscitur. Petrus Mallius xii sæculi scriptor, in Historia basilicæ S. Petri a Bollandistis edita tom. VI Act. SS. part. ii, cum cap. 5 num. 37, mentionem facit cujusdam collectionis sermonum S. Leonis, quæ præferebat etiam epistolam ad Flavianum; tum vero c. 7 n. 131 allegat sermonem laudatæ appendicis, inquiens : Est et castellum, quod fuit memoria Hadriani imperatoris, sicut legitur in sermone S. Leonis papæ de festivitate S. Petri; refert autem testimonium ex sermone 13 laudatæ appendici inserto, quem in appendice nostra edemus. Respicere videtur collectionis memoratæ exemplum, quod in archivo basilicæ S. Petri servatur.

§ IV. De tribus aliis collectionibus.

20. Tertiam collectionem appellamus eam quæ exstabat in ms. unde prima editio Romana a Joanne Andrea episcopo Aleriensi sumpta fuit. Hanc nos invenimus in Vaticano ms. 545, qui solos Leonis sermones continet. Ad hanc eamdem collectionem pertinere credimus codicem Bononiensem, cujus variantes notatas invenimus in ms. Barberino 3520, hæ enim cum lectionibus primæ editionis fere conveniunt. Continet autem hæc collectio Leonis sermones XCIII, omnes sinceros, nullos ascititios, si unum de Machabæis excipias, quem in appendice Augustino vindicabimus. Sermonibus de Natali Domini præmittit epistolam ad Flavianum, quæ hanc quoque collectionem ex Lectionariis derivatam innuit. Desunt ex sinceris tres soli sermones, qui ex ms. Nicolai Fabri editi sunt. Ordo autem sermonum XCIII idem est ac in vulgatis communioribus, qui his tribus sermonibus carent, hac una exceptione, quod sermo 51 in Evangelium Matthæi c. xvii describitur inter sermones de Quadragesima, uti in omnibus Lectionariis positus est sabbato quatuor temporum Quadragesimæ, editi autem in alium locum transtulerunt.

21. Hæc collectio, præter ordinem ab anterioribus longe diversum, duos sermones in iisdem omissos exhibet, unum de collectis, cui initium Notum vobis, in nostra editione serm. VII; alterum contra hæresim Eutychetis, qui incipit Sicut peritorum, nobis serm. XCVI. Titulos autem sermonum peculiares habet, quibus tam ab editis quam a cæteris collectionibus maxime discrepans, sicut et in lectionibus sæpe valde dissimilibus, alium omnino fontem apertissime prodit. Titulos diversos indicasse sufficiat. Duodecim sermones de Quadragesima hanc peculiarem divisionem et hos titulos præferunt : Quatuor primi inscribuntur de Quadragesima; quintus, de jejunio Quadragesimali sermo V; sextus, septimus et octavus, de Passione et Resurrectione Domini sermo I, II et III; nonus, decimus et undecimus, de Festo paschali sermo I, II et III; duodecimus autem, de Passione Domini sermo quartus. Dein subjecto sermone in Evangelium Matthæi c. xvii, sermones 19 vulgati de Passione et duo sequentes de Resurrectione, continuata numerorum serie sic efferuntur : Primus In Parascevem Domini de Passione sermo primus; quinque sequentes, de Passione Domini II, III, IV, V et VI; septimus, de Pascha Domini sermo septimus; alii quatuor de Passione VIII, IX, X et XI. Cæteri editi octo de Passione et primus de Resurrectione hac inscriptione prænotantur : De Passione et Resurrectione Domini XII, XIII, XIV, XV, XVI, XVII, XVIII, XIX et XX. Tandem postremus sermo, de Resurrectione Domini sermo XXI.

