ita primum plebes extitisse, quae consurrexere contra optimates. Unde etiamnum «optimatium» et «plebis» vocabula obtinent, ubi turbis et seditionibus respublicae motae sunt, atque «optimates» dicuntur qui stant pro status tutela, «plebs» quae res novas raolitur; quando respublica[1] quieta, multitudo quidem «plebs», sed illi «patres» vocantur.
[i] Per hanc occasionem patres, iam natura sociales[2], statini aequum ius agnoverunt, et aequi, inter se iuris fruendi caussa, sua patrimonia, suas familias, suas potestates patrias, «rebus ipsis dictantibus»[3], in commune, tanquam in unam personam, contulere: namque, tum ad speciem, tum ad terrorem, patres se in ordinem direxere, ut plebis secessionibus obsisterent[4].
[2] Et ita ordo natus: quem, qui inter ipsos proceritate corporis animique ferocia emineret, regeret. Et ita regium nomen principio in terris ortum, et primi reges ipsa corporis dignitate et animi praestantia ex hac rerum natura ipsa extitere.
Ex ea collatione omnium ab omnibus iurium extitere respublicae. Quapropter respublica definiatur «omnium civilium utilitatum communio», quae «civitas» quoque et passim appellatur.