Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/210

E Wikisource
Haec pagina emendata est
200
caput clxxxii


CAPUT CLXXXII
IUS ANTIQUUM FICTIONIBUS TOTUM SCATENS

[1] Hinc ius antiquum romanum fictionibus totum scatens: appellatione autem «iuris civilis romani» et ius praetorium heic amplector, quod sane iuris romani universi pars quaedam fuit[1]. Hinc in quamplurimis caussis conceptos pro natis, vivos pro defunctis, defunctos pro vivis haberi; quemque tria capita gerere; filios, servos in acquisitionibus sub parentum vel dominorum persona latere; alios gerere aliorum personas; tempora, quae nondum transierunt, produci; tempora, quae iam transierunt, retroagí; tempora dissita coniungi; tot iura personata, nuda nomina sine re, nuda iura sine honorum commodis; tot imaginarias venditiones et simulatas violentias[2] iure civili; tot actorum rescissiones et in integrum restitutiones iure praetorio celebrali.

Ius civile antiquum iuris naturalis fabula — Per certum erumpit verum — Ius civile antiquum imitatur naturam — Prisca iurisprudentia poema quoddam.

[2][3] Sed per has omnes iuris civilis antiqui fictiones, quas ex latiori genere, cum Iustiniano in Institutionum prooemio, «iuris antiqui fabulas» dixeris, et per quas iurisprudentes iuris civilis certum curabant[4], per eas ipsas fictiones et fabulas, iuris naturalis verum erumpebat [5]. Quare quod in specie dicitur de adoptione[6] — eam imitari naturam —

  1. Institut., I, 1 (De iure naturali, gentium et civili), § 3 («Constat autem»).
  2. Cap. CXXIV.
  3. Nel ms. del Vico cominciava qui un altro capitolo, segnato per disattenzione anch’esso col numero CLXXXII, restato nel testo a stampa, ma espunto nelle postille marginali [Ed.].
  4. Cap. CXVII.
  5. Cap. CXXV.
  6. Dig., XXVIII, 2 (De liberis et posthumis heredibus instituendis vel exheredandis), 23; Institut., I, 11 (De adoptionibus), § 4 («Minorem»).