22. Cum vero quoad hanc collectionem usi simus frequentissime exemplo primæ Romanæ editionis, quæ rarissima est, et Quesnello ignota fuit, de hac non nihil dicendum videtur. Ille quidem in præfatione generali, n. 2, veluti primam traduxit sermonum editionem Venetam an. 1485, quæ Joannem Andream episcopum Aleriensem auctorem præfert, eamdemque alicubi, sed rarissime in variantibus adhibuit. Sed præterquam quod exstat alia editio Veneta Lucæ Veneti an. 1482, ulræque hæ editiones recusæ fuerunt ex Romana, quam laudatus episcopus ex Vaticano codice Romæ vulgaverat, et Paulo II Romano pontifici inscripserat. Qui typographicos Annales edidere, hanc editionem Romanam assignant an. 1470, et in ejus calce legi testantur versus Aspicis illustres, etc., qui typographorum in ædibus familiæ Maximæ laborantium nomina referunt. Quo autem fundamento hæc tradiderint, latet. Non solum enim omni temporis locique notatione, ac memoratis versibus carent duo quæ eminentissimus cardinalis Quirinus vidit ejus editionis exemplaria, verum etiam illa tria quæ nobismetipsis videre contigit, unum Romæ apud eminentissimum Passioneum, alterum Veronæ in bibliotheca Muselliana, tertium in suburbio Veronensi apud canonicos Lateranenses S. Leonardi emptum in Urbe a celeberrimo viro Celso Maffeio anno 1472, ut in manuscripta ejusdem Maffeii notatione traditur. In catalogo quidem librorum qui a Conrado Sweynheim et Arnoldo Pannartz Germanis typographis in ædibus Maximorum fuerant impressi usque ad diem 20 Martii an. 1472, et a supradicto Aleriensi recensentur initio tomi V Operum Nicolai de Lyra; in hoc, inquam, catalogo referuntur Divi Leonis papæ Sermones, et notantur edita exemplaria cclxxv, quo factum est ut rarissima sit hæc prima editio, cum tam pauca exemplaria impressa fuerint. Ante annum vero 1472, typis subjectam fuisse liquet ex Aleriensis epistola ad Paulum II, qui supremum diem obiit xii kal. Augusti an. 1471 [1].

23. Quarta collectio frequentior in mss. occurrit. Eosdem autem omnino sermones eodem ordine præfert, ut in anteriori vidimus : titulis autem, qui iidem sunt ac in vulgatis, ab illa discrepat, ac præterea variantibus nec modicis, nec infrequentibus, quæ diversæ origini, non librariorum lapsui vel arbitrio tribui queunt. Plerique codices annexam habent epistolarum collectionem, et hac de causa omittunt inter sermones epistolam ad Flavianum, cum in epistolis suo loco ponatur. Ejusmodi autem sunt tres mss. Vatt. 541, 546 et 547; Vat. Urbinas 65; unus Angelicæ Eremitarum S. Augustini; alius Venetus S. Marci 79; et Fesulanus canonicorum Lateranensium. Hanc eamdem collectionem cum epistola ad Flavianum, sed sine collectione epistolarum, invenimus in mss. Justinæ Patavino Casinensium, nec non in alio Veneto monachorum S. Georgii majoris. Nullum exemplar sæculo xiv vetustius reperire licuit, unde collectionem valde recentem colligimus. Omnium certe vitiosissima est : cumque ex codice hujus collectionis profectæ videantur vulgatæ editiones sermonum per eos qui Aleriensis editionem ignorarunt, nihil mirum si pluribus mendis et corruptis lectionibus scateant.

24. Quintam collectionem sermonum ab epistolarum collectione in nullo codice separatam invenimus. Sicut autem epistolarum collectio quæ huic adjungitur diversa est a collectione epistolarum quæ cum quarta collectione sermonum copulantur, ita etiam sermonum collectio aliquot, etsi paucis et exploratis characteribus, distinguitur, et diversam originem promit. Mitto discrepantes lectiones, quibus etsi melior sit hæc quam duæ lectiones præcedentes, primæ tamen et secundæ collectionibus facile cedit. Præcipuum discrimen est in duobus sermonibus Exsultemus de SS. Petro et Paulo, et Gratias, dilectissimi, de Machabæis, qui in hac collectione non leguntur : primus autem in quatuor antecedentibus legitur, secundus vero exstat in secunda, tertia et quarta. Ordo autem in cæteris sermonibus idem est ac in collectionibus tertia et quarta, hoc uno discrimine, quod post sermones de jejunio Pentecostes habetur ordine inverso primum In octavis apostolorum, Religiosam, serm. LXXXIV; dein In natali apostolorum Petri et Pauli, Omnium quidem, serm. LXXXII, qui ordo horum sermonum est in collectione 2. At rectius in tertia et quarta inserto sermone Exsultemus, efferuntur sic : In natali SS. apostolorum Petri et Pauli serm. I; Omnium quidem, serm. II, Exsultemus et In octavis apostolorum Petri et Pauli, Religiosam. Hæc collectio, quæ est omnium purissima, cum nihil subdititium contineat, invenitur in Vat. 544 sæculi circiter xii, in Vat. Reginæ Suetiæ 139 sæculi xiii, vel xiv, et in uno Cæsenate Minorum Conventualium S. Francisci sæculi {[sc|xv}}, nec non in Victorino, quem Quesnellus adhibuit.

