Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/198

E Wikisource
Haec pagina emendata est
188
caput clxxi


Publium Sulpitium, qui tanta cluebat nobilitate ut ab Iove summo eius gens iactaret originem, ut Suetonius in Galba tradit, Quintus Mucius Scaevola merito apud Pomponium, in gravissima Historia iuris, obiurgavit: «Turpe esse patricio viro ius, in quo versaretur, ignorare».

Cur «patricii» et «senatores» promiscue dicti?

[6] Sed, cum patricii variis artibus, et potissimum gravitate aeris alieni plebem ab ordine senatorio prohiberent, ita ut paucissimi eo pervenirent, bine apud latinos scriptores passim legas «senatores» et «patricios» promiscue appeliari, tanquam una res essent, quae re ipsa sunt longe aliae.

Aliquot Pomponii loci purgati, illustrati — Qua arte ab
Augusto ordo senatorius solvi coeptus.

[7] Et quod apud Pomponium ex omnibus iurisconsultis, quos recenset, solum Tuberonem «minorem patricium» fuisse legatur, ab amanuensi rerum romanarum piane rudi additum est[1]: quasi Appius Claudius. Sempronius Σοφός, Scipio Nasica, Quintus Mucius, Sextus Aelius, Marcus Cato, Sextus Pompeius, Servius Sulpitius, quem paullo ante diximus, non ex nobilissimi gentibus orti essent. Quod autem Ofilium in equestri ordine perseverasse[2] et Longinum ex equestri ordine fuisse[3] Pomponius narrat, nihil obturbat, nam patricii, ut diximus, pro censu in ordine edam plebeio censebantur. Quanquam ab Augusti temporibus, quibus et Ofilius et Longinus fuere, qui census senatorii erant, et quidem amplissimi, in equestri ordine perseverare malebant, quo, ab ordine senatorio alieni, essent principibus intimiores, ut de Caio Cilnio Mecoenate et de Caio Crispo Sallustio Tacitus narrat. Et fortasse his magnis exemplis Augustus ordinem senatorium incoepit resolvere; unde postea equites illustres provenere.

  1. Vide Notas, 33 [postilla marginale].
  2. Dig., I, 2 (De origine iuris), 2,; 41 («Ex his auditoribus»}.
  3. Dig., eodem titulo, 2, § 47 («Fuit et alius»).