Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/163

E Wikisource
Haec pagina emendata est
153
caput clii


rerum ordini respondet[1], et hinc demonstravimus[2] vel prima rerum vera, quae «scientiarum principia» dicuntur, nos vi ordinis aeterni intelligere, et ideam ordinis aeterni nobis a Deo esse: itaque principia scientiarum et rerum a Deo esse confecimus. Quare, si omnium rerumpublicarum forma aeterna est ordo naturalis, respublicae omnes a Deo sunt, in quibus verum regnat, quod respondet ordini rerum, non ordini nominum sine re, qui, non ordo, sed imago ordinis est. Igitur ordo naturalis rerumpublicarum is est, in quibus prudentes, temperati, fortes praesunt; imprudentes, intemperati, imbecilli reguntur. Quales fuere prima rerumpublicarum rudimenta, familiae[3] et clientelae[4], et antiquissimae optimatium respublicae[5].

Ordo civilis, qui constat certo — Definitur.

[2] Sed, quando optimi facti sunt nomina sine re, ordini naturali successit ordo civilis et vero successit certum. Quod est conformatio ordini, non rerum, sed verborum, ex qua proveniat conscientia publice dubitandi secura [6].

Ordo civilis triplex: unde triplex rerumpublicarum forma.

[3] Nam prima optimorum imperia vel in filiis servata, vel in populos universos dilapsa, vel ad unos redacta sunt: unde triplex ordo civilis, ex quo tres rerumpublicarum formae merae natae. Inde namque ordo civilis constat vel genere, ut in aristocratia; vel censu, ut in democratia; vel ex domo regnatrice, ut in monarchia. Sed nec nobilitas nec patrimonium sapientes facit, et ex principibus nasci, ut Tacitus ait, «fortuitum nec ultra imputandum».

Ordo civilis pars ordinis naturalis.

[4] Sed, ut supra diximus certum esse partem veri, et rationem civilem ex ipsa ratione naturali profluere, ob caussas

  1. Ex definitione veri [Prol., § 31].
  2. Principio.
  3. Cap. CIII.
  4. Cap. CIV.
  5. Cap. CV et CXLIV.
  6. Ex definitione certi [Prol., § 31].