§ V. De alia ms. Oxoniensi collectione a Quesnello laudata.

25. Hæ sunt collectiones quas vidimus. Porro Quesnellus codicem Oxoniensem sæculi xi, vel xii, laudat dissert. 12, cap. 2, in quo collectio quædam sermonum Leonis una cum ejusdem epistolis continetur, adeo ut primo intuitu credi possit alteruta ex duabus postremis collectionibus quæ sermones et epistolas pontificis jungut. Sed aliam omnino esse quam hactenus invenire nequivimus, hoc Quesnelli indicium demonstrat. Epistolis, inquit, insertæ sunt constitutiones imperatorum Theodosii et Valentiniani adversus Manichæos et contra Hilarium Arelatensem. Sermonibus subjiciuntur duæ epistolæ Proterii Alexandrini, et Paschasini Lylibætani ad Leonem nostrum, et alia nonnulla ad vitam S. pontificis attinentia. Sicut autem epistolarum collectio cum memoratis additamentis nullibi a nobis inventa fuit, ita collectio sermonum, ex indicatis additionibus, ab omnibus quas vidimus discrepat. Displicet Quesnellum exactiorem hujus collectionis notitiam non dedisse; ex ordine enim et quantitate sermonum speciale de eadem judicium ferre possemus. Hunc tantum peculiarem titulum ex eodem codice recitat in observatione ad primum sermonem, quam præmissæ admonitioni inseruimus. In nomine Dei summi. Incipiunt tractatus quos a die ordinationis suæ per continuum quinquennium beatissimus papa Leo dixit ad populum. Ex his autem verbis colligi posse credidit Quesnellus hanc sermonum collectionem derivare ex exemplo collectionis Leonis ævo exaratæ. Inquit enim : Totus vetustatem spirat titulus iste, indicatque sermones, seu tractatus (quæ vox Leonis ævo familiaris), descriptos fuisse ex codice pontificis istius ætate exarato. Cum enim ex ipsis sermonibus nulla indicia prodeant quibus appareat quo quisque anno dictus fuerit, oportet ut statim fere post quinquennium illud descriptum sit primum codicis istius exemplar. Vox quidem tractatus pro sermonibus usurpata antiquitatem redolet; at si codex editos sermones continet, titulus qui hos primo quinquennio pontificatus Leonis tribuit, id est inter annum 440 et 445, manifestum errorem prodit. Etenim sermones novem de jejunio mensis decimi, decem de Nativitate Domini, octo de Epiphania, unum et viginti, vel saltem decem et novem de Passione Domini, ex ipsa sermonum, qui diversis annis recitati fuerunt, computatione quinquennium excedunt; quemadmodum transcurrunt etiam nonnulli sermones de collectis, uti ex annorum characteribus in iisdem indicatis liquet. Sermones octavus de Nativitate, et sextus de jejunio septimi mensis, Eutychem veluti hæreticum expresse nominant, quod fieri debuit citius ann. 449, vel potius aliquanto post : hoc enim anno errorem quidem ejus Leo condemnavit; sed cum Eutychem correctum iri speraret, personæ pepercisse videtur. Sermo de octavis apostolorum, qui post direptionem Romanæ urbis habitus fuit, post an. 445 collocari debet. Tractatus contra hæresim Eutychetis (nobis sermo XCVI) recitatus fuit in basilica S. Anastasiæ post Proterii mortem, quæ incidit in annum 457. Ex his igitur confirmatur quod initio statuimus, nullum superesse codicem qui collectionem Leonis ætate exaratam contineat.

§ VI. De Homiliario Pauli Diaconi.

