assecuti — ius gentium docere, et maxime bellis ducere, quod
omnes orbis terrarum respublicae una civitas magna sit, cuius
Deus hominesque habent communionem; illam nempe, quam
supra diximus esse ex societate veri et rationis[1], ita ut ei
civitati unus Deus praesit, homines subsint, et summae potestates civiles ordinem quendam quasi optimatium obtineant,
qui pura ac pia bella gerant, hoc est, non ultro, sed iniuriis
lacessiti. Quod satis aperte eas admonet tam gravis illa quam
frequens in bellis deprecandi formula «per communes deos»,
qui dii communes, non carthaginiensum Iuno, non Venus romanorum, sed
et sic Deus unus et summus, et, quia summus, iccirco unus, ut supra diximus[2].
[5] Ex quibus omnibus potentes rerum, qui ex pravo corruptae naturae studio solitudinem affectant, et unos in orbe terrarum regnare cupiunt, per bella ipsa doceantur se sine societate aliqua, sub Dei, et quidem unius Dei, regimine perdurare in potentia non posse.
Unde discrimen illud: hebraei et gentes.
[6] Atque haec ipsa omnia nobis fecere locum coniiciendi in statu exlegi et in solitudine gentes maiores divino quodam regimine, sive theocratia, ut Philo id appellat, rectas esse: unam quidem theocratia vera, quia verum Deum colerent ex lege naturae, eosque fuisse patriarchas, a quibus populus hebraeus[3] fundatus est; ceteras gentes rectas theocratiis falsis, quia aut unum corporeum, uti caelum, aut plura corpora, ut