adoptandum dedit ut caperet tribunatum plebis, qui erat patribus omnino incommunicatus: ea adoptione gentem non
amisit. Quemadmodum, ut in eadem gente Claudia immoremur, Domitius, a Claudio adoptatus, qua adoptione imperium
adeptus est, tamen Nero Domitius est nominatus. Alioqui, si
adoptione gens amitteretur, Galba (et in gentis Sulpiciae
exemplis versari libet), Pisonem adoptans, falso apud Tacitum,
ei diceret: «Egregium mihi erat Pompeii et Marci Crassi
subolem in penates meos adsciscere, et tibi insigne Sulpitiae
et Lutatiae domus decora nobilitati tuae adiecisse». Igitur, cura
ea adoptione Clodius nobilissimam gentem non amiserit, neque census, neque tribunatus plebis notae sunt quae gentes
patricias plebeiasque distinguant.
ex natura iurisprudentiae romanae.
[5] Hinc patricii cum nullum in republica ordinem facerent, nulla certe eorum ratio habita esset nisi arte aliqua ullum sibi potentiae gradum adstruerent. Igitur ex ipsius reipublicae optimatium natura sibi ius arcanum obstinatissime conservarunt. Cumque ius triplex, sacrum, publicum privatumque, et in sacro ius augurium, in publico foeciale, in privato autem actionum formulae continerentur — ut patricii comitia, quae auspicato haberi necesse erat, ut bella, paces, foedera, ut iudicia bona ex parte sua haberent in manu, ea reipublicae optimatium proprietate pro consilio adversus regnum vel libertatem usi sunt; et ex ipsius iurisprudentiae natura, quae est «divinarum atque humanarum rerum notitia», quarum posterior ex priore descendit, ut ex iure divino humanum natum esse nos non uno in loco iam vidimus; — cum ius divinum non nossent nisi qui ex pontificum augurumque collegiis essent[1]; cumque in ea non nisi nobilissimi viri cooptarentur, nam sero sacerdotia plebi communicata sunt (ea enim fuit postrema plebis tentatio); uni patricii ius et iurisprudentiam norant. Unde