26. Restat ut de Homiliario Doctorum nonnulla dicamus, hoc enim pariter veluti codice utendum erit. Hujus Homiliarii auctor est Paulus Diaconus, qui jussu Caroli Magni varias Patrum homilias pro festorum ratione collegit exeunte sæculo viii. Id liquet ex præfatione ejusdem Caroli præfixa rarissimæ editioni Spirensi an. 1482, et a Mabillonio recusa tom. I Analectorum pag. 25. Leonis sermones XX, ibidem inserti leguntur. Hæc autem collectio cum originem ducat ex mss. libris antiquioribus sæculo ix qui Paulo Diacono usui fuere, non minimi facienda fuit. Cum vero plures ejusdem Homiliarii editiones prodierint, Quesnellus aliquando hoc allegans adhibuit editionem valde posteriorem, in qua alii ex editis Leoninis non pauca mutarum. Nos vero ut germanas Pauli Diaconi lectiones cognosceremus, contulimus editionem Basileensem Nicolai Kessler anni 1496, sumptam ex vetustissimo codice Ecclesiæ Basileensis; quæ licet non minus quam Spirensis nonnullos sermones auctorum posteriorum addititios præferat, genuinam tamen Pauli Diaconi editionem quoad cæteros et Leoninos exhibet : qui sane sine addititiis in duobus mss. Augiensibus inveniuntur, eodem Mabillonio teste tom. IV Analector. pag. 631 et 632.

§ VII. De ms. Baberino continente varias lectiones sermonum S. Leonis.

27. Antequam ab hac præfatione manum submoveam, præmonendum est, me, dum Romæ versarer, in bibliotheca Barberina invenisse recentiorem codicem 3520, qui non paucas variantes sermonum S. Leonis editioni paratas exhibet. Præmittitur Italica epistola Laurentii Mari scripta die 30 Martii 1677. Cum eminentissimi cardinalis Francisci Barberini et Brancacii tum prælati nomine ab eo quæsitum fuisset quid Joannes Baptista Marus frater suus in editionem Leonis reliquisset, respondit ante aliquot annos in manus ejusdem fratris venisse editionem sermonum Leonis, in cujus marginibus Gerardus Vossius, præpositus Tungrensis, variantes lectiones notaverat : has autem exinde excerpsisse Joannem Baptistam, aliasque variantes ex aliis codicibus et editionibus addidisse eo consilio, ut novam sermonum editionem vulgaret cum titulo : Sermones S. Leonis Magni restituti ad fidem plurimum codicum mss., concluditque, editionem prædictam cum variantibus Vossii, et sui fratris lucubrationes se tradidisse Michaeli Angelo Riccio, postea cardinali, ex quo, quicumque velit, ea petere poterit. Sequitur præfatio Joannis Baptistæ Mari editioni præmittenda, quam hic subjicimus.

LECTORI JOAN. BAPTISTA MARUS.

‹ Prodit iterum in lucem divus Leo rebus omnibus magnus, ultima manu et accuratiore quam ante diligentia restitutus. Tanta est dignitas auctoris, eloquentiæ majestas, sanctitas vitæ, tanta devicatum hæresum, et frenati Attilæ, ac servatæ Romæ gloria, ut in ipsius scriptis ad germanam sententiam revocandis non possit sine uberrimo Ecclesiæ fructu et sine summa eruditorum voluptate elaborari. Fuit iste labor paucis ante annis P. Theophili Rainaudi soc. Jesu theologi, de cujus multiplici eruditione præclara monumenta ab eo typis edita abunde testantur. At quoniam non tam ex ingenio et doctrina quam ex varietate codicum typis editorum et fide antiquorum manuscriptorum opus susceptum pendebat; licet non sine laude et utilitate in eo desudarit, tamen cum plurima utriusque generis exempla ei defuerint, non potuit pro voto tanti pontificis scripta nativo nitori restituere : quo factum est ut et operi deesset optata absolutio et in sacri officii lectionibus, quas sancta Ecclesia in præcipuis anni solemnitatibus ex magni Leonis divina eloquentia mutuari solet, menda non pauca residerent, quod in typis renovandis ad ultimam editionem velut emendatiorem soleat recurri. Quare cum diversa exempla typis edita, et fide digna manuscripta antiqua non pauca, quibus caruerat Theophilus Rainaudus, nacti essemus; lucem, quæ ex illis copiosa confici poterat, in honorem tanti pontificis scriptorumque ejus optatam restitutionem, et utilitatem Ecclesiæ, atque eruditionem voluptatem duximus conferendam. Vale, amice lector, et dum foveris labore nostro, fave, ac si quid melius nosti, prome. ›

