ET IURE NATURALI PHILOSOPHORUM
[1] Hoc ius civile commune, quod diximus[1], est ius commune omnium populorum, quod dicit Gaius[2] ubi ius civile definiti «omnes populi, qui legibus et moribus reguntur, partim suo proprio, partim communi omnium hominum iure utuntur». Idque divina providentia[3], quia, rebus ipsis dictantibus[4], inter gentes seorsim ad cuiusque populi tranquillitatem ipsarum moribus explicavit; quo civiles potestates, id divisim edoctae, facilius coniunctim in iura bellorum convenirent. Quod ius communibus gentium moribus explicatum est ius naturale iurisconsultorum, a iure naturali philosophorum longe diversum, quod ii ad rationis aeternae libellam severissime exigunt.
a philosophis contemptae — Omnis respublica stat iure certo.
[2] Sed enim, cum respublicae optimatium, ut inferius dicemus, ferme omnes sint vel sub regna redactae vel in libertatem resolutae — quae duae rerumpublicarum formae ex ordine magis naturali quam civili reguntur, ut inferius dicemus quoque — iisdem de caussis iuris maiorum gentium vetustiorum custodia, qua potissimum stabant antiquae optimatium respublicae (namque id eius reipublicae proprium, custodia patrii moris, ut inox etiam dicetur), est relaxata; et ita in privatis rebus agendis ea violentiae imitamenta, quae supra memoravimus [5], cessere. Et sic cessere iuris civilis communis solemnitates; et ius populorum seu gentium commune propius accessit ad ius naturale; et solemnis mancipatio, exempli gratia, in simplicem