Hic Joan. Baptista Marus, qui hisce studiis delectabatur, an. 1644, ex mss. Vaticanis et Barberinis quosdam Augustini sermones, et ex Vat. cod. 1203 dialogos Desiderii abbatis Casinensis, postea Victoris III, ac tandem anno 1655 e ms. Barberino Petrum Diaconum de Viris Illustribus Casinensibus Romæ ediderat. Observamus autem in laudata præfatione nullam mentionem fieri variarum lectionum Vossii, quas Laurentius Marus memoravit. In codice autem Barberino subduntur plures variantes sermonum ordine nonnumquam perturbato. Pleræque sumptæ sunt ex codicibus basilicæ S. Petri, aliæ ex Vaticanis, nonnullæ ex cod. Bon., id est Bononiensi. Frequentiores sunt in iis sermonibus qui continentur in Lectionariis basilicæ S. Petri. Ubi autem hæc Lectionaria defuere, rarissimæ et quandoque nullæ variantes indicantur. Quæ sint variantes ex Vossio sumptæ, quæ autem additæ a Maro, discerni nequit. Vossium quidem, qui Romæ aliquando studuit Romanos codices, quoad Leonem contulisse colligitur ex Miscellaneis SS. Patrum subjectis editioni Moguntinæ an. 1604 Operum S. Gregorii Thaumaturgi, ubi aliqua Leonis ex Romanis mss. edidit. Plura tamen quam quæ innuuntur in epistola Laurentii Mari, eum parasse probant quæ idem Vossius tradit in calce Operum S. Ephrem, in qua non solos sermones, sed omnia S. pontificis Opera recognita et illustrata se editurum pollicetur : et in notatione ad tractatum S. Leonis in Eutychem vulgatum in laudata editione Moguntina testatur : De pluribus per nos, inquit, in recognitione nostra Leonina observatis, ac ad marginem epistolarum annotatis, ubi, præter sermones, epistolas pariter a se recognitas, et variantes ad marginem editionis epistolarum annotatas ostendit. Unde etiam Nicolaus Faber in epistola ad eumdem Vossium inter ejusdem Fabri Opuscula pag. 113 et 114 se audisse testatur Michaelem Sonnium Parisiensem typographum exspectare quam citius ipsius editionem Operum S. Leonis. Qusnellus in fine præfationis generalis memorat codicem Operum S. Leonis, quem collatum a doctissimo viro Francisco Pegna cum Romanarum bibliothecarum mss. codicibus, olim post Pegnæ mortem apud Marium Sancti Angeli canonicum viderat Emericus Bigotius. Cum Joannes Baptista Marus paulo ante memoratus S. Angeli in foro piscium canonicus in editis ejus Operibus appelletur, nihil dubium est quin Marius a Quesnello laudatus idem sit ac Joannes Baptista Marus. Quis autem fuerit codex quem Bigotius apud ipsum invenit ex Barberino ms. innotescit; et errore forte Bigotii, quod Vossio erat adjudicandum tributum fuit Pegnæ, eo quod Vossii codex in hujus manus venisset antequam in Mari bibliothecam transiret. Nos ipsum codicem seu editionem Leonis a Vossio cum mss. collatam non invenimus, sed Mari lucubrationem nacti sumus in codice Barberino, quæ Vossii et Marii variantes complectitur. Hujus vero Barberini manuscripti multa loca contulimus cum Lectionariis basilicæ S. Petri; cumque ea exacte notata deprehendimus, a fusiori collatione eorumdem levati fuimus; sicque aliis quampluribus tum ejusdem basilicæ, tum Vaticanis, tum aliarum Romanarum bibliothecarum mss. exemplaribus recognoscendis vacare commodius potuimus.




  1. Hic, in Erratis tomo suo II annexis, Ballerinii addenda indicant sequentia : ‹ His in prima editione perscriptis, a P. Montio bibliothecario S. Mariæ Gratiarum PP. Prædicatorum Mediolani moniti fuimus, in bibliotheca ejusdem ecclesiæ inveniri exemplum Romanæ editionis anni 1470, in cujus calce leguntur præter anni notationem indicati versus Aspicis illustres, etc., uti in Annalibus typographicis editi sunt. Hæc autem editio omnium rarissima differt ab ea pariter Romana cujus quinque exemplaria recensuimus. Non solum enim ista posterior versos memoratos annique notationem ignorat, verum etiam in lineis et singulis paginis discrepat; ac præterea prior illa caret iis quatuor Leonis epistolis, quibus secunda ditata fuit. Cum vero hæc altera quam recognovimus e prima editione omnino fuerit expressa, cumque codicem referat quem Aleriensis in prior editione exhibuit; allegationes primæ editionis, quas in notis attulimus, corrigendæ non sunt. › Edit.